Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 86 n° 2
Numéro2224
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1070(fiabilité :édition)
LieuMontoire - Lavardin(lat :apud Montemaureum in platea mercati ; apud Lavarzinum)
DiocèseLe Mans
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche255 mm
Hauteur à droite252 mm
Largeur en haut269 mm
Largeur en bas253 mm
AuteurGeoffroi, seigneur de TOURNAY, et Drogon
BénéficiaireLavardin, prieuré de Marmoutier
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Vindocinum, calumniatus est nobis Gaufredus de Turniaco dicens nos debere relevamentum dare secundum precium terrȩ,
l.3 et habere vicarium in ea. Sed cum veniremus de hoc ad judicium, dissertum est et definitum, relevamentum illius terrȩ non esse
l.4 nisi de precio centum solidorum, id est VIII solidos et IIII denarios, nec debere in ea esse vicarium. Quod cum ille contradicere
l.5 non posset, reliquit utranque calumniam, et recepit relevamentum suum scilicet octo solidos et IIII denarios. Quod ut ille
l.6 libentius faceret, et res firmior esset, dedimus ei XL solidos, et ipse dedit nobis fidejussorem Matheum de
l.7 Monteaureo quod si quis inferat nobis calumniam aut damnum pro sua parte, ipse acquietabit nobis calumniam et
l.8 damnum restituet. Actum apud Montem Aureum in platea mercati super stallos, anno domni abba-
l.9-tis Bartolomei VIImo. Hujus rei testes: Albericus de Monte Aureo, Matheus et Drogo frater ejus, Fulcodius de Banasta, Malgerius
l.10 filius Amalrici de Fisco, Rainaldus filius Leterii. De nostris: Odo monacus, Sigevertus monacus, Ascelinus monacus, Johannes conversus, Landricus cellararius de Vindocino,
l.11 Guandelbertus de Semitario.
l.12 Fratri quoque ejus Drogoni cognomento Cauli dedimus IIIIor libras denarii, et concessit nobis eandem manumfirmam jam deinceps absque
l.13 vicario et absque relevamento in perpetuum tenere, annuente uxore sua Aremburge nomine cui pro hoc dedimus unam vaccam, et
l.14 filio ejus Gaufredo qui habuit inde IIII denarios, duos alios infantes tunc habebat tantum, qui nondum poterant loqui. Actum apud Lavarzinum,
l.15 ante Avelinam Salomonis filiam. Hujus rei testes, Matheus de Montorio, Joscelinus Roignardus, Gauterius granerius, Garinus Rastellus, Hugo filius Fulberti, Fulcradus frater ejus, Guido, Teodericus venator,
l.16 Laurentius de Buziaco, Simon filius Harduini, Simonellus filius Garini. De nostris: Giraldus Mutiolus, Rainardus, Odo monacus, Ascelinus monachus. Censum autem consuetudo est reddi apud Vindocinum,
l.17 qui sit II solidi.
Notes
Bibliographie
METAIS (C.), Marmoutier, Cartulaire Blésois, Blois, 1889-1891, p. 105-106, n° 96.
BARTHELEMY (Dominique), La société dans le comté de Vendôme : de l'an mil au XIVe siècle, Paris, Fayard, 1993, p. 524.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2224 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2224»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2224/. Date de mise à jour : 29/03/12.