Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 109 n° 14

<< < / > >>

Numéro2265

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date1104(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche298   mm

Hauteur à droite288   mm

Largeur en haut339   mm

Largeur en bas336   mm

AuteurChapitre  de  SAINT-CALAIS  de  BLOIS

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Accord entre le chapitre de Saint-Calais de Blois et les moines de Marmoutier concernant les dîmes de Francheville.

Fac-similé

Texte

l.1 Quoniam praeteritorum memoria facile solet oblivionis violentia aboleri, utiliter providerunt majores patresque nostri, a quibus statutos terminos transgredi salubriter inhibemur,
l.2 ut quȩcunque notitiȩ successorum nostrorum intimari judicaverimus utile, nullatenus negligamus memoriȩ litterarum commendare. Illorum igitur sequentes salutiferum institutum,
l.3 presenti scripto posteris nostris intimamus, qualiter illustrissima comitissima Adila, Guillelmi senioris Anglorum regis filia, conjux autem Stephani incliti comitis
l.4 palatini, et Majoris monasterii amatrix ferventissima adquietaverit nobis de canonicis Sancti Carileffi Blesensis decimationem parrechiȩ Francȩ Ville quam
l.5 unacum viro suo nobis monachis scilicet Majoris Monasterii donaverat. Cum ergo nobilissimus comes Stephanus vir ejus isset secunda vice in Jerusalem anno vi-
l.6-delicet ab incarnatione Domini MCI, venit eadem illustrissima comitissima domina et soror nostra Blesim et inter memoratos canonicos atque nos hujusmodi con-
l.7-cordiam de praefata decimatione fecit. Illi siquidem canonici nobis antea decimationem memoratam calumniati fuerant, et ad comprobandum jus suum, litterarum
l.8 sive cartȩ auctoritatem ostenderant, qua ex dono comitis Stephani omnes decimationes exartorum quȩcunque in Silva Lognia fierent sibi competere asserebant.
l.9 Quod etiam donum antequam nos obȩdientiam illam Francȩvillȩ extruxissemus, vel ȩdificare cȩpissemus, in prȩdicta foreste Silva Lognia, sibi factum a supramemorato
l.10 comite Stephano comprobabant. Cui nos auctoritati cum refragari vel obviare non potuissemus, interventu ejusdem dominȩ nostrȩ Adilȩ, immo ipsa faciente, et excam-
l.11-bium ȩquipollens eis promittente ad hujusmodi concordiam cum ipsis venimus. Cum igitur in eodem castro Blesi Rodulfus prior noster esset, vocavit eum ad se comitissa, cum
l.12 monachis qui cum eo erant, Bernardo scilicet panetario nostro cognomento Flagello, et Gausberto Ludovici, Hugone de Alto, atque etiam domno Adelelmo Costardo,
l.13 cujus interventu ipsa beato Martino atque nobis eodem tempore non modicam partem bosci sui qui est inter Cambonem et Blesim ad augendam ipsam obȩdientiam Cambonis
l.14 dedit, sic liberam et quietam sicut vir ejus et ipsa reliquam ejusdem bosci partem habebant, et ad se eos omnes venire fecit. Vocabit etiam omnes canonicos memoratos
l.15 Sancti Carileffi, quorum hȩc sunt nomina, Gundrannus, Odo, Otbertus, Vulgrinus filius Hugonis, Gosfredus filius Ebrardi, Guarinus filius Martini, et utrosque tam monachos
l.16 videlicet quam etiam canonicos ante se in chorum ȩcclesiȩ Sancti Carileffi convenire fecit. Ubi impetravit et obtinuit ab eis, promisso competente et ȩquipollenti excam-
l.17-bio, ut gratanter omnem illam calumniam nobis dimitterent, et quicquid in prȩfata decimatione juris sibi reclamabant in praesentia ejus nobis benigne concederent, tali
l.18 etiam pacto ut si ipsa illis excambium quod eis promittebat forte non redderet, ipsi tamen adversum nos querelam sepedictam nullatenus ab ea die repeterent. Dimiserunt
l.19 ergo inibi ut dictum est calumniam illam et gratanter nobis concesserunt illam decimationem ex integro deinceps a nobis absolute possidendam. Cujus rei testes sunt hi:
l.20 ex parte monachorum, Girardus de Codreio, Hugo de Orceio, Ingelbaldus famulus, Balduinus de Rosdum, Petrus Barba, Petrus Bordunus, Rainaldus cocus,
l.21 Guinemarus carpentarius, Jarnegoius de Melvis, Gosfredus Rufus, Otbertus de Bugseria. Ex utrorumque vero parte testes qui erant cum comitissa: Stephanus
l.22 claviger, Girardus presbiter, Paganus de Meuno, Guarinus nepos Rainerii capellani, Guarnerius dapifer, Andreas Barba, Ebrardus Arundius, Herveus Belonus,
l.23 Rainaldus major, Gilduinus Rufus, Godinus de Algeria, et Hildegarius frater ejus, Bernardus forestarius, Dotoinus venator, Gosfredus joculator, Vitalis forestarius.
l.24 Ad memoriam posterorum nostrorum, Majoris videlicet Monasterii monachorum, presenti scripto transmittimus quod canonici Sancti Carilelphi
l.25 Blesensis quorum hȩc sunt nomina: Otbertus, Guarinus, Odo, Gundrannus rogatu et deprecatione dominȩ nostrȩ Blesensis comitisse Adilȩ,
l.26 Guillelmi primi regis Anglorum filie, Stephanique palatini comitis conjugis amantissimȩ, atque assiduȩ benefactricis nostrȩ, bis concesserunt Deo
l.27 beatoque MARTINO atque nobis totam decimationem illius partis Silva Lonniȩ quam nobis ipsa pro viri sui Stephani et pro sua, proque suorum tam predecessorum
l.28 quam successorum animabus, dedit anno MCIIII ab incarnatione Domini. Primitus enim illam nobis apud Blesim concesserunt in camera ipsius comi-
l.29-tissȩ, et postea communiter in capitulo suo. Primȩ autem concessionis testes, hi sunt: Raimmundus de Vigenna, Petrus de Robore Ligato, Guarinus servus,
l.30 Herveus Belonus, Hugo de Orceio, Rainaldus de Fonte, Andreas Barba, Caballarius, Teodericus de Vigenna, Serlo. Monachi: Gausbertus Ludovici,
l.31 Adelelmus de Pontico, Genzo, prepositus Ville Belfodii. Famuli : Ingelbaldus, serviens monachorum, Petrus, famulus panetarii, Paganus, cellararius
l.32 Ville Belfodii. Secundȩ vero isti: Gosbertus Ludovici, Ingelbaldus famulus, Petrus de Robore Ligato, Herveus Belonus, Hugo de Orceio, Serlo,
l.33 Curtesius, Andreas, filius Teduini.

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 60-62, n° 134.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2265 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2265»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2265/. Date de mise à jour : 29/03/12.