Paris, BNF, coll. de Lorraine t. 981 n° 10bis
Numéro2403
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date07/05/1052(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseCologne
RégionCologne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche470 mm
Largeur en haut415 mm
Largeur en bas400 mm
AuteurPape Léon IX
BénéficiaireAbbaye de BRAUWEILER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 aecclesiae venerabili archiepiscopo, ac per eum suis successoribus illuc canonice intrantibus in perpetuum. Convenit apostolico moderamini pia pollentibus
l.3 religione assensum pietatis prebere ut et nobis proficiat ad aeternam beatitudinem, et aecclesiis ad perpetuam defensionem. Quia nuncius tuus
l.4 Romam veniens, fili karissime, sollicitavit nos precum suarum nimietate ut per apostolicae defensionis paginam confirmaremus aecclesiae tuae abbatiam sitam
l.5 in loco qui dicitur Brunivilare sicut preceptum karissimi filii nostri imperatoris HEINRICI videtur continere. Inclinati igitur tuis justis precibus
l.6 confirmamus et corroboramus tuae aecclesiae predictum monasterium nostra apostolica auctoritate ut habeat et possideat cum omni sua integritate
l.7 et quid habet modo et quicquid adquirere poterit in futuro secundum diffinitionem qua diffinitum est ante presentiam filii nostri serenissimi imperatoris.
l.8 Statuentes apostolica censura ut nullus imperator, rex, archiepiscopus, episcopus, dux, marchio, comes, vicecomes vel quilibet cujusquam potestatis exactor
l.9 molestare vel infringere audeat, set sicut a te est constitutum permaneat. Si quis autem contra hanc defensatricem paginam venire temptaverit,
l.10 nostri anathematis jaculo perfossus ad vitam numquam surgere mereatur. Qui vero custodierit inmutilatam, nostram benedictionem habeat cumulatam
l.11 [rota] [benevalete].
l.12 Data nonas mai, per manus Frederici diaconi SANCTE Romanae aecclesiȩ bibliothecarii et cancellarii vice domni Herimanni archicancellarii
l.13 et Coloniensis archiepiscopi. Anno domni Leonis VIIII papae IIII, indictione V.
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 4272.
PFLUGK-HARTTUNG (J. von), Acta pontificum romanorum inedita. Urkunden der Päpste 97-1197. rééd, 3 vol., Graz, 1958, t. 1, p. 19-20, n° 24.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2403 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2403»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2403/. Date de mise à jour : 29/03/12.