Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 118 n° 13
Numéro2279
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1096(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseChartres
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche193 mm
Hauteur à droite196 mm
Largeur en haut208 mm
Largeur en bas214 mm
AuteurHugues Guernonatus, prévôt de BLOIS
BénéficiaireVilleberfol, prieuré de Marmoutier
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 nobis terram de Rosdone, et de Bergerolio, et de Petrapertusi, et de Villa
l.3 Trochiȩ, pertinentes ad obedientiam Villae Belfodii. Anno autem ab incarnatione
l.4 Domini MXCVI, qui est annus dedicationis basilicȩ Majoris Monasterii ab Urbano papa factȩ, cum idem
l.5 Hugo et filius ejus senior Guarinus nomine vellent in Jerusalem cum exercitu Christianorum ire
l.6 contra paganos, dimisit Deo et beato Martino atque nobis ejus monachis omnem supradictam
l.7 calumniam pro anima sua et Prasȩ, uxoris suȩ. Duo quoque ex filiis ejus id est supradictus Gua-
l.8-rinus et Petrus dimiserunt similiter eandem calumniam pro anima Prasȩ matris suȩ, atque
l.9 pro suis animabus, et inde acceperunt ipsi tres de caritate beati Martini VI libras
l.10 Blesensis monetȩ a domno Odone tunc temporis Villȩ Belfodii priore. Qui et promiserunt
l.11 quod idem ipsum concedere facerent cȩteros fratres suos omnes. Unde etiam fuit fidejussor
l.12 prefatus Petrus qui in honorem patris sui remanebat et eum servaturus erat donec
l.13 vel ipse pater vel Guarinus frater ejus redirent ab Jerusalem, quod scilicet ab omni calum-
l.14-nia etiam fratrum suorum terram ipsam nobis adquietaret, et quicquid damni pro eadem calumnia nobis ab aliquo
l.15 deinceps inferretur, ipse totum nobis restauraret, et insuper ceteros fratres suos qui tunc ab-
l.16-sentes erant, ipsam calumniam faceret dimittere cum redirent. Cujus rei testes sunt:
l.17 Herveus prepositus Blesensis cognomento Belonius, Teodericus de Avaziaco et filius ejus senior,
l.18 Ingelbaldus cellararius de Blesi, Burdinus cocus comitis, Clamahocus famulus, Astho puer
l.19 filius supradicti Hugonis Guernonati de alia uxore, qui inde habuit duos solidos,
l.20 Gionius monachus Pontilevensis, qui testes ipsos scripsit.
Notes
Bibliographie
MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 141, n° 152.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2279 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2279»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2279/. Date de mise à jour : 21/10/16.