Paris, BNF, coll. de Flandre t. 192 n° 9
Numéro2456
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date09/01/1114(fiabilité :édition)
LieuBergues(lat :Bergis)
DiocèseThérouanne
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche160 mm
Largeur en bas275 mm
AuteurBaudouin VII, comte de FLANDRE
BénéficiaireAbbaye de BOURBOURG
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 cujus non convenit oblivisci, scripto commendemus, commendatam nostris successoribus observemus. Quare ego Balduinus, Dei
l.3 gratia Flandrensium comes, notum esse volo tam presentibus quam futuris omnibusque in Christo fidelibus, quod pater meus Robertus, comes
l.4 Flandrensis, et mater mea Clementia, comitissa Flandrie, dederunt ecclesie Beate Marie de Brobborgh ad opus sanctimonialium
l.5 ibidem Deo et sancte Marie servientium mille et centum mensuras terre jacentes inter ecclesiam Watinensem et Brobborgh, terram
l.6 de Pantgate, novam etiam terram in wastina de Ruhout jacentem infra parrochiam de Nortpenes, et in Sancti Petri Broco quinque
l.7 reep terre, libere tenendas et possidendas tam in judiciis faciendis quam in justiciis exequendis. Ego igitur, pio predecessorum meorum doctus
l.8 exemplo, prefate ecclesie pro mea meorumque salute et desiderio celestis patrie, omnia predicta confirmavi. Preterea famulos quoscumque,
l.9 qui sedulis ecclesie Beate Marie de Brobborgh serviciis presunt, ab omni exactione sive in expeditionibus, sive in ceteris secularium
l.10 gravaminibus, liberos et emancipatos feci. Porro famuli, qui prefate ecclesie serviciis presunt, super excessibus suis abbatisse predicte
l.11 ecclesie tantummodo respondeant. Sciendum est insuper quod ubicumque prefata ecclesia preconem suum habet assignatum, preco comi-
l.12-tis, nisi ab ecclesia requisitus fuerit, pandum accipere non debet, et prius significatum fuerit abbatisse, et postea preco ecclesie mandatum exequi
l.13 neglexerit. Ut autem hec omnia et singula supradicta a nullo unquam successorum meorum possint inquietari, debilitari vel cassari,
l.14 presens scriptum sigilli mei munimine feci roborari. Actum Bergis, anno Domini millesimo centesimo XIIIIo, Vo idus janua-
l.15-rii, coram his testibus: Lamberto Sancti Bertini abbate, Fromoldo Furnensi preposito, Ogero notario, Theoderico de Aria, Wroolfo castellano
l.16 Bergensi, Teinardo castellano Brobborgensi, Lamberto de Drincham, Willelmo dapifero, Reinero clerico, et aliis quam pluribus.
l.17 [sceau].
Notes
Bibliographie
COUSSEMAKER (E. de), Un cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de Bourbourg (1104-1793), 3 vol., Lille, 1882-1891, t. 1, p. 14-15, n° 18.
VERCAUTEREN (Fernand), Actes des comtes de Flandre : 1071-1128, Bruxelles : Palais des Académies, 1938, p. 149-150, n° 63.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2456 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2456»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2456/. Date de mise à jour : 29/03/12.