Nancy, AD Meurthe-et-Moselle, H 164

<< < / > >>

Numéro228

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date14/06/1091(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche370   mm

Largeur en bas250   mm

AuteurPibon, évêque  de  TOUL

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Pibon, évêque de Toul, confirme à l'abbaye de Cluny la possession du prieuré de Froville, fondé par le noble Odouin.

Fac-similé

Texte

l.1 Pibo, gratia Dei Leuchorum episcopus, et clerus Tullensis universus, omnibus sedis ejusdem catholicis presulibus et clericis
l.2 in secula postfuturis. Quoniam officii nostri et ordinis esse cognovi piorum votis annuere et piis eorum operibus
l.3 perseverantiam atque incrementa pontificali auctoritate providere, notum facio cunctis ȩcclesiȩ sanctȩ fidelibus quod
l.4 Odowinus, nobili stirpe progenitus ac militaribus armis precinctus, ob delendam facinorum suorum multitudinem
l.5 religiosorum contubernia virorum perquisivit ut de caducis et falsis divitiis veras et ȩternas sibi compararet, et
l.6 amicos faceret qui eum in ȩterna secum reciperent tabernacula. Decrevit enim seminare illis carnalia quatinus
l.7 eorum meteret spiritualia. Haec igitur sancta et Deo gratissima eum flagrantem animi intentione divina clementia
l.8 a desiderio suo non est passa fraudari, inspirans ei toto orbe cluentem voto suo eligendam pre cȩteris ȩcclesiam
l.9 Cluniacensem, ubi patrimonii sui portione Deo et apostolorum principi oblata universorum quȩ inibi aguntur
l.10 bonorum coheres et comparticeps existeret. Ecclesiam itaque de Frodonis villa et partem aloduorum suorum videlicet
l.11 in prefata villa tantum terrȩ quantum singulis annis sufficere possit duobus aratris cum uno piscatore, et quicquid
l.12 ipse et heredes ejus possidebant apud Domnum Aprum in terris cultis et incultis, silvis, pratis, aquis aquarumque, exitibus
l.13 et reditibus et utriusque sexus mancipiis, cum medietate ecclesiȩ, et omnem fundum quem habebat apud Contrexon prefato
l.14 concessit loco. Et quia diocesis nostrȩ ipsa est ȩcclesia, hanc donationem nostro expetiit corroborari privilegio cum omnibus
l.15 usibus in perpetuam illic Deo servientium possessionem, excepta prebenda sacerdotis et his quȩ debentur [ususarchidiaconi]
l.16 et presulis, ita ut neque per ejus heredum, neque per quorumlibet episcoporum successionem hȩc traditio aliq[uando infringi]
l.17 aut destrui possit. Quod si quis quovis tempore, quod absit, attemptare presumpserit, omnia in eum [congerantur]
l.18 maledicta, et nisi resipuerit, deleatur de libro viventium et cum justis non scribatur.
l.19 Signum Pibonis episcopi. Signum Hugonis primicerii. Signum Riquini archidiaconi. Signum Li[etulfi]
l.20 decani. Signum Alberonis archidiaconi. Signum Alberonis cancelarii.
l.21 Anno ab incarnatione Domini MXCI, indictione XIIII, epacta XXVIII, concurrente II. Acta mense junio. Data
l.22 XVIII kalendas julii.
l.23 Ornamenta autem quȩ ad ipsam ȩcclesiam dedit hȩc sunt :
l.24 tres cruces, una aurea cum lapidibus, reliquȩ duȩ argen-
l.25-teȩ ; duo libri evangeliorum, unus epistolarum, auro et argento coo-
l.26-perti ; tres calices, unus major appendens X libras, alii
l.27 minores ; duo scrinia auro et argento fabricata ; duȩ
l.28 casulȩ, una cum aurifrisio, altera de pallio ; V cappȩ de
l.29 pallio, stola cum auro preciosa et honesta diaconi atque subdiaconi
l.30 indumenta ; dorsalia III, duo de pallio, tercium laneum ; minora
l.31 [pa]llia duo ; cortinȩ duȩ ; [...8...] missales libri tres, matutinales duo ;
l.32 campanȩ VII.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 5, p. 9-10, n° 3662.

CHOUX (abbé Jacques), L'épiscopat de Pibon : 1069-1107.- Nancy : Société d'Archéologie Lorraine, 1952, p. 215, n° 50.

Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département de la Meurthe-et-Moselle, Nancy, 1977, (Cahiers du CRAL ; 28), p. 75-76.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°228 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°228»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte228/. Date de mise à jour : 29/03/12.