Paris, BNF, coll. Baluze t. 388 n° 347

<< < / > >>

Numéro2427

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1100(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseNantes

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche370   mm

Hauteur à droite365   mm

Largeur en haut205   mm

Largeur en bas195   mm

AuteurJarnigonius

BénéficiaireDonges, prieuré de Marmoutier

Regeste

Jarnigonius rend aux moines du prieuré de Donges une terre indûment occupée.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit omnibus successoribus nostris maxime autem Majoris Monasterii monachis
l.2 quod Judicalis cognomento Hugolinus emit quandam terram a quodam
l.3 homine qui David Mehiuart dicebatur, et uxore ejus quȩ Guen-
l.4-uret vocabatur, concedentibus hoc dominis ipsius terrae quem Marroco
l.5 Rufo, et fratribus ejus. Est autem ipsa terra supra portum quod Latronis dicitur, et ex-
l.6-tenditur in longum, usque ad Maresium. Qui videlicet Judicalis dum ad finem
l.7 vitȩ venisset, dedit semetipsum et omnia quȩ habebat Deo et beato Martino et nobis
l.8 Majoris Monasterii monachis apud Dongiam constitutis. Inter quȩ et memora-
l.9-tam terram dedit. Sed ut assolet priorum Dongiȩ demutatione, et monachorum
l.10 insolentia, terra illa, diu multumque remansit inculta. Tandem eo tempore quo
l.11 Simon major dominus terrȩ illius, honorem sibi vindicabat vivente patre suo Judicali
l.12 videlicet filio Rodaldi, itemque heredibus quem Marroci Rufi, Falcone videlicet filio
l.13 Gausfredi de Sancto Vitali, et Gausfredo filio Moraldi post obitum patrum suorum honorem
l.14 obtinentibus, et ipsam terram ab ipso Simone obtinentibus, Jarnigonius quidam frater
l.15 Cornillelli presbiteri, ipsam terram cepit excolere. Quod audientes predicti monachi
l.16 Martinus videlicet prior, et alii qui cum eo erant, ceperunt calumniare terram quȩ eis
l.17 data fuerat, sicut jam supradictum est. Sed illo improbe resistente, accesserunt
l.18 ad Falconem jam memoratum, et ad Gausfredum Moraldi, de quibus ipse Jarnigonius ip-
l.19-sam terram tenebat, et eis quindecim solidos dederunt, quatenus predictus Jarnigo-
l.20-nius terram memoratam eis dimitteret. Sed Jarnigonio in sua pertinatia permanen-
l.21-te, tandem violentia dominorum coactus, ad placitum venerunt ad sanctum Petrum, in cu-
l.22-ria Judicalis filii Rodaldi, ipse Jarnigonius et monachi. Ibique discussis utrorumque
l.23 causis, judicatum est ut per duellonem placitum illud dirimeretur. Et cum dies duellionis adve-
l.24-nisset, affuerunt monachi cum suis; affuit etiam et Jarnigonius cum suis familiari-
l.25-bus. Tandemque consilio baronum qui aderant tam cum monachis, tam etiam cum
l.26 Jarnigonio, concordatum est ut Jarnigonius dimitteret terram jam sepedictam,
l.27 monachis Sancti Martini. Et quia Judicalis IIII denarios singulis annis dum ad-
l.28-viveret, Jarnigonio reddiderat, monachi sex denarios illi in vigilia natalis Domini reddant.
l.29 Et quia pauper erat, consilio optimatum monachi sexaginta illi solidos dederunt,
l.30 quos cum uxore sua et filio dispertiret, filio viginti, et uxori suȩ X, filio quoque ejus
l.31 unum pullum monachi dederunt. Ibi igitur id est ante portam ecclesie Sancti Petri spec-
l.32-tante omni populo reddidit ipse Jarnigonius et filius ejus Silvester cognomento
l.33 Poardus, et uxor ejus terram sepius memoratam monachis Sancti Martini, per
l.34 baculum querquinum, quem de manu Gausfredi Moraldi Martinus prior
l.35 acceperat. Ibique recepit benefactum orationum monachorum Sancti Martini. Ibi etiam
l.36 promisit quod pueros parvulos qui in domo remanserant, hanc concordiam fa-
l.37-ceret concedere, et insuper omnes calumnias quȩ nobis de suis familiaribus insurgerent
l.38 adquietaret. Horum omnium testes subnotantur. Ex parte monachorum: Marti-
l.39-nus prior, Hugo monachus, Judicalis filius Rodaldi in cujus curia hoc factum est, Ra-
l.40-dulfus de Corsinto, Judicalis Vhelvei filius, Daniel cognomento Avis, Rivalloni-
l.41-us filius Reveren, Falco dominus ipsius terrae, et Gausfredus Moraldi filius, Willelmus
l.42 Haraldi, Bruno filius Alfredi, Maino, filius Glevio, Abraham, Evanus de Pen-
l.43-bo, Rivallonius filius Normanni, et Ribaldus filius ejus, Tresloen campiductor,
l.44 Judicalis filius David Cadelarii. Ex parte Jarnigonii: ipse Jarnigonius, et Silvester
l.45 filius ejus, David frater ejus, Willelmus Galterii, Rodaldus Gascheti, Taingui filius
l.46 Glevio, Guihenocus campiductor, Eudo vinitarius, et alii multi quorum nomina
l.47 superfluum duxi scribere.

Notes

Le prieuré de Donges est fondé vers 1064. 1

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2427 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2427»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2427/. Date de mise à jour : 29/03/12.