Nancy, AD Meurthe-et-Moselle, H 2958
Numéro225
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date01/05/1073(fiabilité :édition)
LieuToul(lat :Tulli publice)
DiocèseToul
RégionLorraine
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche280 mm
Largeur en bas340 mm
AuteurPibon, évêque de TOUL
BénéficiaireAbbaye de BOUXIERES-AUX-DAMES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 PIBO, gratia Dei Leuchorum presul. Quoniam divina gratia dignata est nos non nostris meritis ad pastorale officium promovere, oportet ut res nostrȩ ȩcclesiȩ
l.3 sollerter studeamus tam in minimis quam etiam in maximis providere. Quapropter noverit omnium posteritas tam presentium quam futurorum quod fuerit exorta
l.4 contentio inter duas abbatias, scilicet Buxeriensem nostrȩ ȩcclesiȩ et Sancti Arnulfi Metensis ȩcclesiȩ de quodam ponte quem noviter construxerat abbatissa Buxeriensis super suum
l.5 proprium fundum, sed tamen in banno et cursu aque nomine Murt pertinente ad abbatiam Sancti Arnulfi. Pro qua contentio amicabiliter diffinienda convenimus
l.6 ego et confrater noster Metensis ȩcclesiȩ venerabilis presul Herimannus cum duce Teoderico atque venerando abbate Walone coenobii Sancti Arnulfi, ubi dispo-
l.7-suimus fraterna caritate mediante quatinus predictus abbas concederet ibi fieri pontem, eo tenore ut annuatim sibi persolveretur census XII denariorum publice
l.8 festo sancti Remigii, et ad hunc censum recipiendum, esset presens eo die super pontem legatus abbatis Sancti Arnulfi ab hora prima usque ad sextam, qua
l.9 transacta legatus recederet. Si vero usque ad vesperam legatus abbatissȩ Buxeriensis persolveret predictum censum apud cellam Laium, susciperetur sine
l.10 justicia. Si autem ultra noctem neglegeret persolvere, in crastino redderetur cum justicia. Quod si pons per incuriam aut imminente impetu aquȩ
l.11 fuerit destructus et noluerint restituere, abbas Sancti Arnulfi redeat ad pristinam banni sui consuetudinem et abbatissa ad suarum navium
l.12 transmeantium antiquitatem et eradicet statuas ipsius pontis, ne sint impedimento piscaturȩ vel navibus abbatis Sancti Arnulfi. Ut vero
l.13 hȩc nostra communis diffinitio rata et stabilis perpetualiter maneat, statuimus hoc cyrographum conscribi, quatinus utraque abbatia istius cyrographi
l.14 partem habeat, ad confirmandum hujus nostre diffinitionis perpetuale testimonium. Ego Pibo Tullensis ȩcclesiȩ presul signavi. Signum prim[icerii Hu]gonis.
l.15 Signum Lamberti archidiaconi. Signum Hugonis archidiaconi. Signum Odelrici ar[chidiaconi]. Item [signum] Odelrici archidiaconi. Signum Friderici comitis. Signum Odelrici advocati de Nanceio. Signum Alberti. Signum Heinrici advocati.
l.16 Signum Hugonis villici. Signum Berengeri advocati. Ego, gratia Dei Herimannus Mettensis ȩcclesiȩ episcopus, consilio nostrorum fidelium laudavi. [...15...].
l.17 Signum Richeri decani et archidiaconi. Signum Walonis ab[batis] S[ancti Arn]ulfi. Signum Gervaldi archidiaconi. Signum Johannis erarii. Signum Folmari comitis.
l.18 Signum Menzonis advocati. Signum Chunonis de Tincherei. Signum Haimonis. Signum Everardi de Asmantia. Signum Alrici. Signum Ottonis. Signum Lamberti.
l.19 Signum Dodonis. Signum Gerardi.
l.20 Actum Tulli publice, anno dominicȩ incarnationis millesimo LXXIII, indictione XI, in kalendis mai, regnante Heinrico
l.21 juvene Romanorum rege, ducamen regni Teoderico duce regente. Data per manus cancellarii et archidiaconi Walteri,
l.22 astipulantibus idoneis suprascriptis testibus. [sceau].
Notes
Bibliographie
CALMET (Dom Augustin), Histoire de Lorraine.- Nancy : Leseure, 1745-1757.- 7 vol., t. 1, Pr, col. 474-475.
PFISTER (Christian), Histoire de Nancy, 3 vol., Paris-Nancy, 1902-1909, t. 1, p. 41, note 4 (fac-similé).
CHOUX (abbé Jacques), L'épiscopat de Pibon : 1069-1107.- Nancy : Société d'Archéologie Lorraine, 1952, p. 193-194, n° 7.
Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département de la Meurthe-et-Moselle, Nancy, 1977, (Cahiers du CRAL ; 28), p. 67-69.
BAUTIER (Robert-Henri), Les origines de l'abbaye de Bouxières-aux-Dames au diocèse de Toul : reconstitution du chartrier et édition critique des chartes antérieures à 1200.- Nancy : Société d'Archéologie Lorraine, 1987.- (Recueil de documents sur l'histoire de Lorraine; 27), p. 124-126, n° 41.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°225 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°225»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte225/. Date de mise à jour : 29/03/12.