Blois, BM, ms. 83

<< < / > >>

Numéro2323

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date12/987(fiabilité :texte)

LieuBlois(lat :APUD BLESIS)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche240   mm

Hauteur à droite259   mm

Largeur en haut394   mm

Largeur en bas388   mm

AuteurChevalier Thibaud

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Thibaud, chevalier, donne à l'abbaye de Marmoutier, son alleu situé dans la villa Tavennis, au pagus de Tours.

Fac-similé

Texte

l.1 CARTA DE ALODIO TAVENTI QUOD TETBALDUS DENT SANCTO MARTINO MAJORIS MONASTERII ET MONACHIS EJUS.
l.2 Quanta et quam benignissima circa humanum genus Dei existit pietas, nullus mortalium vel corde cogitare vel verbis dicere potest. Invitat enim nos ut post multa
l.3 perpetrata scelera ad eum redeamus pie et misericorditer dicendo : Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos. Et in alio loco in evangelio ortatur nos, ut de terrenis
l.4 rebus atque caducis adquiramus cȩlestia et in aeternum mansura, taliter inquiens : Facite vobis amicos de manmona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula. Idcirco
l.5 ego, in Dei nomine, Tedbaldus, vir armis militaribus deditus, meorum reminiscens multitudinem peccatorum, et ultimi judicii diem fortiter expavescens, atque cum illis fidelibus quibus Deus
l.6 in illa dicturus die est : Venite benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est adgregari desiderans, dono ad locum Majoris Monasterii, quem beatus Martinus construxit,
l.7 et in honore sanctȩ Dei genitricis Mariȩ et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecravit, et monachis ibi die ac nocte servientibus quemdam alodum juris mei cum ȩcclesia et terris,
l.8 ac vineis, atque aliis appendiciis cultis et incultis, et condignis ȩdificiis, quidquid ad ipsum alodum pertinet vel respicit, quem libere et quiete nemine contradicente teneo atque possideo mihi a patre
l.9 et matre extra partem fratrum meorum specialiter traditum atque concessum, situm in pago Turonico, in villa Tavennis, prope castrum quod vocatur Ad Ansulam, totum et ad integrum ab
l.10 hodierna die in posterum, pro remedio animȩ meȩ, et patris et matris meȩ, seu fratrum meorum, in eorum trado atque tranfundo potestatem, ea scilicet ratione
l.11 ut semper memoriam nostri in suis orationibus habeant, et pro me peccatore die et nocte Dei clementiam exorent, ut cum mihi dies mortis advenerit, non gaudeat de anima
l.12 mea pestifer inimicus, sed eam beatus Martinus eripiat de manu diaboli et de pȩnis inferni, et tranferat sua intercessione ad gaudia florentis paradisi. Si autem aliquis
l.13 ex fratribus et sororibus vel nepotibus seu aliis propinquis aut ullus unquam homo vel femina contra hanc donationem quam libera mente et propria voluntate ex rebus mihi a progenitoribus specialiter
l.14 concessis facio, aliquam calumniam monachis post meum discessum inferre voluerit, nisi cito humiliatus ad eos proferens emendationem venerit, in primis Dei omnipotentis et perpetuȩ
l.15 Mariȩ, atque beati Petri qui habet claves regni cȩlorum, seu gloriosi confessoris Christi Martini, qui Deum et dominum nostrum clamidis suȩ parte vestivit in paupere, necnon et omnium
l.16 electorum Dei iram incurrat, et cum Juda traditore atque Symone mago seu omnibus inimicis sanctȩ Dei ȩcclesiȩ vivus in infernum descendat, et semper ibi ardeat, et veniat
l.17 super animam ejus omne genus infernalium tormentorum per infinita secula seculorum, ejusque calumnia ab omnibus pro nichilo habeatur. Ut igitur hec autoritas firmior habeatur,
l.18 eam manu mea firmavi, et manibus fratrum meorum et aliorum propinquorum seu domni Odonis comitis ejusdem monasterii instructoris et defensoris, vel multorum virorum
l.19 nobilium firmare feci. Signum domni Heriberti comitis. Signum Mainerii. Signum Acfredi.
l.20 DATA MENSE DECEMBRIO, APUD BLESIS, ANNO PRIMO HUGONIS REGIS, REGNANTE HUGONE.

Notes

ligne 7 : un blanc après "ecclesia" pour l'indication du patronage ? ; "vel respicit" en addition interlinéaire. 1

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2323 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2323»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2323/. Date de mise à jour : 29/03/12.