Blois, AD Loir-et-Cher, 17 H 1 n° 1

<< < / > >>

Numéro2303

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1075(fiabilité :édition)

LieuChartres(lat :publice Carnoti)

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche464   mm

Hauteur à droite453   mm

Largeur en haut280   mm

Largeur en bas285   mm

AuteurGilduin, chevalier  de  SAUMUR

BénéficiaireAbbaye  de  PONTLEVOY

Regeste

Philippe Ier, roi de France, confirme par l'apposition de son sceau l'établissement par Gilduin de Saumur des moines dans les églises Notre-Dame et Saint-Pierre de Pontlevoy.

Fac-similé

Texte

l.1 Divinarum nonnullis scripturarum asseritur paginis non minimum sibi in futuro prȩvidere
l.2 quicumque catholicus superna tactus conpunctione quampiam sui juris partem sanctae matris aecclesiae
l.3 usibus contulerit. Quibus non dubitandis assertionibus credulus ego GILDUINUS videlicet
l.4 miles, pro meorum peccaminum venia atque sempiterna requie consequenda, aliquid meae
l.5 possessionis et si non quantum deberem, tamen pro re communi omnium ortodoxorum matri aecclesiae
l.6 devote tribuo. ȩcclesias igitur quas apud Pontem Leviatum unam virgini dicatam MARIAE
l.7 matri Domini, alteram vero beato Petro apostolorum principi tenebam, cujus aetiam altare sub vicarii
l.8 nomine possidebam, qui ibi Deo assidue serviant monachis perpetualiter concedo, ita
l.9 libere et absolute, ut illas tenere dinoscor. Huic autem facto Carnotensium presul
l.10 TEODERICUS annuit, atque ODONIS comitis, necnon comitissae ERMENGARDIS, meis aetiam
l.11 multorum quoque ceterorum bonorum supplicationibus commonitus, earundem aecclesiarum altaria ut hujus
l.12 elemosinȩ non minimus efficiatur particeps, fratribus inibi Deo famulantibus concedit, nec vero largitur illud
l.13 implicitum, vel alicui excepto Deo obnoxium, sed ab omni episcopali retentione seu venditione
l.14 perhenniter absolutum, ab omni vero circada atque parata liberum, privilegii aetiam auctoritate subnixum.
l.15 Quod ut firmius atque stabilius permaneat, hoc inde privilegium episcopus TEODERICUS propria manu firmavit, atque
l.16 comes ODO, comitissa vero Ermengardis, ego ȩtiam ipse GILDUINUS, hujus rei inceptor. Testes vero inde habentur,
l.17 quam plurimi non ignobiles [croix]. [colonne1] Signum Odonis comitis. S. Ermengardis comitissȩ. S. Tetbaldi comitis. S. Stephani comitis. S. Harduini decani. S. Euvrardi subdecani et cancellarii. S. Gilduini vicecomitis. S. Harduini filii ejus. [colonne2] [sceau] [colonne3] S. Hugonis Rufi. S. Sigonis cantoris. S. Radulfi Pharisei. S. Stephani subcantoris. S. Guillelmi prepositi. S. Arnulfi archidiaconi. S. Girogii prepositi. S. Hugonis Carnotensis. S. Hilduini prepositi. S. Huberti prepositi. [colonne4] S. Hilduini filii Rainaldi vicedomini. S. Agoberti presbyteri. S. Odoni canonici. S. Huberti presbyteri. S. Alcherii prepositi. S. Sigonis canonici. S. Nivelonis. S. Haimerici. S. Girardi Botelli. S. Rainerii.
l.18 ACTUM EST PLUBLICE CARNOTI, V IDUS JULII, III ANNO REGNI HAINRICI REGIS FRANCORUM.
l.19 Ego Philippus Dei gratia Francorum rex [concessi...] et hoc scriptum sigillo meo corroborari precepi
l.20 anno regni mei XVI.

Notes

1

Bibliographie

LEX (Léonce), Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995-1037) et Thibaud son frère (995-1004), Troyes, 1892, p. 155-157, n° 22.

PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p.186-187, n° 74.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2303 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2303»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2303/. Date de mise à jour : 29/03/12.