Saint-Brieuc, AD Côtes-d'Armor, H 423
Numéro2324
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1066(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche479 mm
Hauteur à droite460 mm
Largeur en haut235 mm
Largeur en bas238 mm
AuteurChevalier Haimo
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Fac-similé
Texte
l.2 nemo se penitus dedere debet temporalibus, sed quae possit in futuro invenire in praesenti seculo praevidere, et ea promittere vivus,
l.3 quae valeat recipere defunctus. Quibus igitur terrenas opes largitus est deus, largiantur et ipsi ex eis pauperibus, ut et peccata quae
l.4 [propter] eas congerendas admiserunt redimant, et insuper mercedem sibi perhennem thesaurizent. Proinde ego Haimo patria
l.5 Brito, filius Gingomari cognomento Blocci, homo et militiae deditus, et multis peccatis obvolutus, fratribus qui in Majori Mo-
l.6-nasterio Deo et sancto deserviunt Martino, qui seculi renuntiantes divitiis, voluntatis propriae nutu gloriam adepti sunt
l.7 paupertatis, do quandam mei juris aecclesiam in loco qui dicitur Solus Gallus sitam, cum omnibus quae pertinent ad eam, videlicet
l.8 decima, offerenda, sepultura, et terram ad unam carrucam, scilicet mediaturam Ulmetii, et pratum quod dicitur Trifolium.
l.9 Addo etiam aecclesiam de monasterio Sandae et campum Blocci, et dimidium molendinum, super fluvium qui dicitur Sanda situm,
l.10 et sex acras de marisco, et prata ad IIIIor carra foeni. Concedo preterea medietatem aecclesiae de Sala, sicut eam teneo.
l.11 Haec omnia pro anima mea, parentumque meorum, et maxime pro anima fratris mei Hervei, quem occisum sepelierunt
l.12 monachi Sancti Martini supradicto tribuo cȩnobio, ut nostri memoriam et prȩsentes et futuri et in praesenti et in
l.13 futuro dignentur habere seculo. Sunt autem omnia quae dono libera ab omni calumnia, ab omnibus extraneorum
l.14 consuetudinibus quietissima, et ut pleniorem obtineat haec mea donatio firmitatem, dominus meus Maino de cujus fevo omnia
l.15 quae supradicta sunt teneo, auctorizavit libenti animo, necnon et comes Brittannorum Conanus, et avunculus
l.16 ejus eudo, mea quoque uxor Rotrudis, et filius noster Richardus, et fratres mei Gurantonus, Hinganus, Poulinus, Maino,
l.17 Dodomanus, Gingomarus, Hinganus quoque frater meus dedit praedicto sancto terram ad IIIIor boves, juxta aecclesiam de Sologallo.
l.18 Hanc vero cartam quam de his rebus scribi feci, dominis meis supradictis, firmandam obtuli, qui etiam manuum sua-
l.19-rum munierunt karacteribus multis coram testibus. [colonne1] S. comitis Conani, S. comitis Heudonis. S. Mainonis de Filgeriis. S. Adeladis uxoris Mainonis. S. Juthalis filii Mainonis. S. Hugonis filiastri Mainonis. S. Haimonis. S. Rotrudis uxoris eius. S. Richardi filii eorum. S. Gurantoni fratris Haimonis. [colonne2] S. Hingani. S. Pouloni. S. Mainonis. S. Dudomani. S. Gingomari. S. Alvredi fratris Mainonis. S. Karadochi. S. Normanni Potini. S. Hervei Foristarii. S. Ansgerii vicarii. [colonne3] S. Guillelmi fratris Ansgerii. S. Ivonis bastardi. S. Ragani vicarii. S. Thebaldi filii Bernerii. S. Giraldi filii Frothlandi. S. Burchardi bastardi. S. Haimonis Crassi. S. Angerii de Basilgis. S. Salomonis.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2324 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2324»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2324/. Date de mise à jour : 29/03/12.