Beauvais, AD Oise, G 7781
Numéro247
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date15/04/983(fiabilité :édition)
LieuSenlis, abbaye Saint-Rieul(lat :in atrio sancti Reguli)
RégionPicardie
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche475 mm
Hauteur à droite500 mm
Largeur en haut300 mm
Largeur en bas295 mm
AuteurConstance, évêque de SENLIS
BénéficiaireRotard
Regeste
Texte
l.2 esse volumus omnibus sanctȩ Dei ecclesiȩ fidelibus nostris presentibus atque futuris quoniam quidam vir nomine Rothardus
l.3 adiit mansuetudinis clementiam nostrȩ ac clericorum sub nostro degentium regimine, benignitatem humiliter
l.4 postulans, quatinus si libuerit karitatis fervori nostrȩ concederemus ei suȩque mulieri atque uno heredi
l.5 quamdam terram de potestate et ratione sancti Reguli quȩ est sita in pago Silnectensis, in villa quȩ dicitur Braio,
l.6 hoc est mansa dua et dimidium. Nos vero petitionibus ejus humiliter assentientes pari cum consensu omnium nostrorum
l.7 fidelium clȩricorum quam etiam et laicorum concessimus ei suȩque uxori atque uno heredi jamdictam terram
l.8 eo videlicet tenore ut dum advinxerint inrefragabiliter teneant atque possideant, tantum ut annuatim
l.9 in sollemnitate sancti Reguli, sex solidos denariorum persolvere non neglegant; si vero tardi aut neglegentes
l.10 de predicto censu apparuerint, legaliter emendent, ipsamque terram in vita eorum nullo modo perdant.
l.11 Post obitum quoque illorum com omni re jamdicta terra emeliorata atque multiplicata sine alicujus contraditione
l.12 ad opus fratrum revertatur. Ut autem hujus nostrȩ concessionis institutio pleniorem in Dei nomine obtineat
l.13 vigorem, manu propria subter firmavimus, manibusque fidelium nostrorum corroborare jussimus.
l.14 Acta autem in atrio Sancti Reguli, sub die XVIImo kalendas maias, anno settimo decimo episcopatus domni et venerabilis
l.15 presulis Constantii, anno XXVIII regnante gloriosisimo rege Lottario, nati ejus V, inditione quinta.
l.16 [croix] Signum domni Constantii qui hanc cartam fecit et firmare decrevit. [colonne1] Signum Hildulfi, decani. Signum Arnulfi, prepositi. Signum Vualteri, sacerdotis. Signum Castellani, sacerdotis. Signum Adfredi, sacerdotis. [colonne2] Signum Hilgeri, sacerdotis. Signum Geroldi, sacerdotis. Signum Cristiani, levite. Signum Hilduini, diaconi. Signum Castellani, levite. [colonne3] Signum Gunteri, pueri. Signum Gulfredi, juvenculi. Signum Gisleranni, pueri. Signum Vualteri, pueri.
l.17 Signum Bernardi, levitȩ et notarii, qui hanc cartam scripsit [ruche].
Notes
Bibliographie
Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 10, Instr, col. 203.
CAROLUS-BARRE (Louis), Une charte originale de Constance, évêque de Senlis (15 avril 983), dans Mélanges dédiés à la mémoire de Félix Grat, t. 2, Paris, 1949, p. 43-64.
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°247 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°247»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte247/. Date de mise à jour : 24/11/14.