Caen, AD Calvados, H 1847
Numéro2346
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1096(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseLangres
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche212 mm
Hauteur à droite215 mm
Largeur en haut286 mm
Largeur en bas314 mm
AuteurGilbert, abbé de SAINT-ETIENNE de CAEN
BénéficiaireJarenton, abbé de SAINT-BENIGNE de DIJON
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 commutationes quasdam de rebus ad utrasque ȩcclesias pertinentibus. Cadomensis enim ȩcclesia sita in Normannia, habebat in Burgundia
l.3 ȩcclesiam Sancti Ypoliti de Curtbertalt, cum appenditiis, datis, et adquisitis, quam contulit Sancto Stephano Cadomensi Roclenus episcopus Cabilonensis.
l.4 Similiter Divionensis sita in Burgundia, habebat in Normannia ȩcclesiam Sancti Alberti cum sibi pertinentibus, et ȩcclesiam de Longo Campo juxta
l.5 silvam quȩ dicitur Leons, cum terris et decimis. Quia ergo res utraque in longinquo posita erat, et longinquitas itineris non sinebat tantumdem
l.6 commodi provenire quantum faceret si esset in vicinio ȩcclesiȩ, communi decreverunt consilio, ut ȩcclesia Cadomensis acciperet ȩcclesiam Sancti
l.7 Alberti cum appenditiis et ȩcclesiam de Longo Campo cum terris et decimis, quod erat juris ȩcclesiȩ Divionensis, et ȩcclesia Divionensis haberet
l.8 ȩcclesiam Sancti Ypoliti cum omnibus illis quȩ monachi Sancti Stephani inibi habitantes videbantur possidere. Hȩc itaque mutationis conventio
l.9 facta est communi consilio, communi decreto, et ut in posterum servaretur, stabilitum est cartarum antiquarum commutatione, et
l.10 hujus nova conscriptione, et abbatum utrorumque, et fratrum utriusque ȩcclesiȩ subscriptione.
l.11 Signum Gisleberti abbatis Cadomensis [croix]. Signum Rodulfi [croix].
l.12 Signum Jerentonis abbatis Divionensis [croix]. Signum Humberti monachi [croix]. Signum Hugonis capellani [croix].
l.13 Signum Roberti monachi [croix].
l.14 [croix] Signum Roberti comitis Normannorum, filii Willelmi regis Anglorum.
Notes
Bibliographie
HASKINS (Charles Homer), Norman institutions, Cambridge, 1918, p. 285-286, n° 2.
CHEVRIER (Georges), CHAUME (Maurice), Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon, prieurés et dépendances des origines à 1300, t. 1 : VIe-Xe siècle, Dijon, 1986, p. 158-159, n° 384.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2346 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2346»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2346/. Date de mise à jour : 21/11/14.