Caen, AD Calvados, H 1830 n° 1bis

<< < / > >>

Numéro2343

Fiabilité de l'actedouteux

Genrediplôme

Date1087(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseBayeux

RégionNormandie (Basse)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche725   mm

Hauteur à droite721   mm

Largeur en haut470   mm

Largeur en bas465   mm

AuteurGuillaume Ier le Conquérant, roi d'ANGLETERRE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-ETIENNE  de  CAEN

Regeste

Confirmation générale des biens de l'abbaye Saint-Étienne de Caen par le roi Guillaume le Conquérant.

Fac-similé

Texte

l.1 QUISQUIS Deo seu pro Deo aliquid praestat, non ipsum a se alienat sed potius in futurum cum spe vitae aeternae multiplicandum conservat, hoc agit
l.2 pia creatoris largitas et larga ejus circa creata pietas, qui cum bonorum nostrorum non egeat, suus est enim orbis terrae et plenitudo ejus honorari tamen
l.3 de nostra substantia, immolarique sibi sacrificium laudis pro nostra salute desiderat. Hortatur nos ut ei serviamus, tribuit quod pro collatis beneficiis suis ei
l.4 retribuamus. Quod tamen misericors pater quasi alienum suscipit, quasi nostrum rependit, in hoc seculo peccata remittens, in futuro centuplum acceptu-
l.5-ris seipsum et regnum caeleste promittens. Qua spe ductus ego WILLELMUS Anglorum rex, Nortmannorum et Coenomannorum princeps, coenobium in
l.6 honorem DEI AC BEATISSIMI PROTOMARTYRIS STEPHANI, intra burgum quem vulgari nomine vocant Cadomum, pro salute animȩ meae, uxoris, filiorum
l.7 ac parentum meorum disposui construendum. Cui loco ne divinȩ religionis cultura aliquando propter inopiam desit, hoc modo ipsi in posterum mea
l.8 sollicitudo prospexit. Trado igitur praefato coenobio villas juris mei, Ceusium, Ros, Alamanniam, Pontem Divȩ, Cathburgum, cum colonis et conditio-
l.9-nariis seu liberis hominibus, cum molendinis, aquis, pratis, pascuis, silvis, seu omnibus redditibus et consuetudinibus ad eas pertinentibus sicut in meo
l.10 dominio hactenus habui et antecessores mei. Et homines quidem duarum praemissarum villarum videlicet Ceusii et Ros qui francam terram non te-
l.11-nent, ad servitium aecclesiae et monachorum ita liberos et omnino quietos concedo, ut nunquam pro aliqua summonitione expeditionis vel alterius
l.12 cujuslibet rei ipsum servitium intermittant, nisi ego ipse per me vel per brevem meum abbatem summoneam quatinus eos nominatim michi mit-
l.13-tat, et hoc intra fines Nortmanniae tantum, et nominatim tantummodo pro necessitate belli ab extranea gente imminentis. Partem quoque burgi trado
l.14 in qua praefatum monasterium constructum est a muro in directum occidentem versus sicut via protenditur, qua a veteri BEATI STEPHANI monasterio
l.15 ad urbem Baiocensem itur; et ea quoque via qua itur ad Britivillam Sancti Michaelis, cum terris et omnibus consuetudinibus de eodem burgo ad me
l.16 pertinentibus, excepto quod extranei mercatores de omnibus quȩ secunda feria ibi ement et venundabunt tamdiu quandiu thelonearius ad stationem
l.17 suam sedebit et mercatores in communi mercato erunt theloneum ministris qui majori burgo praeerunt apportabunt. De singulis plaustris et asinis quȩ
l.18 venalia ligna ferent, lignum unum. Villarium cum omni territorio suo et de eodem hominum servitia, ut servientes mei qui ibi manent michi serviant, et propter
l.19 servitium monachorum servitium meum non remaneat. In magno quoque burgo, domum Turstini Legrini et domum molendini de Darnestal cum ipso molendi-
l.20-no et molendinum quod fuit Rainardi, hȩc omnia quieta ab omni consuetudine. De pratis juris mei tria jugera ad Hulmum, pratum Brendac praeter ea quȩ
l.21 ad supradictas villas pertinebant. Alueum veteris Ulduni, a villa Venuncio usque in Olnam fluvium cum tribus molendinis in eodem factis. Terram Willelmi Pa-
l.22-voth quam de me tenet Cadomi et Clivillȩ. In territorio Britivillȩ, alodium quem Rogerius Calvus ibi tenet. In territorio Bracii, terram Willelmi de Landa.
l.23 Alodium quoque quod Lupus tenet in Bilieto et Walmereto cum parte aecclesiae ad eum pertinente. In territorio Curleii, terram Willelmi camerarii. In territorio
l.24 Badventi, vineam cum domo vinitoris quam Hubertus dapifer de me habuit. In Barbefloth duas mansuras terrae. In territorio de Boseval, alodium Rodulfi
l.25 filii Anseredi. In Vileriis et in Mara, terram quam ibi tenet Willelmus Crassus. Terram quoque quam habuit Hugo de Rosel in Grainvilla. Silvam de Maloper-
l.26-tuso et de Torta Valle et de Folonia et de Casneto cum aquis et terris seu omnibus ad eas pertinentibus, hac conditione servata, ut monachi ipsius coenobii
l.27 ipsas silvas nullo tempore destruant vel destrui jubeant propter ipsam terram colendam sive inhabitandam, retentis in meo dominio cervis, capreolis
l.28 et apris silvestribus. Decimam de Fredernaco. Servitium de terra quam Boselinus de Diva tenet in Vileriis et Guarinvilla. Concedo quoque fieri ad opus
l.29 prȩfati monasterii mercatum in villa cui Balte nomen est. In territorio Cadomi feriam trium dierum, ita ut quotiens quilibet horum trium dierum
l.30 in secunda feria evenerit, totum mercatum magni burgi sit SANCTI STEPHANI. Civitate Rotomagi concedo fieri cellarium unum super Sequanam, quietum
l.31 ab omni consuetudine, et habitantes in eo quietos tam in terra quam in aqua per totam terram meam. Concedo quoque domum cum viridiario quam
l.32 dedit eidem coenobio in ȩadem civitate Bernardus filius Ospaci, et sex jugera prati quȩ idem dedit ad Batpalmas, et domum quam dedit Willelmus
l.33 canonicus filius Sueni. In territorio Lireti, hospitem unum cum terra sua et quattuor arpentos et dimidium de vinea et unam acram terrȩ. Intra idem
l.34 territorium in Audura fluvio concedo fieri molendina duo, ita ut tantum spatium de aqua remaneat liberum, quatinus quoquomodo aqua se ha-
l.35-beat, convenienter possint per illud spatium ascendere et descendere tam naves quam pisces. Concedo etiam totum alodium quod tenent Osmun-
l.36-dus Aculeus, Ricardus et Rogerus in territorio Calvi Montis super Divam et etiam totum illud quod tenent quicunque, alodiarii infra leugam Pontis
l.37 Divȩ. In terra Anglorum in comitatu de Devenesire, manerium do quod vocatur Northam. In comitatu de Dorseta duo maneria, unum quod vocatur Frantona
l.38 et aliud quod vocatur Biencome. In comitatu de Summerseta in territorio Crucrae, decem hyddas terrae et aecclesiam cum omni decima ejusdem territorii.
l.39 In comitatu de Wiltesira, aecclesiam de Cosham cum omni terra et decima ad eam pertinente. Concedo quoque in comitatu de Nortfolc, manerium quod
l.40 vocatur Welles, quod dedit praedicto coenobio Willelmus de Scociis cum aecclesia de Morthona et terra cum decima eidem aecclesiae pertinente in Essesse.
l.41 Item concedo in comitatu de Essessa maneriolum quod vocatur Panfella et in Lundonia quandam terram quȩ fuit Levreth sitam prope aecclesiam
l.42 sancti PETRI quietam de gelz et de scot et de omnia alia consuetudine, quȩ dedit Walerannus filius Rannulfi cum decima totius terrae suae quam habet
l.43 in Anglia, tam pro anima sua quam pro mea Signum [croix] Willelmi regis. S. Mathildis [croix] reginȩ. S. Johannis [croix] archiepiscopi. S. Roberti [croix] comitis filii regis. S. Willelmi [croix] comitis filii regis.
l.44 Signum [croix] Lanfranci archiepiscopi. S. Odonis [croix] Baiocensis episcopi. S. Hugonis [croix] Luxoviensis episcopi. S. Gisleberti [croix] Ebroicensis episcopi. S. Roberti [croix] Sagiensis episcopi. S. Michaelis [croix] Abrincensis episcopi. S. Gaufridi [croix] Constantiensis episcopi. S. Rogerii [croix] comitis de Montegomerico. S. Roberti [croix] comitis de Moretonio.
l.45 S. Rogerii [croix] de Bellomonte. S. Roberti [croix] comitis de Mellent. S. Henrici [croix] de Bellomonte. S. Hugonis [croix] de Gorniaco. S. Walteri [croix] Gifardi. S. Ricardi [croix] Abrincensis vicecomitis. S. Hugonis [croix] comitis. S. W. comitis [croix] Ebroicensis. S. Willelmi [croix] de Bretolio.
l.46 S. Roberti [croix] Aucensis comitis. S. Roberti de [croix] Belesme. S. Hugonis [croix] de Monteforti. S. Hugonis [croix] de Grentemaisnil. S. Nigelli [croix] de Constantino. S. Willelmi [croix] Dunelmensis episcopi. S. Ricardi [croix] de Corceio. S. Willelmi [croix] Crispini. S. Ingilranni [croix] filii Hilberti.
l.47 S. Alani comitis [croix]. S. Willelmi [croix] de Warenna. S. Henrici [croix] de Ferrariis.

Bibliographie

MUSSET (Lucien), Les actes de Guillaume le Conquérant et de la reine Mathilde pour les abbayes caennaises, Caen, 1967 (Mémoires de la Société des Antiquaires de Normandie, 37), p. 62-65, n° 4, Abis.

BATES (David), Regesta regum Anglo-Normannorum : the Acta of William I : 1066-1087, Oxford : Clarendon press, 1998, p. 258-263, n° 54.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2343 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2343»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2343/. Date de mise à jour : 21/11/14.