Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 86 n° 3
Numéro2225
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date1097(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseLe Mans
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche429 mm
Hauteur à droite440 mm
Largeur en haut390 mm
Largeur en bas389 mm
AuteurAgnès et Hodierna de X - MISERIACO
BénéficiaireLavardin, prieuré de Marmoutier
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 ejusque successores de terra illa in qua apud Vindocinum burgum habemus tenuerunt. Quia enim ipse Guarinus terram sancti dum inde esset serviens sibi fradulenter retinuerat, ipso jam defuncto,
l.3 Agnes uxor ejus et Hildebertus eorum senior filius, Gosfredi Prulliacencis tunc Vindocinensis comitis suorumque judicio coacti sunt recognoscere se injuste terram sancti possidere, dum absque generalis
l.4 capituli auctoramento, immo monachis semper calumpniantibus, eam tam ipse Guarinus quam et ipsi tenuerant. Acceptis itaque a domno Radulfo tunc Lavarzinensis cellae priore novem
l.5 libris, super omnibus quȩ inibi habuerant gratanter guirppum fecerunt per quendam cultellum, qui et ob hoc per plurimos annos apud Lavarzinum in testimonium guirpi illius servatus est.
l.6 Hanc guirpitionem et totam convenientiam viderunt et audierunt quam plurimi, ex quibus sufficiant in testimonium tam ex nostra quam ex eorum parte, Salomon de Fracta Valle, Harduinus
l.7 de Ponte, Hugo de Martiniaco, Martinus famulus, Herveth filiaster ejus, Engelardus famulus, Alcherius de Lavarzino, Galterius nutricius, qui quia eorum consanguineus dicebatur, decem
l.8 solidos ut auctoraret haec quȩ retulimus, a nobis habuit. Quibus ab omnibus concorditer auctoratis, tam Agnes mater quam Hildebertus filius ejus Lavarzinum advierunt vel adierunt sicut pepigerant, ibique
l.9 in capitulo totam convenientiam superius scriptam multis itidem assistentibus reauctoraverunt. Acceptoque ibi SANCTI MARTINI benefacto fratrumque societate, cultellum cum quo Vindocini
l.10 guirppum fecerant accipientes, propriisque manibus portantes super altare obtulerunt [.....] scilicet restituentes sancto quod de suo injuste possederant. Horum nichilominus
l.11 testes extiterunt: Salomon de Fracta Valle, Hugo de Martiniaco, Harduinus de Ponte, Hugo Britellus, Martinus et Ledbertus famuli, multique alii. His autem quae retulimus
l.12 non interfuerant alii duo filii prefati Guarini, Wlgrinus scilicet et Rainaldus. Quos Turonis commanentes in castello novo adivimus. Ubi et ipsi in sancti MARTINI domo presente etiam
l.13 matre ibi, Majoris monasterii benefacto a tribus monachis quos ad hoc domnus Bernardus abba ex consensu capituli illuc transmiserat accepto, reauctoraverunt gratanter totam
l.14 convenientiam quam cum matre ipsorum et fratre feceramus. Huic vero terciae auctorationi interfuerunt monachi qui ad dandum benefactum missi fuerant: Rivallonius scilicet
l.15 sacrista, Matheus Mathei de Aureo Monte filiaster, Petrusque Britannus. Laici quoque adfuerunt, quorum nomina subterscribuntur: Radulfus Popinus, Alberi de Malfemer, Johannes Girbertus,
l.16 Ebulo mercator, Galterius cambiator, Guido Pedferre, Vitalis Guineherius, Arraldus de Cella, Rainaldus, Goscelinus corduanarius, Garrellus merchator, Holdoinus cellararius, Johannes cellararius,
l.17 Rotbertus Tort Chapel, Ascelinus carpentarius, Stephanus Blanchet.
l.18 Noverit fidelium dilectio, Hodiernam Guillelmi de Miseriaco uxorem, dedisse monachis sancti Martini Lavarzinum commorantibus, pro ipsius Guillelmi mariti sui suȩque animae salute, prata illa que vulgo prata
l.19 Gaardi dicuntur, existentia ibi, ubi fluviolus ille qui Sarnerias dicitur intrat Ledum. Quod Normannus Ratorius ex cujus fevo prata erant, quesivit, et voluit, et auctoravit, tam ipse quam Paganus filius
l.20 ejus, censum mittentes ad octo denariorum, reddendos in festivitate sancti Georgii. Huic vero prefatae Hodiernȩ donationi, sed et Normanni Ratorii filii quoque ejus auctorationi interfuerunt: Arraldus et Golandus
l.21 canonici, Stephanus presbiter, Fulco de Banasta, Bancelinus, Girardus, Osbertus, homines sancti Martini, Gosfredus piscator, Ulricus sutor, Rainaldus peleterius, Hamo, Rainaldus Sochet, Odelarius faber. Prefatum
l.22 quoque Normannum et Paganum filium ejus ad haec testificanda nominamus, quibus, ut hec auctorarent quȩ premisimus, dederunt monachi Normanno patri duos solidos et Pagano filio ejus singulos suptulares de Cordoano.
Notes
Bibliographie
METAIS (C.), Marmoutier, Cartulaire Blésois, Blois, 1889-1891, p. 82-83, n° 71 et p. 83-84, n° 72.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2225 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2225»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2225/. Date de mise à jour : 29/03/12.