Blois, AD Loir-et-Cher, 21 H 69 n° 4

<< < / > >>

Numéro2312

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1092(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche359   mm

Hauteur à droite364   mm

Largeur en haut214   mm

Largeur en bas230   mm

AuteurBertrand  de  MONCONTOUR

BénéficiaireAbbaye  de  SAINTE-TRINITE  de  VENDOME

Regeste

Bertrand, fils de Robert de Moncontour, renonce à ses prétentions sur la terre de Coulommiers. Raoul de Beaugency fait de même.

Texte

l.1 Sciendum successoribus nostris ac tenaci memoria retinendum, quod postquam Columbarios
l.2 Rotbertus de Montecontorio nobis concessit annuente Lancelino de Balgentiaco cum filio Ra-
l.3-dulfo de quibus tenebat et quorum erat alodium, Bertrannus predicti Rotberti filius, licet injuste
l.4 donum idem patris sui calumniatus est nobis. Sed cum propriis viribus omnino nobis jamdictum
l.5 donum auferre nequiret, apud Sanctonicum quo magis quam hic poterat auferendo res nostras
l.6 multas nobis irrogavit injurias. Et sȩpius quȩrimoniam Gosfrido Jordano comiti qui tunc
l.7 Vindocinensem regebat honorem de nobis faciens, plurimorum baronum castri hujus auxilio suf-
l.8-fultus, eundem comitem erga se magis quam erga nos ex hoc pendere fecit. Denique accidit
l.9 nescimus qua Dei providentia, ut isdem comes G. in manus predicti decideret Lancelini, qui mit-
l.10-tens eum in carcerem, velut inimicum immaniter tractare cȩpit. De quo cum quȩreret solvi,
l.11 in ipsa solutione sua sub sacramento cogente Lancelino cum filio suo R. coram ipsis multisque
l.12 testibus juravit, ut Columbarios villam prout nobis Rotbertus predictus eisdem annuentibus dederat, de
l.13 Bertranni calumnia liberam redderet et contra cunctos mortales eam hujus ecclesiȩ nostrȩ juri
l.14 defensaret. Qui postquam inde solutus est, pavens sacramentum quod fecerat, predicto jussit Ber-
l.15-tranno ut aut nobis quietum jamdictum donum clamaret, aut in curiam domni Lancelini ex
l.16 hoc nobiscum placitando definiret. Cumque suorum ex hoc amicorum audisset consilium, [ti]-
l.17-mens judicio curiȩ totum perdere, jamdictum comitem G. et proceres hujus villȩ rogavit [...]-
l.18-nus abbati monachisque suggererent, ut eum in hominem recipientes, fȩvil[...8...]
l.19 ejusdem honoris partes, terciam sibi retinentes, tantum in vita sua sibi [c...12... eo]
l.20 pacto, ut post mortem suam sine calumnia cunctorum heredum suorum, in nostrum totum rediret dominium [...18...]-
l.21-tatem suam consilio comitis G. baronumque suorum nobiscum sine assensu R. Lancelini filii qui tunc [pa...18...]
l.22 dennivit. Iratus calumniatus est R. eandem definitionem, et quia suum alodium erat, et ab ipso [p...18...]
l.23 Rotbertus antea tenuerat, et filius ejus Bertrannus, ut sibi videbatur esse rectum tenere debebat [o...18...]
l.24 Columbarios violenter abstulit. Verum non multo post partim Dei timore coreptus, partim [...18...]
l.25 consilio monitus, recognoscens se non recte circa ecclesiam egisse, coram domno Bernone abbate [...15...-
l.26-chis], testibus istis presentibus subnotatis, predictȩ villȩ calumniam in capitulo nostro [...15...]
l.27 nullatenus in eandem villam contra monachos et Bertrannum aliquam calumniam se illaturum [...15...]
l.28 promisit. Hoc ergo sanctȩ crucis vexillo [croix] manu sua taliter formato firmavit, ita plane donum [...15...]
l.29 pactumque quod cum Bertranno pepigeramus auctorizans, ut quicquid inde [monachi...15...]
l.30 hujus ecclesiȩ Sanctȩ Trinitatis de terra, de nemore, de vineis, de collibertis, et de omnibus aliis reditibus [...8...]
l.31 velint, sine alicujus calumnia terram dare, servosque liberos facere possint. Unde et duos servos filios videlicet [....]
l.32 Galterii cȩrarii Lambertum atque Gosmarum liberos ad presens faciunt, propter molendinum de Olchinnia [......]
l.33 terram de villa Argenulfi, quae vice duorum horum libertorum extra partem, id est sine nobis, [Bertrann....8....]
l.34 in vita sua, quȩque non movent de foevo Lancelini, propria tenet, tali tamen pacto, ut post [obitum...8...]
l.35 et cȩtera in nostrum deveniant quieta dominium. Actum anno MXCII Verbi incarnati [indictione...8...]
l.36 Testes qui viderunt hȩc et audierunt: ipse Radulfus et IIIIor milites ejus, Petrus de Thaurcis, [La....15...]
l.37 Girardus filius Dudenȩ, et Radulfus de Boola, Wlgrinus filius Ingelbaldi Brittonis, [Guill...15...]
l.38 et duo fratres ejus Symon et Berardus, Arnulfus Thochardus, Gervasius filius Lancelini, [Ra...15...]
l.39 Nihardus Rufus, Arnulfus Crassus, Gundacrius, Burchardus filius Hugonis Calvi, [Buan...15...]
l.40 Fulco homo Bertranni, Vivencius, Martinus homo Guillelmi, Ulmarus alter homo ejus, Fulcoius talem [...12...]
l.41 de Hospitali, Otgerius pistor, Durandus servitor de Columbariis, Guarinus clericus nepos [Const...10...]
l.42 Guillelmus filius Bernardi Guastasalem, Rotbertus Vaslinus, David coquus, Raimbertus coquus, Christianus clericus.

Bibliographie

METAIS (Abbé Charles), Cartulaire de l'abbaye cardinale de la Trinité de Vendôme, 6 vol. Paris, 1893-1904, t. 2, p. 63-66, n° 340.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2312 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2312»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2312/. Date de mise à jour : 29/03/12.