Paris, BNF, coll. de Picardie t. 294 n° 36

<< < / > >>

Numéro2364

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date26/07/864(fiabilité :édition)

LieuSoissons, Saint-Médard(lat :monasterio Sancti Medardi)

DiocèseSoissons

RégionPicardie

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche455   mm

Hauteur à droite460   mm

Largeur en haut552   mm

Largeur en bas582   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-CREPIN  de  SOISSONS

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, confirme la donation de cinq manses situés à Confavreux, avec dix-sept serfs, faite par le diacre Fulbert à l'abbaye Saint-Crépin-le-Grand de Soissons.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. CUM ENIM FIDELIUM NOSTRORUM RATIS PETITIONIBUS DIGNANTER CONSULIMUS, PROMTIORES EOSDEM ERGA NOSTR[AE FIDELES OBSEQUIUM PROCUL DU]BIO REDDIMUS. IGITUR NOVERIT OMNIUM SANCTAE DEI
l.2 ecclesiae fidelium et nostrorum, presentium scilicet et futurorum, industria quia dilectus nobis diaconus noster Fulbertus nomine ad nostram accedens serenitatem innotuit qualiter res quondam sibi nostra benignitate largitas ob animae
l.3 suae remedium fratribus cenubii sanctorum Crispini et Crispiniani martyrum a die presente per strumenta cartarum delegasset, suntque site in pago Orcinse, super fluvium Urc, in villa nuncupata Fabrorum Curtis, mansa quinque
l.4 cum mancipiis decem et septem inibi commanentibus, quarumque nomina in traditione adnixa continentur. Idcirco petiit humillima submissione magnificentiam nostram quatenus dignaremur hanc suam largitionem
l.5 nostrae auctoritatis precepto mansuram confirmare, qua auctoritate memorati fratres plenius fulti ad juris illorum proprietatem, repulsis omnium circumlatrantium retractationibus ac querimoniis, jure firmissimo easdem res
l.6 valeant possidere. Cujus petitionem ratam ac deificam cognoscentes libenti animo suscepimus eique per omnia adquiescere dignum duximus. Unde hoc celsitudinis ac magnitudinis nostrae preceptum memoratis
l.7 fratribus fieri darique jussimus, per quod precipimus atque firmamus ut, sicut in cartula suae traditionis scriptum videtur, nemine inquietante sed Domino auxiliante, securiter firmiterque teneant, ordinent atque
l.8 disponant ipsi canonici successoresque illorum. Et ut haec nostrae confirmationis auctoritas firmiter haberetur et a fidelibus sanctae Dei ecclesiae melius conservetur, anuli nostri inpressione
l.9 subter eam jussimus sigillari.
l.10 [chrisme] HIDELBODUS NOTARIUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVI ET S[UBSCRIPSIT] [ruche_notes_tironiennes]. [Hacbertus clericus et Geilo presbyter praecipiente rege ambasiaverunt] [sceau].
l.11 Data VII kalendas augusti, indictione XII, anno XXV regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum monasterio Sancti Medardi. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 109-111, n° 271.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 4, pl. 30 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2364 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2364»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2364/. Date de mise à jour : 29/03/12.