Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 118 n° 11
Numéro2277
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1100(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche457 mm
Hauteur à droite446 mm
Largeur en haut213 mm
Largeur en bas224 mm
AuteurMartin Tireuil
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 cognomento Tirollius multa quondam mala injuriose fecit rebus beati
l.3 Martini Majoris Monasterii et monachis suis, sed maxime Villȩ Belfo-
l.4-dii, et monachis illius obedientiȩ. Nam illum qui tunc temporis inde
l.5 prior erat, Hatonem videlicet monachum, quodam tempore jam quidem vespere
l.6 facto, cum de peracto suo opere rediret, ex inproviso quasi furtim eum inva-
l.7-sit, caballos suos ei abstulit, et sic illum peditem ire domum necesse fuit.
l.8 Ad ultimum autem ad cumulum totius malignitatis suȩ, in tanto iracundiȩ furo-
l.9-re exarsit, quod domos supradicti sancti, in quibus monachi obedientiȩ habitabant illius,
l.10 conburere persuasit et fecit. De quibus tot et tantis malis tandem penitentiam
l.11 agens, venit ad Majus Monasterium et nudus exspoliatus, nudisque pedibus
l.12 virgas ferens in manibus, taliter se obtulit presentiȩ domni abbatis Bernardi, et aliorum
l.13 fratrum, postulans misericordiam, dicensque se paratum pati quamcunque correctionem.
l.14 Sed cum pauper nimium esset, et nullam substantiam haberet unde tanti dampnum
l.15 forisfacti recuperare posset, se ipsum pro emendatione illa tradidit domno abbati
l.16 et fratribus aliis, videlicet homo illorum deveniens, et ulterius fideliter illis servire
l.17 promittens. Quem ita suscipientes, neque malum pro malo reddentes sed e contrario
l.18 bonum pro malo, receperunt eum in benefacto orationum suarum. Idem cuidam suo homini concedentes
l.19 et uxori ejus et filio propter filium alium eorum quem nostri interfecerant, et ipsi etiam ne
l.20 aliqua olim alicujus culpȩ fieret retractatio, peticione ejus orationum communionem concesserant. Sicque tandem
l.21 convictus tantȩ caritatis affectu, promisit firmam amicitiam et fidelitatem fecit manu sua, beato Mar-
l.22-tino et monachis suis rebusque illorum, videntibus testibus istis: Huberto cellarario,
l.23 Benedicto hospitalario, Giraldo Rufo, Lisiardo Ingerici filio, Petro Maliloquo,
l.24 Guidone majore, Leaudo Godino, Arnulfo de Relleio, Gualterio de Anclica terra,
l.25 Froaldo de Villa Belfodii, Johanne de eadem villa, Ansegiso, Rainoldo.
Notes
Bibliographie
MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 397-415, n° 57.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2277 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2277»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2277/. Date de mise à jour : 29/03/12.