Blois, AD Loir-et-Cher, 21 H 146 n° 5
Numéro2318
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date24/11/1092(fiabilité :artem)
LieuTarente(lat :Tarenti)
DiocèseChartres
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditioncopie
Hauteur à gauche297 mm
Hauteur à droite277 mm
Largeur en haut213 mm
Largeur en bas210 mm
AuteurPape Urbain II
BénéficiaireAbbaye de SAINTE-TRINITE de VENDOME
Regeste
Texte
l.2 Vindocinensis, salutem et apostolicam benedictionem. Anno dominicȩ incarnationis millesimo nonagesimo IIIo, pontificatus nostri Vo, indictione
l.3 prima, cum essemus in provincia Calabriȩ apud monasterium Sanctȩ Mariȩ quod dicitur de Matina, monachi Sancti Albini, Girardus prior,
l.4 Milo, et Stephanus adversus monachos Sanctȩ Trinitatis de Vindocino, Fromundum priorem, Ingelbaldum ostiarium, qui presentes
l.5 aderant, conquesti sunt, quod Vindocinenses fratres ecclesiam Sancti Clementis Credonensis, que a monachis Sancti Albini juste secundum
l.6 illorum temporum consuetudinem adquisita ac per triginta annos quiete et sine interruptione possessa, violenter ablatam
l.7 injute detinerent. Qui cum suis instrumentis et rationibus causam suam defendere niterentur, primo die proclamationis res
l.8 diu et multum ventilata nullo potuit fine terminari. Secunda vero die similiter multum discussa, ad nullum tamen est
l.9 finem deducta. Die autem tercia duodecimo scilicet kalendas decembris, residentibus nobis in Anglone, civitatȩ Apuliȩ, presentibus religiosis et venera-
l.10-bilibus tam episcopis quam sancte Romane ecclesiȩ cardinalibus sive diaconibus, astantibus etiam nobilibus Romanis et comitibus Apuliȩ nobilissimis Boamonte et
l.11 Guilielmo, re iterum diu et multum inquisita, tandem inspirante Deo lucidius eluxit in quam potius partem justicia
l.12 declinaret. Cum enim utraque pars suis nobis allegationibus obviarent, et hinc pactionem abbatum, confirmationes pontificum,
l.13 Romanȩ ecclesiȩ legatorum, illinc vero legitimum introitum et canonicam triginta annorum possessionem nobis opponerent,
l.14 nos qui omnium fidelium causas aequa lance pensare debemus, utriusque utilitati providentes, ipsam litem concordiae conve-
l.15-nientis equitate decidere maluimus. Omnes igitur qui nobiscum aderant hanc sententiam collaudantes, consentientibus predi-
l.16-ctis utriusque cȩnobii fratribus et in manus nostras fidem pollicendo firmantibus, concordia et pax inter eos hoc modo posita est,
l.17 ut scilicet Vindocinenses monachi de his tribus ecclesiis, aut ecclesiam Manitilium, vel Sancti Saturnini, sive Sancti Johannis super
l.18 Ligerim, unam quam congregatio tota Sanctȩ Trinitatis elegerit, cum omnibus quȩ ad eandem ecclesiam tam mobilibus quam immobilibus interius
l.19 exteriusque ad presens pertinent, infra dies triginta postquam domum redierint monasterio Sancti Albini in perpetuum tradant. Fratres itaque Sancti Albini omnem
l.20 litem omnemque calumniam ex causa hac in manus nostras et Vindocinensium fratrum refutaverunt. Vindocinenses vero unam supradictarum ecclesiarum
l.21 in manus nostras reddiderunt, et per nos eosdem monachos investierunt. Presenti igitur auctoritate fraternitatem vestram admonemus et precipimus,
l.22 ut hoc pactum a nobis intentione pacis et quietis dispositum et statutum omni tempore deinceps ratum et inconvulsum teneatis et observetis.
l.23 Quecumque autem pars hanc nostrȩ decisionis sententiam non susceperit, vel transgredi presumpserit, tam canonum severitati subja-
l.24-ceat, quam legitimȩ compositionis penam, id est auri centum librarum sustineat, et a causa penitus cadat.
l.25 Data Tarenti, VIII kalendas decembris.
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 5470.
RAMACKERS (J.), Papsturkunden in Frankreich. Neue Folge, 6: Orléanais, Göttingen, 1958 (Abhandlungen der Akademie der Wissenschaften in Göttingen. Philologisch-historische Klasse, 3. Folge, 41), p. 38, n° 5.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2318 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2318»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2318/. Date de mise à jour : 29/03/12.