Caen, AD Calvados, H 183

<< < / > >>

Numéro2334

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date1077(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseBayeux

RégionNormandie (Basse)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche692   mm

Hauteur à droite681   mm

Largeur en haut440   mm

Largeur en bas455   mm

AuteurGuillaume Ier le Conquérant, roi d'ANGLETERRE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-ETIENNE  de  CAEN

Regeste

Confirmation générale des biens de l'abbaye Saint-Étienne de Caen par le roi Guillaume le Conquérant.

Fac-similé

Texte

l.1 QUISQUIS Deo seu pro Deo aliquid prȩstat, non ipsum a se alienat, sed potius in futurum cum spe vitȩ ȩternȩ multip[licandum] conservat,
l.2 hoc agit pia creatoris largitas, et larga ejus circa creata pietas. Qui cum bonorum nostrorum non egeat, suus est enim orbis terrȩ [et] plenitudo
l.3 ejus, honorari tamen de nostra substantia, immolarique sibi sacrificium laudis pro nostra salute desiderat. Hortatur nos [ut ei serviamus],
l.4 tribuit quod pro collatis beneficiis suis ei retribuamus. Quod tamen misericors pater quasi alienum suscipit, quasi nostrum rependit, in hoc
l.5 seculo peccata remittens, in futuro centuplum accepturis seipsum et regnum cȩleste promittens. Qua spe ductus, ego [WILLELMUS]
l.6 Anglorum REX, Nortmannorum et Coenomannorum princeps, coenobium in honorem Dei ac BEATISSIMI PRO[TOMARTYRIS STEPHANI]
l.7 intra burgum quem vulgari nomine vocant Cadomum, pro salute animȩ meȩ, uxoris, filiorum ac parentum meorum disposui construendum.
l.8 Cui loco ne divinȩ religionis cultura aliquando propter inopiam desit, hoc modo ipsi inposterum mea sollicitudo pro[spexit. Tr]ado igitur
l.9 praefato coenobio villas juris mei, Ceusium, Ros, Alamanniam, Pontem Divȩ, Cathburgum, cum colonis et conditionariis seu liberis hominibus,
l.10 cum molendinis, aquis, pratis, pascuis, silvis, seu omnibus redditibus et consuetudinibus ad eas pertinentibus, sicut in meo dominio hactenus
l.11 habui et antecessores mei. Partem quoque burgi do in qua prȩfatum monasterium constructum est, a muro in directum [occidentem] versus sicut
l.12 via protenditur, qua a veteri BEATI STEPHANI monasterio ad urbem Baiocensem itur, domum molendini de Darnastal quietam ab omni consuetudine et domum Tustini Legrini similiter, cum terris ad ipsum burgum et omnibus consuetudinibus
l.13 de eodem burgo ad me pertinentibus, excepto quod extranei mercatores de omnibus quȩ secunda feria [tempor...ent....]
l.14 venundabunt, theloneum ministris qui majori burgo praeerunt apportabunt. De singulis plaustris et asinis quȩ [venalia ligna ferent, lignum]
l.15 unum, Villarium cum omni territorio suo et de eodem hominum servitia, ita ut servientes qui ibi manent michi serviant[......] servitium
l.16 monachorum, servicium meum non remaneat. De pratis juris mei tria jugera ad Hulmum, pratum Brendac, praeter ea quȩ ad [supradictas] villas
l.17 pertinebant. Alveum veteris Ulduni, a villa Venuncio usque in Olnam fluvium, cum tribus molendinis in eodem factis. Terram Willelmi Pavoti quam
l.18 de meo beneficio habet Cadomi et Clivillȩ quam de me tenet Cadomi et Clivillȩ. In territorio Britivillȩ alodium quem Rogerius Calvus ibi tenet. In territorio Bracii, terram Willel-
l.19-mi de Landa. In territorio Boseval, terram Rodulfi filii Anseredi. In territorio Lireti, hospitem unum cum terra sua et
l.20 quattuor arpentos et dimidium de vinea et unam acrem terrȩ. Intra idem territorium, in Audura fluvio concedo fieri molendina duo, [ita] ut tantum spatium
l.21 de aqua remaneat liberum, quatinus quoquomodo aqua se habeat, convenienter possint per illud spatium ascendere et descendere
l.22 tam naves quam pisces. Silvam de Malo Pertuso et de Torta Valle et de Folonia, et silvam quam Casnetum vocant [cum aquis et terris] seu
l.23 omnibus ad eas pertinentibus, hac conditione servata, ut monachi ipsius coenobii ipsas silvas nullo tempore destr[uavit vel destrui jubeant]
l.24 propter ipsam terram colendam sive inhabitandam, retentis in meo dominio cervis, capreolis et apris silvestribus. [In territorio Badventi]
l.25 vineam cum domo vinitoris quam Hubertus dapifer de meo beneficio habebat. Terram Willelmi camerarii in territo[rio Curleii], serviti-
l.26-um de terra quam Boselinus de Diva tenet in Vileriis et Guarinvilla. Decimam de Fredernaco. Molendinum situm [Cadomi] ante
l.27 monasterium sancti PETRI, sicut habebam in meo dominio. Molendinum Rainardi. Duas mansuras terrȩ in Barbeflueth. Concedo fieri
l.28 ad opus prȩfati monasterii mercatum in villa cui Baltȩ nomen est. In territorio Cadomi feriam trium dierum, ita ut quotiens quilibet
l.29 horum trium dierum in secunda feria evenerit, totum mercatum magni burgi sit SANCTI STEPHANI. In terra Anglorum in comitatu
l.30 de Devenesire manerium quod vocatur Northam. In comitatu Dorsetȩ manerium quod vocatur Frantona, et in eodem comitatu
l.31 aliud manerium quod vocatur Biencome. In comitatu de Summersete in territorio Crucrȩ X hyddas terrȩ et ȩcclesiam cum
l.32 omni decima ejusdem territorii. In comitatu de Wiltesire aecclesiam de Cosham cum omni terra et decima [ad eam per]tinente.
l.33 Concedo quoque in comitatu de Nortfolc, manerium quod vocatur Welles, quod dedit eidem coenobio [Willelmus de Scociis cum]
l.34 aecclesia de Morthona in Exesse. Item concedo in comitatu de Exesse, maneriolum quod vocatur [Panfella, et in Lundonia]
l.35 quandam terram quae fuit Levreti Angli sitam prope monasterium sancti Petri, quietam de gelt et de scot et de omni alia consuetudine quȩ dedit Walerannus filius Rannulfi cum decima totius [terrȩ suȩ quam habet in Anglia] tam pro [anima sua quam pro mea].
l.36 Item in Normannia in civitate Rotomago concedo fieri cellarium unum super Sequanam quietum ab omni [consuetudine..... Concedo]
l.37 quoque domum cum viridiario quam dedit eidem coenobio in eadem civitate Bernardus filius Ospaci et sex jugera prati quȩ
l.38 idem dedit ad Badpalmas, et domum quam dedit Willelmus canonicus filius Sueni. Concedo etiam totum alodium quod te-
l.39-nent Osmundus Aculeus, Ricardus et Rogerus in territorio Calvimontis, et etiam totum illud quod tenent quicunque alo-
l.40-diarii infra leugam Pontis Divȩ, terram quoque quam Hugo de Rosello habuit in Grainvilla, terram [etiam] quam Willelmus Crassus tenet in Vileriis et in Mara.
l.41 Signum W. [croix] regis Anglorum, Nortmannorum et Coenomannorum principis
l.42 S. Odonis [croix] Baiocensis episcopi. S. Mathildis [croix] reginȩ. S. Roberti [croix] filii regis. S. Willelmi [croix] filii regis. S. Henrici [croix] filii regis.
l.43 S. Rogeri [croix] comitis de Montegomerico.
l.44 S. Willelmi [croix] Crispini. S. Rogeri [croix] de Bellomonte. S. Roberti [croix] de Bellomonte. S. Hugonis [croix] de Gorniaco. S. Walteri Gifardi.

Bibliographie

MUSSET (Lucien), Les actes de Guillaume le Conquérant et de la reine Mathilde pour les abbayes caennaises, Caen, 1967 (Mémoires de la Société des Antiquaires de Normandie, 37), p. 59-62, n° 4.

BATES (David), Regesta regum Anglo-Normannorum : the Acta of William I : 1066-1087, Oxford : Clarendon press, 1998, p. 215-219, n° 45.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°2334 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2334»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2334/. Date de mise à jour : 21/11/14.