Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 105 n° 1

<< < / > >>

Numéro2249

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1119(fiabilité :artem)

LieuChartres(lat :apud Carnotum)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographieen haut

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche262   mm

Hauteur à droite261   mm

Largeur en haut196   mm

Largeur en bas195   mm

AuteurNivelon, chevalier  de  FRETEVAL

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Nivelon de Fréteval, donne aux moines de Marmoutier plusieurs franchises et droit d'hospitalité, deux bouchers, deux boulangers, la justice, la pêche à Francheville ou Morée.

Fac-similé

Texte

l.1 Ne de rebus quas gerimus nostris quandoque nascatur impedimentum successoribus,
l.2 utilitati nostrȩ consulimus, et eorum, cum quelibet agimus unde poterit oriri dissensio,
l.3 ut ea sicut fiunt, litteris consignemus, quatenus per earum noticiam rei gestȩ veritas illis
l.4 qui non adfuerunt sit cognita, si fuerit quandoque necessitas. His igitur volumus adsignari
l.5 litteris, quod miles quidam dictus NIVELON, consilio et assensu filii sui URSONIS et Comitissȩ nomine
l.6 sororis suȩ, causa dilectionis et concordiȩ nobis monachis sancti MARTINI Majoris mo-
l.7-nasterii concessit ut quicumque apud Francamvillam hospitari vellet, hospitaretur, propter hoc
l.8 enim antea inter nos et illos habebatur discordia. Concessit etiam nobis ut jam diximus amo-
l.9-ris causa quatuor habere mercatores in eadem villa, duos videlicet pistores, duosque car-
l.10-nifices, qui cuncta quȩ victui hominum sunt necessaria, venderent et emerent,
l.11 et nullam penitus inde consuetudinem redderent, nisi per alia loca suam deduxerint mercata-
l.12-ram. Quod si per alias villas ad mercatum exierint, de rebus illis quas extra villam illam emerint,
l.13 vel vendiderint, mercatorum jura persolvent. Eodem quoque modo concessit unum sutorem, et unum
l.14 alutarium, id est corvesiarium, et duos fabros, qui ut dictum est de mercatoribus, nullam in illa villa consu-
l.15-etudinem redderent, sed si foris ad mercatum exirent, de rebus illis quas tunc emerent, vel ven-
l.16-derent, ut alii mercatores solitam consuetudinem redderent. Alii autem homines nisi consuetu-
l.17-dinarii mercatores extiterint, nullam omnino consuetudinem reddent. Donavit etiam
l.18 ut si aliquis forte de nostris hominibus alicui suorum aliquid forifaceret, apud monacum
l.19 inde clamorem facerent. Quod si ibi non possent per se pacificari, nichil vel nobis vel hominibus nostris
l.20 forifacerent, usque dum ipse NIVELON presens in curiam monachi adveniret, et secundum utrorumque
l.21 judicium, ibi pax fieret. Concessit etiam nobis quicquid inter haias ejusdem villȩ et aquam quȩ dicitur
l.22 Leium, in dominico suo tenebat, et quicquid de fevis militum vel dono, vel precio adquirere poterimus,
l.23 ipsam etiam aquam quicquid in ea habebat, ad piscandum, modis omnibus cum illis Vque molen-
l.24-dinis quos ibi habemus, IIIIor in aqua, I in stagnum. Concessit quoque nobis, ut quandocunque vellemus faceremus combros in omnibus aquis suis, in illis tamen locis in quibus nostra esset terra, juxta quam fierent illi combri. Hoc autem totum factum est apud Carnotum
l.25 in presentia Alȩ comitissȩ, et Teobaldi filii ejus, videntibus Hugone de Feritate, Hugone vicedomino, Hugone de Creccio, Guillelmo de Beilismo,
l.26 Hugone preposito Sancte Marie, Guillelmo filio Ansoldi, Ingelrico majore Sancti Martini, Tebaldo Pilato, Alberico clausario Sancti Martini, Grandino. Ex parte Nivelonis,
l.27 Manerio de Mestenun, Roberto Stunulo, Ansoldo filio Godeschalli, Haimerico de Merlaio, Burgunnio fratre ejus, Hugone Desree, Gauterio Crochart, Renberto de Fretevallo,
l.28 Girardo de Vileriis, Salomone panetario, et ipso Gosberto monacho qui tunc apud eandem villa
l.29 manebat. CIROGRAPHUM.

Notes

1

Bibliographie

METAIS (C.), Marmoutier, Cartulaire Blésois, Blois, 1889-1891, p. 56-57, n° 44.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2249 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2249»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2249/. Date de mise à jour : 29/03/12.