Paris, BNF, coll. de Lorraine t. 981 n° 10
Numéro2402
Fiabilité de l'actedouteux
Genrediplôme
Date18/07/1051(fiabilité :édition)
LieuKaufungen(lat :Couphyngin)
DiocèseCologne
RégionCologne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche675 mm
Largeur en haut580 mm
Largeur en bas575 mm
AuteurEmpereur Henri III
BénéficiaireAbbaye de BRAUWEILER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 futuris quod karissimus noster Herimannus sanctae Coloniensis aecclesiae venerabilis ac pius archiepiscopus necnon soror ejusdem domna Richeza Poleniae quondam regina ad nostram
l.3 accedentes presentiam, abbatiam in loco qui Brunwilare dicitur a suis parentibus domno Erenfrido scilicet comite palatino et sua conjuge domna Mathilde primum funda-
l.4-tam, dehinc post decessum eorum ad ipsos jure hereditario devolutam, ipsum etiam predium Brunwilre cum omnibus appendiciis suis sicut ab ipsis devote Deo sanctoque
l.5 Nykolao traditum ac pia dispensatione primum fuerat constitutum, sibi in jus hereditarium legibus postularunt. Quibus in mea presentia placito indicto legibus dis-
l.6-cussis filii parentum hereditatem justicia dictante per sententiam principum obtinuerunt. Qui mox timore et amore Dei commoniti pro se suorumque parentum fratrum
l.7 ac sororum in gremio ejusdem ecclesiae sepultorum aeterna memoria dictum predium Brunwilare cum universis eo pertinentibus Deo ac piissimo Nykolao perpetuo
l.8 possidendum, secundum diffinitionem ac liberam parentum suorum traditionem, pari devotione contulerunt. Pro habundanti quoque cautela beato Petro sanctae
l.9 Coloniensis aecclesiae summo patrono idem monasterium dictumque predium in proprietatem absque omni exceptione in manus Cristiani Coloniensis advocati rata
l.10 ac perpetua donatione tradiderunt, quatenus idem locus ab omnium presentium et futurorum tam pontificum quam regum seu imperatorum liber dominatu letius tam
l.11 pro nostra quam pro illorum salute vacaret. Verum quia plerumque accidit servos Dei aut perfidorum violentiis opprimi, injuriis seu dampnis fatigari, cauto deliberatio-
l.12-nis moderamine constituerunt, ut Coloniensis archiepiscopus de consilio ac voluntate abbatis dictae aecclesiae advocatum preficiat, dummodo abbas idoneum velit,
l.13 post quem qui secundus dicitur advocatus nullo modo subrogetur. De servitio etiam quod exhibendum erit hujusmodi advocato sic ordinaverunt scilicet ut tribus
l.14 anni temporibus quibus legitima placita observanda erunt cum viginti equis advocatus in locum veniat, et prima nocte qua venerit sequentique die servitium ei abbas
l.15 tribuat ut tantis sufficiat, dehinc mane scilicet tercia die prandium solummodo accipiat et recedat. Ipse quoque advocatus caveat ne supra statutum sibi servitium super-
l.16-fluum aliquid exigat vel requirat. Si vero plures secum adduxerit, in abbatis erit arbitrio ipsis aliquid aut nichil dare. Familia quoque ejusdem aecclesiae observet placitum
l.17 advocati tribus anni temporibus et non amplius. Quociens vero abbas vel suus villicus apud Brunwilre vel quolibet in loco infra terminos abbatiae placitum habere volu-
l.18-erit, quod vulgariter Buding dicitur, id suae sit potestatis nichilque in tali placito advocatus requirat aut sibi vendicare presumat. Hujus igitur constitutionis paginam
l.19 quȩ ad instantiam supramemorati Coloniensium archiepiscopi et suȩ sororis domnȩ Richezȩ reginȩ in nostra primorumque regni presentia juste et rationabiliter ordinata est, ut rata et in-
l.20-convulsa in perpetuum permaneat, manu propria ut subtus videtur corroborantes nostri sigilli impressione jussimus insigniri. Quam si quis infringere temptaverit, Dei omnipotentis sanctique
l.21 Petri et omnium sanctorum incurrat iram et ut violator nostrȩ constitutionis perdat advocatiam illam sciatque se compositurum auri purissimi libras centum, nostrȩ camerȩ
l.22 medietatem, archiepiscopo alteram medietatem.
l.23 SIGNUM DOMNI HEINRICI TERCII REGIS INVICTISSIMI [monogramme] SECUNDI ROMANORUM IMPERATORIS AUGUSTI (MPR)
l.24 VUINITHERIUS CANCELLARIUS VICE BARDONIS ARCHICANCELLARII RECOGNOVIT [sceau].
l.25 Data XV kalendas augusti, indictione IIII, anno dominicȩ incarnationis millesimo LI, anno autem domni Heinrici tercii regis secundi imperatoris ordinationis ejus XXIIII, regni vero XIII, imperii V.
l.26 Actum COUPHYNGIN. Feliciter. Amen.
Bibliographie
BRESSLAU (H.) et KEHR (P.), Die Urkunden Heinrichs III., Berlin, 1931 (MGH Diplomata regum et imperatorum Germaniae, 5), n° 399.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2402 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2402»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2402/. Date de mise à jour : 29/03/12.