Nancy, AD Meurthe-et-Moselle, B 483 n° 7
Numéro231
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date20/06/1107(fiabilité :texte)
LieuStrasbourg(lat :Argentine)
DiocèseToul
RégionLorraine
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche473 mm
Largeur en bas405 mm
AuteurHenri V, roi d'ALLEMAGNE
BénéficiaireChapitre de SAINT-LEON de TOUL
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Nostrum est omnium querimonias audire misericorditer et maxime aecclesiarum Dei quibus fit injuria. Quapropter omnibus Christi nostrisque fidelibus tam futuris quam presentibus
l.3 notum fieri volumus qualiter nos, causa Dei et interventu BRUNONIS, Treverensis archiepiscopi, Otthonis, Bavenbergensis episcopi, EBREHARDI, Eistetensis episcopi, BURCHARDI, Monasterien-
l.4-sis episcopi, ALBERTI, nostri cancellarii, GERARDI, comitis, GODEFRIDI, comitis, FULMARI, comitis, aliorumque multorum nostrorum fidelium, querimonias fratrum Tullensis aecclesiȩ Sancti LEONIS audivimus.
l.5 Fiebat enim eis injuria a quodam Karolo de beneficio quod comes Albertus in manu Bibonis Tullensis episcopi refutavit, eo quidem tenore quod ad usus fratrum aecclesiȩ Beati LEONIS
l.6 traderetur. Facta autem refutatione, ipso ALBERTO comite rogante et presente, reposita est super altare sancti LEONIS ab episcopo et ab eodem tradita per manus RAINARDI comitis
l.7 ejusdem loci fratribus. Et ne aliqua posset ratione fratribus fieri molestia, precepit ipse comes ALBERTUS supramemorato Karolo ne amplius se de illo beneficio
l.8 quod ab eo tenuerat in Fontiniaco intromitteret nisi fratrum licentia. Illo vero nolente dimittere nec a fratribus querere, querimonia fratrum ad nos pervenit
l.9 ut debuit. Nos vero misericordia moti, nostros inde principes consuluimus et eorum consilio rem ita tractavimus quod Hugo, filius ALBERTI comitis jam defuncti, venit
l.10 et in nostri presentia refutavit fratribus idem beneficium et laudavit quod pater ejus fȩcerat. Ideo justa ratione et judicio et consilio nostrorum principum interdiximus KARO-
l.11-LO ne ulterius se intromitteret et ita confirmavimus fratribus impressione nostri sigilli ut omnes habeantur sub nostro banno qui eos inde molestare presumpserunt.
l.12 SIGNUM DOMNI HEINRICI V REGIS INVICTISSIMI [monogramme].
l.13 ALBERTUS CANCELLARIUS VICE ROTARDI MAGUNTINI ARCHIEPISCOPI RECOGNOVIT. [sceau].
l.14 Data XII kalendas julii, indictione XIIII, anno dominice incarnationis millesimo CVII, regnante Heinrico V, rege Romanorum anno III, ordinationis ejus VIIII. Actum est Argentine. Feliciter in Christo. Amen.
Notes
Bibliographie
Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département de la Meurthe-et-Moselle, Nancy, 1977, (Cahiers du CRAL ; 28), p.81-82.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°231 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°231»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte231/. Date de mise à jour : 29/03/12.