Paris, BNF, coll. Baluze t. 380 n° 13
Numéro2468
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date28/06/1119(fiabilité :édition)
LieuMaguelone(lat :apud Magalonam)
DiocèseNîmes
RégionLanguedoc-Roussillon
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle perdue
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche500 mm
Hauteur à droite490 mm
Largeur en haut275 mm
Largeur en bas265 mm
AuteurPape Calixte II
BénéficiaireAbbaye de SAINT-GILLES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Propter dissensiones et scandala, quȩ frequenter inter locum vestrum et comitem,
l.3 et item inter abbatem et monachos emerserunt, monasterium vestrum grave admodum sustinuit
l.4 in bonis temporalibus detrimentum. Ad hoc etiam ventum est, ut inter cȩtera, major thesauri
l.5 pars distracta sit, et dispersa, sicut ex relationis vestrȩ assertione comperimus. Quod profecto tanto amplius
l.6 nos gravare noveritis, quanto specialius atque familiarius locus vester ex ipsius beati Egidii oblatione
l.7 ad Romanam cognoscitur ȩcclesiam pertinere. Ne igitur malum hoc vires ulterius ullas obtineat,
l.8 mansuro in perpetuum decreto statuimus, et omnimodis ex auctoritate sedis apostolicȩ prohibemus,
l.9 ut nullus abbas vel monachus, thesaurum vel honores ȩcclesiȩ, qui aut modo habentur aut
l.10 in futurum largiente Domino adquirentur, alienare, distrahere, vel impignerare audeat, nisi forte
l.11 pro his tribus causis, pro redemptione videlicet captivorum, pro communi et graviori famis inopia, et pro
l.12 emptione seu redemptione honorum. Id ipsum autem si contigerit, totius fiat communi deliberatione capi-
l.13-tuli, ut nichil dolo vel surreptione aliqua, sed predictarum necessitatum instantia committatur. Si quis
l.14 igitur abbas vel monachus, decreti hujus tenore cognito, contraire temptaverit, abbas quidem abba-
l.15-tiȩ regimine careat, et sententiȩ excommunicationis subjaceat. Monachus vero a monasterio penitus et
l.16 ab ejus honoribus excludatur, et eadem excommunicationis sententia teneatur, nisi presumptionem suam tam abbas
l.17 quam monachus secundum comune capituli judicium digna satisfactione correxerit. Eandem etiam excommunicationis
l.18 sententiam super eos qui thesaurum vel honores monasterii preterquam superius definitum est acceperint promulgamus.
l.19 Ego Calixtus catholicȩ ȩcclesiȩ episcopus confirmo et [subscripsi].
l.20 Datum apud Magalonam per manum GRISOGONI, sancte Romanȩ aecclesiȩ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, IIII kalendas julii,
l.21 indictione XIIa, dominicȩ incarnationis anno MoCoXXo, pontificatus autem domni CALIXTI secundi pape anno PRIMO.
l.22 [sceau].
Notes
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 6703.
GOIFFON (Abbé Etienne), Bullaire de l'abbaye de Saint-Gilles, Nîmes, 1882, p.53.
ROBERT (Ulysse), Bullaire du pape Calixte II : 1119-1124, 2 vol., Paris, 1891, t. 1, p. 34-35, n° 23.
DEVIC (Cl.), VAISSETE (J.), Histoire générale de Languedoc, 15 vol., Toulouse, 1872-1892, t. 5, col. 878-879, n° 2.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2468 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2468»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2468/. Date de mise à jour : 29/03/12.