Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 118 n° 4
Numéro2270
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1066(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseChartres
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche307 mm
Hauteur à droite290 mm
Largeur en haut127 mm
Largeur en bas152 mm
AuteurFulcrade, chevalier de VENDOME
BénéficiaireVilleberfol, prieuré de Marmoutier
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Monasterii Sancti Martini Fulcradum de Vindocino filium Gauscelini Bastardi donasse
l.3 pro anima sua Sancto Martino et nobis sub regimine nunc agentibus domni Alberti abbatis,
l.4 sepulturam villȩ possessionis nostre Berfodii nomine, in Vindocinensi sitȩ, quȩ ad ȩcclesiam
l.5 sui juris appellatione Conon videbatur pertinere, auctorizasse vero Petrum de Montini-
l.6-aco filium Gradulfi Albi, de quo Fulcradus sepulturam ipsam in fȩvum tenuerat, et fratres ejusdem
l.7 Petri, Guidonem atque Adhuisam, Guanilonemque thesaurarium, de quo Petrus eam habue-
l.8-rat, accepisse tamen pro hoc Fulchrado a nobis LV solidos, causa potius recompensandȩ caritatis
l.9 quam precii, quos ei tradidit quidam monacus noster Ernaldus cognomento Bloius, ipsius Villȩ Berfodii
l.10 ceterarum rerum nostrarum in Belsia tunc prepositus. Et hoc precium per talem convenientiam ei
l.11 donavimus, ut in eadem villa monacus noster oratorium sibi edificaret. At ipse huic
l.12 pacto, Petro etiam favente, tali ratione favit, ut sua quam diximus ȩcclesia debitas
l.13 oblationes non perderet, ut baptisterium scilicet de colonis ipsius villȩ haberet,
l.14 et ipsi coloni, in tribus anni festivitatibus, in Natale videlicet Domini, et Pascha, atque
l.15 Rogationibus, ad eam irent, aut si nollent, oblationem suam, id est panem unum et can-
l.16-delam unam mitterent. Per totum autem anni spacium ad quam vellent ȩcclesiam
l.17 irent, nisi tantum ad festivitatem sancti qui in eadem Conon veneratur ecclesia, in
l.18 qua tamen festivitate ab eis aliquid nisi sponte offerre vellent non requireretur.
l.19 De ipsis etiam colonis quotiens aliquis obiret, ad eam quidem infodiendus portaretur,
l.20 sed tamen propter hoc nec Fulchradus nec homo ejus expectaretur, sed sine jussione
l.21 illius a nostro homine et a presbytero ȩcclesi[ȩ] ipsius infodiretur. Aucta sunt hȩc
l.22 autem et firmata sub his qui interfuere, testibus istis in hospitali nostro, ubi
l.23 finis horum et consummatio fuit. [colonne1] Fulco Vindocinensis comes, Ingelbaldus Brito, Domina uxor ejus, et filii eorum Vulgrinus et Hugo, Salomon Taillahart, Hildebertus, famulus de Cambone, Fulcodius prior et monachus, Ascelinus monachus, Ernaldus monachus. [colonne2] Porro auctoramenti predicti Petri et Gradulfi nepotis ejus, quod postea interpellante Fulcrado apud Castrum Dunum super hoc fecere, interfuere et isti: Tetbertus monachus, medicus, Genzo monachus.
Notes
Bibliographie
MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 108-109, n° 115.
BARTHELEMY (Dominique), La société dans le comté de Vendôme : de l'an mil au XIVe siècle, Paris, Fayard, 1993, p. 382, note 149 (étude).
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2270 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2270»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2270/. Date de mise à jour : 29/03/12.