Paris, BNF, coll. Baluze t. 392 n° 579

<< < / > >>

Numéro2470

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1120(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseNarbonne

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche560   mm

Hauteur à droite570   mm

Largeur en haut370   mm

Largeur en bas375   mm

AuteurRichard, archevêque  de  NARBONNE

BénéficiaireChapitre cathédral  de  NARBONNE

Regeste

Richard, archevêque de Narbonne, porte plainte contre le vicomte Aimeri II au sujet de taxes sur les ventes.

Fac-similé

Texte

l.1 Manifestum sit omnibus hominibus presentibus et futuris catholice aecclesie fidelibus quod hobeunte beate recordationis domno Dalmatio,
l.2 Narbonense archiepiscopo, aecclesia pastore viduata et honores ipsius in manus Aimirici prioris qui tunc Narbonensem vicecommitatum tenebat et uxoris
l.3 ejus Mahaldis devenerunt, prout ipsi sibi subicere potuerunt, licet secundum malam consuetudinem terrȩ ad eos non pertineret sed ad comitem. Transacto vero
l.4 aliquanti temporis intervallo, a Romano papa cleroque ac populo, comprovintialibus quoque episcopis, Nemausensis episcopus B[...] ad archiepiscopatum ]Narbonensem
l.5 translatus est, sed repugnante predicto Aimirico, nec sedem nec honorem unquam habere quiete potuit. Eunte autem eo Jerosolimam, prenominatus archiepiscopus Romane
l.6 sedis juditio depositus est. Interim prefata uxor ejus et filii honores aecclesie tenuerunt et mala possessione in proprios usus dominiumque quoscumque potuerunt omnino redegerunt. Post
l.7 non multum vero temporis, destituta et rebus et honoribus aecclesia, tandem ego R[icardus] Romane aecclesie presbiter cardinalis et Marsiliensis abbas, homo honorum aecclesie illius fraudumque
l.8 et malignitatum terre ignarus, in ejusdem aecclesia regimen a domno apostolico illius temporis Paschali IIo communi totius cleri et populi consilio ac peticione promotus sum. Quo facto,
l.9 Aimiricus filius alterius Aimirici jamdicti, qui patri Jerosolimis mortuo in vicecomitatu successerat, juxta consuetudinem antecessorum suorum veniens cum quibusdam
l.10 ex baronibus terrȩ, presente universali Narbonensis provintiȩ sinodo, fecit mihi hominium propriis manibus sicut facere debebat et accepit feuodia quae
l.11 habebat de aecclesia per manum meam, et ego dedi ei sicut Guifredus, qui ante domnum Dalmatium aecclesie prefuerat antecessor meus, dederat atavo ejus Berengario.
l.12 Post haec, antequam faceret mihi juramentum quod facere debebat, deprecatus sum eum ut fidelem amicum et hominem meum, quatinus diceret mihi feuodia que tenebat
l.13 de aecclesia et alios aecclesie honores quos tenuerant pater materque que presens erat et ipse atque bajuli eorum, quia ego eos omnino nesciebam, sed confidebam in eo
l.14 qui fidelis esse debebat aecclesiȩ domine sue, ut veritatem mihi diceret, sicut qui diu omnia fere tenendo et possidendo bene cognoscere poterat. Propter quorum
l.15 relationem, mendaciis intervenientibus ad disceptacionem venimus, dicente illo quedam usatica civitatis inter me et se aliter esse quam nota erant, que antecessores ejus et mei accreverant,
l.16 quedam vero qua mater ejus noviter adauxerat, integriter sui juris esse. Ad ultimum, non valente parte illius refellere cartas et testimonia mea, quibus in omnibus usaticis preteritis, presentibus
l.17 et futuris medietatem consequebatur aecclesia, quia in eclesiis et medietate decimarum que laxaverat imminuta erant ei feuodia sua, communes amici locuti sunt concordiam inter me et eum, precantes ut ego augerem ei fevum suum, et ipse alia omnia de quibus eo tempore inter nos contencio erat, sicut juris erant aecclesie solide
l.18 et quiete dimiteret, quorum ego consilio resistere non valens, acrevi ei ad fevum terciam partem medietatis botatici, alia omnia de quibus sicut supradictum est alterutrum contendebamus retinendo per medietatem, sicut erat jus
l.19 aecclesiȩ, illo dimitente sicut in cartario scriptum habetur. Deinde ex parte ejus quidam maligni venerunt dicentes, se nullam ulterius velle questionem nasci inter nos
l.20 qua ad iram provocaremur, et simulantes eum velle esse semper pacificum et fidelem aecclesie ac mihi. Adjecerunt unum inter alia esse usatica quod numquam habuerant nec quesi-
l.21-erant antecessores mei, cum illius antecessores apposuissent et meis presentibus tenuissent per multum tempus sine querela, videlicet medietatem lesdarum quas
l.22 vulgo dicunt comparas, quas vellet diffiniri nominatim, ne forte postmodum possemus inde alterutrum irasci. Quibus ego respondi, sicut verum erat, me omnino
l.23 nescire, set si ipse multum vellet, super animam et credentiam illius ponerem qui homo erat aecclesie et meus, et fidelitatem portare mihi debebat et veritatem dicere, ita tamen
l.24 ut si aliquando vel cartis vel testibus invenire valerem antecessores meos eas quesisse vel habuisse, sine dubio requirerem et habere vellem. Hac malignitate
l.25 et dolo retinendo eas sibi, juravit mihi vitam et membra et fidelitatem omnesque honores aecclesiȩ quod habebat vel habere debebat, sicut antecessores mei
l.26 habuerant. His ita peractis, ego postmodum revolvendo cartas aecclesiae, inveni Guifredum antecessorem meum predictas lesdas quesisse et pla[cita inde]
l.27 habuisse et recuperasse; quod cum ego repperissem, conveni predictum Aimiricum non semel nec bis sed multociens, per meipsum et per amicos meos et illius,
l.28 ammonendo eum per fidelitatem quam mihi juraverat, per hominium quod fecerat, ne tantum faceret malum aecclesiȩ honorem ejus mihi auferens, set si aliquam
l.29 justiciam se habere putaret in eisdem lesdis, veniret mecum ante presentiam bonorum vivorum terrȩ et communium, qui pacem et concordiam vellent inter me
l.30 et ipsum, et faceret mihi quod ipsi laudarent. Quod predictus Aimericus non solum audire et facere recusavit, verum etiam indignatus ad alia usatica et
l.31 honores ecclesiae manus suas extendit, et quecumque in proprios usus redigere potuit, auferre mihi sine verecundia cepit, et multa mala facere
l.32 et pejora minari, addens nullum esse in Narbonensi territorio qui partem meam et ecclesiae nec verbis nec factis defendere auderet,
l.33 pretendens etiam quod lesdas ipsas quas ego requirebam, hoc est comparas, sibi ad fevum donaveram, que donatio tali deceptione sicut superius audistis fuerat
l.34 facta et tali conditione retenta. Haec ego audiens, iterum cepi eum monere per privatos amicos suos, per vicinos barones terrȩ, per episcopos, per abbates,
l.35 per vicecomites, per milites, tandem per quoscumque potui, adtestando eum per sacramentum quod fecerat, per beneficia ecclesiȩ que non modica tenebat, ut a tanta
l.36 malitia, infamia atque infidelitate cessaret et honorem suum ecclesiȩ quiete dimitteret aut ad justiciam veniret. Postquam autem vidi me nil posse proficere,
l.37 inportunitatem malorum que mihi inferebantur ferre non valens, excommunicationique subitiens eundem Aimericum et omnem terram illius, metu mortis compulsus
l.38 secessi ad partes alias quocumque modo victurus; nec tamen tam longe secedere potui, quo captus et incarceratus et variis modis dehonestatus ab amicis ejus non essem, antequam
l.39 ad emendationem justicie umquam venire vellet. Tandem non mihi profuit cognitio et atestacio justiciȩ per omnes barones terrȩ, quod ad finem possem venire cum eo
l.40 de aliis causis, quousque invitus dolens et coactus predictas lezdas diffinivi injuste, cum leges dicant irritam esse diffinitionem factam ab expoliato, nisi prius
l.41 potestative revestiatur, et ecclesia hoc honore expoliata fraudulenter et violenter fuerat nec umquam fuerat revestita. Adjurando itaque eum per fideli-
l.42-tatem quam mihi juraverat, ne honores aecclesie mihi invito sibi faceret dari et ecclesie auferri, non potui obtinere quod debui. Hoc ergo facto, promisit se iterum mihi
l.43 fidelem esse futurum et omnia placita que mecum fecerat firmiter servaturum, set promissio tediosa illi fuit diutius teneri, nam parvo exacto tempore, lezdam
l.44 vermiculi quam mihi in primo placito dimiserat, in quo de aliis sicut superius scriptum est me deceperat, et ego postea tenueram et justicias hominum meorum,
l.45 quas per auctoritates antiquarum cartarum et testium in placito recuperaveram et ipse mihi dimiserat, nisi illa conditione duarum solummodo culparum que in cartario
l.46 ecclesie et illius scripta continetur, pactum quod feceramus frangendo abstulit, hominem ecclesie et quod male fecerat pro honore et in honore aecclesiȩ facientem
l.47 ad redemptionem me contradicente compellens, et quia ad clamorem meum ausus fuit venire, jure jurando fecit eum excusare, quod majorem ei contumeliam
l.48 non intulerit, imposito sextario ordei in emendationem. Denique tunc proclamavi ei lezdas quas fraudulenter et violenter sicut audistis michi
l.49 abstulerat, et portam et medietatem mensis octobris de tercio salis, que duo numquam aliquo modo diffinivi, set sub clamore in placito retinui. Sicut
l.50 superius scriptum est, sic tractavit me qui fidelitatem juraverat ecclesie et mihi et hominium fecerat, et totum honorem ecclesie integriter et fideliter se
l.51 servaturum jurando spoponderat. Haec itaque scribo vobis qui post me ad servitium Dei et ecclesie loco meo venturi estis, ut cognoscatis
l.52 quam male et quam injuste quamque violenter Aimericus predictus ecclesiam et me dominum suum oppresserit, et quomodo illo auferente ecclesia justiciam suam
l.53 perdiderit, et precor atque obsecro ut quod mea neglegentia vel mollitiȩ de honore perditum est ecclesiȩ, quia mala que mihi inferebantur sustinere
l.54 non poteram, vestra probitate et rigore recuperetur. Istam enim justiciam habet ecclesia contra Aimericum vel successores ejus quam auditis, et si quis vobis
l.55 contradixerit, pro certis et veris rationibus ista que hic scripta sunt firmare et defendere, sicut juste vobis judicatum fuerit
l.56 sine dubio potestis. Deus namque scit quod ex veritate et pura cordis intentione ista proferimus, et vobis ut in veritate credatis remota
l.57 omni ambiguitate mendacii fide firma mandamus. De his autem omnibus multos vobis testes enumerare possumus, sicut Arelatensem
l.58 archiepiscopum Atonem et Nemausensem episcopum Johannem et Bernardum Rainardi et Ademarum Narbonenses archidiacones et abbatem Sancti Pauli
l.59 Ugonem et Gerundensem sacristam Petrum de Saltu
l.60 et Mironem de Capudstagno et Gaucerannum fratrem ejus et Berengarium
l.61 Guilelmi et Raimundum Guifredi
l.62 multosque alios tam clericos quam laicos qui haec omnia videntes et audientes plenissime ac certissime noverunt
l.63 PETRUS SCRIPSIT Raimudo dictante qui haec vidit et audivit

Notes

1

Bibliographie

DEVIC (Cl.), VAISSETE (J.), Histoire générale de Languedoc, 15 vol., Toulouse, 1872-1892, t. 5, col. 860-865, n° 461.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2470 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2470»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2470/. Date de mise à jour : 29/03/12.