Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 88 n° 1
Numéro2229
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1098(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche373 mm
Hauteur à droite377 mm
Largeur en haut275 mm
Largeur en bas280 mm
AuteurGeoffroi, seigneur de CHAUMONT
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 testium stet omne verbum, unius quoque testis assertio ibi summum vigorem fidei et veritatis obtinet, ubi ille qui perhibet testimo-
l.3-nium, cum in multis antea probatus sit fidelis extitisse dominis suis, per fidem quam eis promisit adjuratus, non ipsorum parti sed alienȩ
l.4 illud prebet. Certum est enim quod nichil adulationis atque fraudis habet testimonium hujusmodi. Pateat igitur universis,
l.5 quod anno secundo a dedicatione monasterii nostri quod Majus dicitur facta a secundo URBANO papa, Gausfredus de Calvomonte volebat
l.6 immittere quasdam novas consuetudines in obedientiis nostris, Orcasa scilicet, et Fonte Merlandi, atque Chilziaco, quȩ mestive nuncu-
l.7-pantur vulgo. Unde cum nobis et rebus nostris molestias quasdam jam intulisset, atque inde adrationatus quare hoc faceret, nulla
l.8 alia de causa se hoc facere responderet, accidit eodem anno ADELAM comitissam, STEPHANI comitis uxorem, de Francia
l.9 redisse, et apud Blesim esse. Quod prepositi memoratarum obedientiarum audientes, domnus scilicet Rodulfus de Cantu Me-
l.10-rule, et domnus Gausfredus Brito, et domnus Arnulfus Biturigensis, perrexerunt ad eam, unacum domno Bernardo paneta-
l.11-rio nostro cognomento Flagello, querimoniam facturi de predicto Gausfredo Calvi Montis domino. Contigit autem forte
l.12 ipsum Gausfredum ante comitissam esse eodem tempore. Facta igitur querimonia a prefatis monachis, dicentibus quod
l.13 ipse nullam consuetudinem haberet in memoratis obȩdientiis, cepit eis contradicere. Et in hunc modum contendebant
l.14 coram comitissa. Quod audiens ipsa, et litigio illi finem volens imponere, interrogavit Gausbertum prepositum Calvi Montis, virum
l.15 jam senem provectȩque ȩtatis, ac fidelem ejusdem Gausfredi hominem, qui tunc forte presens erat, atque adjuravit eum per fidem
l.16 quam dominis suis promiserat, ut coram universis diceret, si domini castri Calvi Montis atque Ambaziaci haberent ullam con-
l.17-suetudinem in obȩdientiis supradictis. Cui ille respondens, in omnium presentia qui aderant, protestatus est, et ait,
l.18 dominos illos suos, castri scilicet Calvi Montis atque Ambaziaci dominos, nichil prorsus consuetudinis habere in sepedictis
l.19 obedientiis beati Martini atque nostris. Quod Gausfredus et ipse audiens, in comitissȩ ipsius et omnium qui presentes erant
l.20 auribus ait: Et ego illas obȩdientias scilicet memoratas ab omni consuetudine liberrimas esse profiteor,
l.21 quandoquidem fidelem nostrum domnum Gausbertum hoc protestari et affirmare audio, nec ab hac die in ȩternum
l.22 ullam consuetudinem ab eisdem exigo. Cujus testimonii Gausberti prepositi Calvimontis in Blesensi
l.23 curia facti, testes sunt isti: Gilo de Soliaco, Stephanus vicecomes Meldensis, Guermundus qui fuit siniscalcus,
l.24 Godefredus siniscalcus, Rainmundus de Vigenna, Gausfredus Borrellus, Herveus Belonius, Andreas Barba,
l.25 et alii multi.
Bibliographie
DUPRE (Alexandre), Recherches historiques sur le prieuré de Notre-Dame de Mesland-lès-Blois, membre dépendant de Marmoutier, Tours, 1871, p. 15-16 [1096 ou 1097].
METAIS (C.), Marmoutier, Cartulaire Blésois, Blois, 1889-1891, p. 85-86, n° 74.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2229 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2229»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2229/. Date de mise à jour : 29/03/12.