Caen, BM, ms. 308 fol. 274
Numéro2351
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1101(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseBayeux
RégionNormandie (Basse)
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche252 mm
Hauteur à droite254 mm
Largeur en haut340 mm
Largeur en bas370 mm
AuteurEudes, son épouse et ses fils de TILLY
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MARTIN de TROARN
Regeste
Texte
l.2 anno M centesimo I, in capitulum nostrum, et donavit quicquid habebat in ȩcclesia de Monscans, scilicet medietatem quam Rabel [tenebat] et Herbertus
l.3 cum eo habuerat, Sancto Martino, cum domibus, quȩ circa ȩcclesiam sunt, quȩ fuerant comitissȩ, et cum parte sua terrȩ illius [quȩ] vocatur
l.4 landa, quȩ est sita inter ȩcclesiam et publicam viam a meridie et quicquid in cimiterio habebat. Terram quoque Rogerii Givet concessit, cum terra
l.5 Colli de Ansere, tali divisione, ut si hȩres Givet voluerit a [domino] Ottone recuperare terram, dominus Otto vel hȩres ejus ȩquevalentem
l.6 terram reddet Sancto Martino. Pasturam in bosco et in plano omni tempore pecoribus et bestiis nostris sicut suis similiter concessit.
l.7 Decimam quoque molendini sui. Eodem anno concesserunt etiam ipse et filii sui totam terram Rabel quietam et absolutam
l.8 ab omni debito Sancto Martino, cum parte sua ȩcclesiȩ de Burce. Et pro hac datione et quieta concessione totius
l.9 terrȩ quam Sancto Martino cum ȩcclesia concesserant, cum supradictis concessionibus, dedit domnus abbas Ernulfus, sua spon-
l.10-te et totius conventus bona voluntate, domno Ottoni palefridum [quem habuerat] de domno Rotberto facto monacho de Prateriis et unam
l.11 marcam argenti, uxori quoque ejus unam marcam argenti et [unciam auri, filio vero eorum] Willelmo C solidos et unum equum quattuor
l.12 librarum, Gilberto quoque unum runcinum XXIII solidorum. [Testes] ex parte Ottonis: Herbertus decanus de Huaneria, Durandus
l.13 filius Helge, Serlo Baiocensis, Firmatus dapifer ejus, Rannulfus armiger ejus. Ex parte nostra: [Ernulfus dapifer] noster, Gislebertus, nepos domni abbatis Ernulfi,
l.14 Herbertus dispensator, Rotbertus filius Willelmi de Sancto Sansone, Drogo de [Sancto Sansone], Rotroaldus [de Maresco], Fulbertus filius Turgisi coqui.
l.15 [croix] [croix] S. Radulfi capellani majoris.
l.16 [croix] Signum Willelmi Bertram. [croix] S. Mathildis, uxoris ejus. [croix] S. Willelmi de Ansgervilla. [croix] S. Roberti, filii ejus. [croix] S. Turoldi de Ansgervilla.
l.17 Signum [croix] Ottonis. Signum [croix] Willelmi, filii ejus.
Bibliographie
SAUVAGE (René Frédéric Norbert), Histoire et développement économique d'un monastère normand au Moyen Age : l'abbaye de Saint-Martin de Troarn au diocèse de Bayeux, des origines au XVIe s., Caen, 1911, p. 131-132.
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°2351 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2351»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2351/. Date de mise à jour : 29/03/12.