Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 118 n° 15

<< < / > >>

Numéro2281

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1104(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche570   mm

Hauteur à droite569   mm

Largeur en haut406   mm

Largeur en bas399   mm

AuteurGérard  de  CONAN

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Fac-similé

Texte

l.1 Noverint universi tam presentes quam futuri fratres Majoris monasterii quod Girardus de Conomo, et Borrellus frater ejus, unacum Aremburge matre
l.2 sua, saisiverunt super nos anno ab incarnatione Domini MCIIII terram de Jamba, tam scilicet hospites, quam cetera omnia terrȩ ipsius, pertinentis ab oboedientiam villȩ
l.3 Belfodii. Quod ego frater Hilgodus tunc temporis abbas Majoris monasterii ceterique fratres nostri audientes, tamdiu fuimus inde conquesti, donec ad aures dulcissimae
l.4 dominȩ nostrae Adelae Blesensis comitissȩ, incliti regis Anglorum Willelmi filiae, querela haec nostra pervenit. Quae accepto et statuto placito inter illos et nos tam
l.5 de hac pervasione quam et de aliis quibusdam unde ipsi querebantur de nobis, utrosque Blesim in presentiam suam condicto placiti termino venire fecit. Ubi coram
l.6 positi, diximus nullatenus nos cum eis debere placitare, nisi prius fieret nobis rectum cum emendatione legitima de eo quod antequam placitum judicium sive
l.7 jus evitassemus vel vetuissemus, devestiti et desaisiti injuste de rebus nostris fueramus, quas tenueramus XL annis vel amplius, temporibus videlicet IIIIor abbatum,
l.8 sine calumnia inde nobis illata, unde vel abbates illi nostri vel capitulum nostrum evitassent vel aut placitum, presertim cum haberemus inpresentiarum Nive-
l.9-lonem filium Guarini de cujus elemosina tenebat ecclesia nostra, quod illi super nos saisiverant, paratum probare quomodocumque ibi judicaretur, quod neque ipsi neque pater
l.10 eorum vel aliquis parentum ipsorum unquam habuerant de eo terram illam in fevum sicut ipsi dicebant, nec unquam aliquis illorum omnium suus homo inde fuerat,
l.11 sed ipse eam Deo et beato MARTINO atque ecclesiae nostrae in elemosinam dedisset. Quae cum audisset comitissa, dixit etiam sibi factam inde esse magnam injuriam,
l.12 quoniam neque tempore Tetbaldi comitis, neque tempore viri sui comitis Stephani, neque etiam suo, inde clamorem audierat, neque ipsa in cujus custodia et tutela res
l.13 beati MARTINI sunt, jus vel judicium inde alicui vetuerat. Cum igitur guarentus noster, Nivelo scilicet filius Guarini, quod predictum est probare paratus
l.14 esset, atque illi contra nos et illum quod poterant loquerentur, comitissa jussit inde judicium fieri, tali scilicet tenore, ut liceret postea etiam apponi, quicquid ibi deberet
l.15 super addi. Illi vero Girardus scilicet et frater ejus nullatenus hoc vel audire vel recipere voluerunt, sed neque de hoc, neque de calumnia quadam nobis illata, unde ibi placitare
l.16 debuerant, de eo videlicet quod de quodam nostro bosco, Chavanniaco nomine, ad oboedientiam villȩ Belfodii pertinente, sibi ad calefaciendum, et insuper ad furnum suum,
l.17 quantum opus esset, reclamabant, placitare ibi deinceps voluerunt, sed abierunt. Cui rei interfuerunt cum comitissa isti: [colonne1] Teodericus de Vienna, Hugo de Basilicis, Herveus de Feritate Aureni, Godefredus de Ucheia, siniscalis, Mauricius Escherpellus, Herveus Belonius, Rotgerius dapifer de Remorentino. [colonne2] Cum domno autem abbate isti. De monachis nostris: Gervinus Episcopus monachus, Ivo monachus, Andreas, frater abbatis monachus, Gausbertus Ludovici monachus, Adelelmus de Pontico monachus, Petrus Laidet monachus, [colonne3] Gilo monachus, Guastho bajulus monachus, Hubertus Piellus monachus. De famulis nostris: Ingelbaldus Blesensis cellararius, Alcherius de Coldreto, Gualterius de Guirchia, Stephanus Pictavensis, [colonne4] Rainaldus frater ejus, Martinus Diusnellus, Ernaldus servitor, Stephanus cellararius. Cum quibus omnibus et Nivello filius Guarini, qui guaranticiam nobis detulit. [colonne5] Cum illis autem isti: Hugo de Calvo Monte, Gausfredus Borrellus, Hugo Ebrardi filius, Hainricus de Balgenciaco dapifer, Gilduinus Rufus, Rainmundus de Vienna, [colonne6] Gausfredus Brito, Simon de Montefoleto, Frodo, Gilduinus de Magduno.
l.18 Postea vero cum adhuc de nobis apud fratrem et amicum nostrum Rodulfum Balgenciaci castri dominum villȩ Belfodii defensorem quererentur, ille per omnia querimoniae vocem eis aufer-
l.19-re cupiens, rogavit domnum abbatem nostrum et nos, ut sui gratia de supradictis omnibus in curia sua iterum placitare adquiesceremus, quamvis nullo cogente jure id facere deberemus,
l.20 quoniam etiam inde in majori curia ubi et justum esset, placitassemus, et insuper ille res unde querela hec esset, non erant de fevo ejus. Sed quoniam illi erant ejus homines et nos amici sui, roga-
l.21-vit ut sui gratia adquiesceremus suȩ petitioni, et in presentia sua iteraremus placitum, tali scilicet pacto, ut neque illis neque nobis noceret, neque prodesset, tantum [hac] vice, et in illo tantum placito quod ante
l.22 se fieret, quicquid apud Blesim inter illos [et nos] fuerat altercatum. Si vero illic non finiretur causa ipsa, tum demum liceret utrisque ubicumque vellent [....s] haberent, repetere tam illud quod
l.23 apud Blesim inter utrosque placitatum [....] quam illud etiam quod ageretur in ea quȩ ante se futura erat controversia. Utrisque ergo id concedentibus et [...7...] statuto placito, cum terminus
l.24 fuit, utrique Balgentiacum venimus. In curia ergo et presentia domini Rodulfi positi, diximus nos cum illis placitum subire non debere, nisi primitus fieret nobis rectum de eo quod illi saisiverant sibi
l.25 res nostras quas per annos XL et amplius, IIIIor abbatum tempore, tenueramus sine calumnia, de qua vel abbates vel capitulum nostrum vetuissent vel evitassent placitum,
l.26 judicium atque rectum. Cum autem illi non possent dicere se ante saisitionem illam inde nobis clamorem fecisse, judicavit curia illos nobis hoc legaliter emendare
l.27 debere. Quod ipsi facientes, fidejussorem legalis illius emendationis ad noctes reddendȩ, nobis dederunt domnum Balgenciaci Rodulfum. Quia vero dixeramus
l.28 illas res nos per annos XL tenuisse sine calumnia, illi econtra dixerunt, nos eas nec per XV nec etiam per X annos sine calumnia tenuisse, quoniam nondum prete-
l.29-rierant anni X, cum Herbertus Cardonellus homo suus, qui de ipsis et matre eorum eas in fevo tenebat, calumniatus est eas Odoni monacho, tunc temporis preposito oboedientiȩ ville
l.30 Belfodii, et per concordiam illas ei dimiserat, concedente hoc Aremburge matre eorum, tali pacto, ut quandiu servitium debitum ipsi inde redderetur, monachus illas habe-
l.31-ret, si vero non reddi contingeret, ipsa statim fevum suum saisiret. Propter hanc concessionem ipsa XI solidos et unum porcum habuerat. Ad quod respondimus, nos id quidem quod
l.32 dicerent ignorare, atque si etiam monachus noster, qui oboedientiae illius non dominus sed minister abbatis et capituli nostri fuisset, inde aliquid tale per se inconsulto abbate vel capitulo nostro
l.33 fecisset, non tamen videretur nobis, quod ideo res illas perdere deberemus, quas antea XI annis, vel amplius habuissemus, et de quibus ipsi nullam nobis antea calumniam intulissent, quam nunc proba-
l.34-re possent, cum tamen et in eadem patria, et in eodem episcopatu, atque etiam in eadem parrechia, cum nostris monachis fuissent, et insuper de rebus aliis multas pactiones, et multas altercationes
l.35 nobiscum sicut ipsimet diffiteri vel dedicere non poterant, habuissent. De eo tamen quod de Odone monacho nostro dicebant, faceremus, quicquid ibi nobis judicaretur. Cum igitur hȩc audissent,
l.36 et insuper Nivelonem Guarini filium viderent paratum guaranticiam nobis ferre, et quod res illas nunquam de se tenuerant in fevo, asserere, ad quod tamen deratiocinan-
l.37-dum nos causam nostram nolebamus adhuc inflectere, a domino suo Rodulfo de Balgenciaco placiti illius respectum et inducias petere ceperunt, quas ipsi nullatenus
l.38 antea nobis dare adquieverant, dicentes scilicet quod non satis de justicia causȩ nostrȩ illius confidentes, per inducias suam illis auferre justiciam moliremus. Quas cum
l.39 se non posse illis dare preter assensum nostrum, dominus Rodulfus diceret, quippe qui pro sola ipsius gratia et non ex alio ullo debito in curiam ejus placitare adquievissemus, et nos
l.40 ipsis eas dare noluissemus, dixerunt se ab eo injuriam pati, atque ob hoc de ipso ceperunt conqueri. Videns autem eos adversum se indignari, voluit de hoc eis judicium
l.41 facere, utrum preter assensum nostrum gratuitum inde illis deberet respectum et inducias dare, sed illi noluerunt illud suscipere vel audire. Vocati etiam ut audirent
l.42 judicium de supradictis narrationibus, noluerunt ipsum vel audire vel suscipere, sed neque de querela de bosco superius descripta, unde ibi placitare statuerant, sicut et apud
l.43 Blesim debuerant, vel placitare, vel judicium de illa audire amplius noluerunt, sed nobis plurimum minitantes, abierunt. Cui rei cum domino Rodulfo de Balgenciaco inter-
l.44-fuerunt isti: [colonne7] Gauscelinus Boel, Simon de Monciaco, Gilduinus Rainbaldi filius, Guanilo, Adraldus Mala Terra, [colonne8] Hainricus dapifer, Hugo filius Alberti prepositus Aurelianensis, Herveus Belon. [colonne9] Cum domno abbate Hilgodo isti. De monachis: Ivo monachus, Andreas frater abbatis monachus, [colonne10] Adelelmus de Pontico monachus, Guillelmus prior claustri monachus, Gausbertus Ludovici monachus, Guastho bajulus monachus, Hubertus Piellus monachus, Gilo monachus, Genzo monachus. [colonne11] De laicis: Sancelinus cellararius, Hubertus cellararius, Ingelbaldus cellararius Blesensis, Alcherius de Coldreto, Gualterius de Guirchia, [colonne12] Hildegarius Bechez, Teodericus de villa Belfodii, Stephanus Pictavensis, Petrus Barba, Hilduinus camerarius. [colonne13] Cum Girardo et fratre ejus: Gilduinus de Magduno, Gilduinus filius Girardi, filii Herberti, et Gislardus.

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 150, n° 161.

METAIS (C.), Marmoutier, Cartulaire Blésois, Blois, 1889-1891, p. 114-118, n° 118.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2281 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2281»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2281/. Date de mise à jour : 29/03/12.