Paris, BNF, coll. Baluze t. 398 n° 3

<< < / > >>

Numéro2467

Fiabilité de l'actedouteux

Genrebulle

Date30/11/1118(fiabilité :édition)

LieuMaguelone(lat :apud Magalonam)

DiocèseCarcassonne

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche770   mm

Largeur en haut535   mm

Largeur en bas540   mm

AuteurPape Gélase II

BénéficiaireAbbaye  de  LA GRASSE

Regeste

Gélase II, pape, confirme les biens et les privilèges de l'abbaye de La Grasse.

Fac-similé

Texte

l.1 GELASIUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTO [FILIO] BERENGARIO, ABBATI CRASSENSIS MONASTERII BEATAE MARIAE, QUOD IN [CARCASSENSI] PAROCHIA SITUM EST, EJUSQUE SUCCESSORIBUS REGULARITER SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM.
l.2 In Lateranensis palatii thomis repperimus quod Karolus imperator beatȩ Mariȩ Crassense monasterium in Carcasensi parochia edificans, beato Petro obtulerit cum universis quȩ loco eidem contulerat. Et nos ergo eandem catholici regis oblationem
l.3 suscipientes, monasterium ipsum Beati Petri protectione decrevimus confovere, statuentes ut quȩcumque vel ab eodem rege vel a[b aliis] catholicis principibus ei collata vel aliis justis modis adquisita sunt, firma semper et illibata permaneant, in quibus hȩc
l.4 propriis duximus nominibus annotanda. In Narbonensi episcopatu, ȩcclesiam Sancti Laurentii, Sancti Stephani de Campolongo, Sancti Pau[li de Ri]voputido, Sancti Felicis de Capite Stagni, Sancti Petri de Litii, Sanctȩ Eulaliȩ de Robiano, Sancti Petri de Najoaras, Sancti Felicis et
l.5 Sancti Nazarii de Liziniano, Sancti Juliani de Fonte Cooperto, Sancti Saturnini de Villa Rubea, Sanctȩ Eulaliȩ de Tezano, Sancti Ad[riani] de Tornexarno, Sancti Sebastiani de Ripa Alta, Sancti Petri de Pratis, Sancti Asziscli de Villa Berzians, Sancti Martini de Triviaco,
l.6 Sancti Romani de Furca, Sanctȩ Mariȩ Magdalenȩ de Quintiliano, Sancti Adriani et Sanctȩ Mariȩ de Mairolas, Sancti Juliani de Cal[z]ca[stel], Sancti Johannis de Berron, Sancti Johannis de Palma, Sancti Martini de Novellas, Sancti Johannis de Tusciano, Sanctȩ Mariȩ de Fausta, Sancti Petri
l.7 de Paderno, Sanctȩ Mariȩ de Vingrado, Sancti Martini de Molleto, Sancti Andreȩ de Mansionibus, Sancti Saturnini de Palairaco, Sancti Fruct[uosi] de Casa Cooperta, Sancti Martini de Puteo, Sancti Stephani de Romaneto, [Sancti] Romani de Lairera, Sancti Cypriani de Cuxiis, Sancti Petri de Planedas,
l.8 Sancti Felicis de Malverio, Sancti Stephani de Sipiano, Sancti Martini de Palazol, Sancti Andreȩ de Azillano, Sancti Petri de Capra Spina, cum pertine[ntiis] earum. Et in [eo]dem episcopatu, castrum de Leco cum pertinentiis suis, castrum [La]co cum pertinentiis suis et plagis marinis, Li[ziani, Ru]bi-
l.9-ani, Caput Montis, Luci, Riviputidi, Campilongi, villȩ [Rube]e, Calzcastelli, Novellis, cum villis et pertinentiis eorum, villam Pal[mae, Tezani, Castogae, Ferrals, Fontis Cooperti, Ripae altae, Tornixarni, Prati], ville Bertiani, [Triviaci, Quartilianis, Tuxsani],
l.10 Faustȩ Molleti, Paderni, Taxi, Mansionis, Palairaci, [B]uzena[ci], Lairerȩ, Buxȩ, Aurei[.]olȩ, Caprespicȩ, Malverii, Sipia[ni, Cu]xani, Planedȩ [cum ȩcclesiis et pertinentiis earum et alodium de Capitestagn]i, de Cuctiaco, de Sancto Jorio, de Narbona, de Gatipadenx,
l.11 de Faberzano, de Palazolel, de Berneto et de Aganzano. In episcopatu Carcasensi, ȩcclesiam Sancti Michahelis de Anausa, Sancti Martini [de] Podiolato, Sancti Juliani de Rabedoso, Sancti Petri de Alarico, Sancti Cucufati de Lausa, Sancti Martini de Curtes, Sanctȩ Mariȩ de Cuminiano,
l.12 Sancti Petri de Millanello, Sancti Andreȩ de Miliano, Sancti Pauli de Coloniaco, Sancti Fulci, Sancti Ylarii de Casilaco, Sanctȩ Mariȩ de Verziliano, [Sancti Q]uirci de Agrifolio, Sancti Johannis de Agrifolio Superiori, Sancti Stephani et [Sancti] Cypriani de Favers, Sanctȩ Mariȩ de Tautirano, Sancti
l.13 Martini de Cosano, Sanctȩ Mariȩ de Cerviano, Sancti Stephani de Caunas, Sancti Petri de Bagnuls, Sanctȩ Mariȩ de Petramala, Sancti Cypriani de villa Aszenaria, Sancti Genesii de Septembriano, Sancti Felicis de Mirallas, cum pertinentiis earum, et castrum Alarici,
l.14 et villam Sancti Cucufati de Lausa, et Flexi, et Curtes Cu[m]iniani, Milani, Bolonaci, Casilaci, Virziliani, Agrifolii Superio[ris et] Inferioris, et alodium de Badenx, de Beriaco, cum pertinentiis suis. In Tolosano episcopatu, monasterium Sanctȩ Mariȩ de Cambon,
l.15 cum pertinentiis suis, ȩcclesiam Sancti Petri de Merenx, Sancti Vincentii de Ax, Sancti Petri de Prades, Sancti Saturnini de Arsat, Sancti [Petri] de Sorsat, Sancti Petri de Podio, Sancti Petri de Agenat, Sanctȩ Mariȩ de Ravat, Sancti Felicis de Faulinges, Sanctȩ Mariȩ et Sancti Pauli
l.16 de Altaripa, Sancti Martini de Petrafitta, Sanctȩ Mariȩ de Porcelli Grisci, Sancti Stephani de Soplezenx, Sancti Lupi, Sancti Johannis de [To]rtorag, Sanctȩ Mariȩ de Beced, cum villis et pertinentiis earum. In episcopatu Helenensi, ȩcclesiam Sancti Stephani et Sancti Vincentii de Stagello,
l.17 Sancti Martini de Corneliano, Sanctȩ Mariȩ de Fonte, Sancti Felicis de Pizilano, Sancti Saturnini, Sancti Stephani, Sancti Mametis, Sanctȩ [M]ariȩ et Sancti Andreȩ de Ripa Alta, Sanctȩ Columbȩ, Sanctȩ Mariȩ de Toluges, Sancti Quirici de Canoas, Sancti Martini de Canoa, Sancti Petri de
l.18 Prata, monasterium Sancti Martini de Canegoni, Sancti Andreȩ de Subereta, cum villis et cȩteris pertinentiis earum. In Gerundensi [episcopatu], monasterium Sanctȩ Mariȩ de Riudazer, Sancti Sepulchri de Paleira, Sancti Stephani de Cannellas, Sancti Felicis de Lagostera, Sancti
l.19 Petri de Gallicantu, Sancti Felicis de Geisal, cum villis et pertinentiis eorum. In episcopatu Urzellensi, ȩcclesiam Sancti Petri de Burgalo, [Sancti] Petri de Linars, et villam Cinzor, et Roret, cum pertinentiis earum. In Albiensi episcopatu, ȩcclesiam Sancti Petri de Roseu cum pertinentiis suis.
l.20 Quȩcumque preterea in futurum concessione pontificum, [vel] liberalitate principum, vel oblatione fidelium, juste atque canonice certis adipisci, quieta semper vobis vestrisque successoribus et integra conserventur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat
l.21 prefatum monasterium temere perturbare aut ejus pos[sessiones auferre] vel ablatas retinere, minuere vel temera[riis vexationi]bus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis
l.22 profutura. Porro ut idem Crassense monasterium, sub tu[tela et] jurisditione Sanctȩ nostrȩ Romanȩ cui Deo auctore deser[vimus ecclesie] constitutum, nullius alterius juris ȩcclesiȩ ditionibus summittatur, [omnem] cujuslibet ȩcclesiȩ sacerdotem in eo ditionem quamlibet
l.23 preter rectorem sedis hujus apostolicȩ habere prohibemus, adeo ut nisi ab abbate fuerit invitatus, nec missarum ibi solemnia cel[ebrare] presumat. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surreptionis astutia
l.24 seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati B[enedicti] regulam elegerint, a Romano pontifice vel cui ipse commis[erit] consecrandum. Chrisma, oleum Sanctum, consecrationes al-
l.25-tarium sive ȩcclesiarum, ordinationes monachorum qui ad sacros fuerint ordines provomendi, a diocesanis suscipietis episcopis, siquidem gratiam atque communionem apostolicȩ sedis habuerint, et si ea gratis ac s[ine pra]vitate voluerint exhibere. Alioquin liceat vobis ca-
l.26-tholicos quos malueritis adire antistites, et ab eis consecrationum sacramenta suscipere, qui apostolicȩ sedis fulti auctorita[te quȩ] postulantur indulgeant. Nec pro adjacentium parochiarum [inter]dictis fratres vestri qui per vestras ȩcclesias commorantur a divinis officiis
l.27 suspendantur, vel a mortuorum suorum exequiis prohibeantur, sed ipsi tantum cum eorum clientibus clausis ȩcclesiarum januis divi[ne servi]tutis officia peragant, et sepulturȩ debita exolvant. Illorum [quoque] sepulturam liberam esse censemus, qui apud loca vestra sepeliri
l.28 deliberaverint, ne devotioni et ȩxtremȩ voluntati eorum nisi forte excommunicati sint ullus obsistat. Sane de presbiteris [qui per] parochias ad monasteria pertinentes in ȩcclesiis constituuntur, pred[ece]ssoris nostri Sanctȩ memoriȩ Urbani secundi papȩ sententiam
l.29 confirmamus, ut videlicet abbates in parochialibus ȩcclesiis quas tenent, episcoporum consilio presbiteros collocent, episcopi autem paro[chie] curam cum abbatum consensu sacerdoti committant, ut ejusmodi sacer[do]tes de plebis quidem cura episcopo rationem reddant, abbati vero pro
l.30 rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subjectionem exhibeant, et sic sua cuique jura serventur. Ad indicium a[utem re]ceptȩ a Romana ȩcclesia libertatis, quinque aureos quotannis La[teran]ensi palatio persolvetis. Si qua igitur in futurum ȩcclesiastica
l.31 secularisve persona hanc nostrȩ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita [si non satis]factione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitatis careat reamque se divino judicio existere de perpetrata
l.32 iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo exa[mine] districtȩ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi, quatenus et
l.33 hic fructum bonȩ actionis percipiant, et apud districtum judicem premia ȩternȩ pacis inveniant. AMEN. AMEN. AMEN.
l.34 Ego Gelasius ecclesiȩ catholicȩ episcopus [subscripsi]. Signum manus meȩ. Deus in loco Sancto suo.
l.35 Datum apud Magalonam, per manum GRISOGONI Sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ diaconi cardinalis, II kalendas decembris, indictione XXIa, [dominicȩ incarnationis] anno MoCoXVIIIIo, pontificatus autem domni Gelasii secundi pape anno I.

Notes

1

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 6663.

MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 163 (Paschalis II, Gelasius II, Hugo de S. Maria, Guillelmus de Campellis, Lambertus Audomarensis), Paris 1854, col. 504-507, n° 23.

DEVIC (Cl.), VAISSETE (J.), Histoire générale de Languedoc, 15 vol., Toulouse, 1872-1892, t. 5, col. 870-872, n° 464.

MAGNOU-NORTIER (Elisabeth), MAGNOU (Anne-Marie), Recueil des chartes de l'abbaye de la Grasse, 2 vol., Paris, 1996-2000 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France, 24 et 26), t. 1, p. 269-273, n° 203.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2467 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2467»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2467/. Date de mise à jour : 29/03/12.