Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 118 n° 5
Numéro2271
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1066(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseChartres
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche297 mm
Hauteur à droite298 mm
Largeur en haut189 mm
Largeur en bas169 mm
AuteurFulcrade, chevalier de VENDOME
BénéficiaireVilleberfol, prieuré de Marmoutier
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Monasterii Sancti Martini, Fulcradum de Vindocino filium Gauscelini Bastardi, donasse
l.3 pro anima sua Sancto Martino et nobis sub regimine nunc agentibus domni Alberti abbatis, sepulturam
l.4 villȩ possessionis nostrȩ Berfodii nomine, in Vindocinensi sitȩ, quȩ ad ecclesiam sui juris appel-
l.5-latione Conon videbatur pertinere, auctorizasse vero Petrum de Montiniaco filium Gradulfi
l.6 Albi, de quo Fulcradus sepulturam ipsam in fȩvum tenuerat, et fratres ejusdem Petri, Guidonem atque Ad-
l.7-huisam, Guanilonemque thesaurarium, de quo Pe[tru]s eam habuerat, accepisse tamen pro hoc Fulchrado
l.8 a nobis LV solidos, causa potius recompensan[dȩ] caritatis quam precii, quos ei tradidit quidam
l.9 monacus noster Ernaldus, cognomento Bloius, ipsius Villȩ Berfodii cȩterarumque rerum nostrarum in Bel-
l.10-sia tunc prepositus. Et hoc precium per talem convenientiam ei donavimus, ut in eadem villa
l.11 monacus noster oratorium sibi ȩdificaret. At ipse huic pacto, Petro etiam favente, tali rati-
l.12-one favit ut sua quam diximus ecclesia debitas oblationes non perderet, ut baptiste-
l.13-rium scilicet de colonis ipsius villȩ haberet, et ipsi coloni in tribus anni festivita-
l.14-tibus, in Natale videlicet Domini, et Pascha, atque Rogationibus, ad eam irent, aut si
l.15 nollent, oblationem suam, id est panem unum et candelam unam mitterent. Per
l.16 totum autem anni spacium ad quam vellent ecclesiam irent, nisi tantum ad festivita-
l.17-tem sancti qui in eadem Conon veneratur ecclesia, in qua tamen festivitate, ab eis
l.18 aliquid nisi sponte offerre vellent non requireretur. De ipsis etiam
l.19 colonis quotiens aliquis obiret, ad eam quidem infodiendus portaretur, sed
l.20 tamen propter hoc nec Fulcradus nec homo ejus expectaretur, sed sine jussione illius
l.21 a nostro homine et a presbytero ecclesiȩ ipsius infodiretur. Acta sunt autem hȩc et fir-
l.22-mata sub his qui interfuere testibus istis in hospitali nostro, ubi finis horum
l.23 et consummatio fuit. [colonne1] Fulco Vindocinensis comes, Ingelbaldus Brito, Domina uxor ejus, et filii eorum Vulgrinus et Hugo, Salomon Taillahart, Hildebertus famulus de Cambone, Fulcodius prior et monachus, Ascelinus monachus, Ernaldus monachus. [colonne2] Porro auctoramenti prȩdicti Petri, et Gradulfi nepotis ejus, quod postea interpellante Fulcrado apud Castrum Dunum super hoc fecere, interfuere et isti: Tetbertus monacus medicus, Genzo monacus.
Notes
Bibliographie
MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 108-109, n° 115.
BARTHELEMY (Dominique), La société dans le comté de Vendôme : de l'an mil au XIVe siècle, Paris, Fayard, 1993, p. 382, note 149 (étude).
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2271 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2271»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2271/. Date de mise à jour : 29/03/12.