Paris, BNF, coll. de Lorraine t. 981 n° 1
Numéro2401
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date15/01/1051(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseMetz
RégionLorraine
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle perdue
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche545 mm
Hauteur à droite555 mm
Largeur en haut385 mm
Largeur en bas375 mm
AuteurPape Léon IX
BénéficiaireAbbaye de GORZE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 dedicate in honore beatorum apostolorum PETRI et PAULI, in qua sacratissimum corpus beati GORGONII MARTYRIS requiescit, et per eam omnibus illius successoribus
l.3 ac monachis Deo inibi famulaturis in perpetuum. Ad apostolatus culmen magnificum, spectat omnium sollicitudo aecclesiarum. Quod tu quidem o abba non
l.4 ignorans, et satis consulte ut semper solebas aecclesiae tibi commisse saluti providens, petisti a nobis privilegii nostri utilem ad optinenda monasterii bona
l.5 confirmationem. Damus itaque, et sacra prime sedis auctoritate sanctimus, ut quia prefata aecclesia tantarum reliquiarum preciosissimo ut diximus pignore est glorificata,
l.6 stabiliantur per nos et corroborentur sibi omnia quae a quibuscumque Christi fidelibus concessa vel in perpetuum sunt inibi concedenda ; et preterea cellas duas, quarum
l.7 una dicitur Amella, altera vero VUARINGISI villa, regulariter in monastico ordine constitutas, et omnes quas modo habet vel in posterum habitura est,
l.8 simili modo ut cetera per hanc sacram nostrae preceptionis paginam, ad eandem abbatiam confirmamus, et nominatim illa quae ab antecessore nostro domno LEONE
l.9 inibi sunt sui privilegii auctoritate stabilita, et ab aliis antecessoribus nostris confirmata. Ut stabilius autem ista in perpetuum permaneant, precipimus ut nullus
l.10 imperator, nullus rex, nullus dux, nullus marchio, nullus comes, nullus vicecomes, nullus advocatus, sed neque archiepiscopus, neque episcopus, vel aliqua aecclesiastici ordinis,
l.11 seu mundane conditionis, magna parvaque persona, hec infringere, aut inminuere vel invadere presumat. Reus contra hujus constitutionis et confirma-
l.12-tionis preceptum, sanctum GORGONIUM cum omnibus martyribus sentiat sibi esse contrarium, et sine intermissione nisi resipuerit, sustineat anathema divinum.
l.13 Conservatorem autem et in innocentia perseverantem, dextera Dei protegat ab omnibus malis, et misericorditer super eum descendere permittat donum apostolice benedictionis.
l.14 [rota] [benevalete] (KOM).
l.15 DATA XVIII kalendas februarii, per manus Udonis sancte apostolice sedis cancellarii et bibliothecarii, et Tullensis aecclesiae primicerii,
l.16 anno domni LEONIS VIIIIni PAPAE IIo, indictione IIIIa.
l.17 [sceau].
Notes
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 4250.
D'HERBOMEZ (A.), Cartulaire de l'abbaye de Gorze, Paris, 1898, (Mémoires et documents publiés par la Société Nationale des Antiquaires de France. Mettensia; 2), p. 223-224, n° 124.
PFLUGK-HARTTUNG (J. von), Acta pontificum romanorum inedita. Urkunden der Päpste 97-1197. rééd, 3 vol., Graz, 1958, t. 1, p. 18-19, n° 23.
PARISSE (Michel), Bullaire de la Lorraine : jusqu'à 1198.- Nancy : Société d'Histoire et d'Archéologie de la Lorraine, 1969, (Annuaire de la Société d'Histoire et d'Archéologie de la Lorraine, t-à-p n° 69), p. 19, n° 38.
TOCK (Benoît-Michel), COURTOIS (Michèle), GASSE-GRANDJEAN (Marie-José), La diplomatique française du Haut Moyen Age. Inventaire des chartes originales antérieures à 1121 conservées en France, 2 vol., Brepols, 2001 (Artem), t. 1, p. 58-62, n° 4 (fac-similé, traduction, étude).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2401 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2401»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2401/. Date de mise à jour : 29/03/12.