Nancy, AD Meurthe-et-Moselle, G 393
Numéro226
Fiabilité de l'actedouteux
Genrecharte
Date1078(fiabilité :texte)
LieuSaint-Dié(lat :apud Sanctum Deodatum)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche420 mm
Largeur en bas282 mm
AuteurThierry II, duc de LORRAINE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-tio Sancti Spiritus. Quaquam terrene potestatis principibus, regni ad hoc concedi credatur
l.3 sublimitas, quatinus horum tuta suffragiis nichil adversi paciatur ecclesiastica facul-
l.4-tas, tirannice tamen cupiditatis tanta exarsit violencia, ut ab ipsis quoque defensoribus mira et intolera-
l.5-bilis irrogetur sevicia preposteri siquidem homines toto conamine studentes obesse, quibus
l.6 indeviarent a veritatis proposito, summopere debuerant prodesse. Infelicis itaque obstinata cecitas,
l.7 creatoris prosequens domicilium, unde meritorum adipisci premia poterat incurrit eterne damna-
l.8-cionis supplicium. Ego igitur Theodericus, Lotharingorum dux atque marchio, divine
l.9 ultionis metuens sentenciam, Deo et sanctis ejus condigne satisfactionis propono efficaciam. Deci-
l.10-mas namque de Sancta Maria et de Sancto Blasio dicam seu collectam, et forum quod est in valle
l.11 Leporis in primis a patre meo, postmodum a me quoque hactenus injuste pervasum, nunc autem feli-
l.12-ciori usus consilio, Sancto Dyonisio et abbati ejus Ivoni necnon prepositi qui vocatur
l.13 Manasses, restituo perhenniter habendum. Ac ne quis ulterius nostre occasionis
l.14 exemplo auferre presumat, legali astipulatione manere dispono inconvulsum,
l.15 hujus eciam carte trado munitionem, ad defendendam infra signatorum testimo-
l.16 -nio veritatis intentionem. Pibo Tullensis episcopus, Theodericus Virdunensis episcopus, comes
l.17 Rembaldus, comes Hugo, comes Guiscelo, Gerardus, Vualtherus, Drogo, Adelardus,
l.18 Richerus, Eglulfus, Homuncio, Vulfoldus, Eglulfus Sancti Deodati prepositus, Fulchiredus
l.19 presbiter, Stephanus presbiter. Anno ab incarnatione Domini Mo septuagesimo octavo,
l.20 epacta prima, indictione quarta. Actum est autem apud Sanctum Deodatum,
l.21 regnante rege Henrico, Hildebranno Romane sedis apostolico [sceau].
Bibliographie
HUGO (Charles-Louis), Traité historique et critique sur la maison de Lorraine, Nancy, 1711, Pr, p. 38-39.
Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département de la Meurthe-et-Moselle, Nancy, 1977, (Cahiers du CRAL ; 28), p. 70-71.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°226 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°226»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte226/. Date de mise à jour : 29/03/12.