Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 83 n° 14
Numéro2210
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1125(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseLe Mans
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche262 mm
Hauteur à droite281 mm
Largeur en haut215 mm
Largeur en bas208 mm
AuteurHugues et Eudes de LAVARDIN - FRETEVAL
BénéficiaireHahildis de LAVARDIN - FRETEVAL
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-mit, in futuro pro servicio relauxo, e eternam beatitudinem ab ipso Domino dicente consequetur:
l.3 Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis. Quapropter ego Hugo filius
l.4 Roberti, hanc colibertam meam Haiildem pro Dei amore et pro anima patris mei Roberti, Mascia matre mea,
l.5 et Gaufrido fratre meo, necnon etiam Odone de Fratevuallo, cujus hec supradicta coliberta dimidia erat,
l.6 et Agatha uxore sua et filiis suis Salomone et Ugone, concedentibus, liberam
l.7 facimus. Ita ut deinceps bene ingenua possit existere, tanquam ab ingenuis parentibus esset procreata,
l.8 et nulli debeat aliquod servicium, nec servitutis obsequium, nisi soli Deo cui omnia subjecta sunt.
l.9 Si vero aliquis de parentibus meis vel nostris vel de heredibus nostris seu aliqua intromissa persona hujus elemo-
l.10-sine libertatem frangere voluerit, ex divina auctoritate omniumque sanctorum exconmunicetur,
l.11 et sua repetitio nichil valeat, et centum libras auri persolvat, et cum proprii corporis duello
l.12 hominem in ejus nomine adquirat. Hȩc libertas fuit facta ad Montem Aureum, ex parte Hugo-
l.13-nis, ad Lavarzinum, ex parte Odonis, Leudovico rege Francorum inperante, Ildeberto sancte Dei Cenoman-
l.14-nensis ȩcclesiȩ pontificatum agente, Petro Montoriensium domino existente. Hujus libertatis sunt testes,
l.15 Johannes presbiter, Mascelinus de Troo, Herveius de Marches, Guillelmus de Rupibus, Joduinus
l.16 nepos defuncti Roberti, Teobaldus Corcons, Theodoricus et uxor ejus Hermengardis, Paganus pretor,
l.17 Gaufridus filius Raginaudi Pexxi, Leburgis [mater] ejus, Hengerbertus de Carleo, Corbinus venator,
l.18 Puella filia Hernaudi Quochini, Garnerius, Paganus de Pinellis. De Lavarzino: Gaufridus pisca-
l.19-tor, Simon filius Guiberti, Fubertus Boeta. S. crus [croix] Odonis. S. crus [croix] Agathes. S. crus [croix] Hugo-
l.20-nis filii Odonis. S. crus [croix] Hugonis filii Roberti. S. crus [croix] Mascie. S. crus [croix] Gaufridi.
l.21 S. crus [croix] Petri de Monteaureo. S. crus [croix] Philipi fili sui. S. [croix] Salomonis. S. [croix] Johannis fratris Pagani de Fractavalle, qui Paganus concedit libere omnia esse data, voce absoluta.
l.22 S. crus [croix] Ade uxor Petri de Monteaureo.
l.23 [croix] [croix] [croix] Hoc signum [croix] Hugonis filius Pagani Fracte [croix] [croix] [croix].
Bibliographie
SALMON (A.), Appendice au Livre des Serfs de Marmoutier, Tours, 1864 (Mémoires de la Société archéologique de Touraine, 16), p. 173-174, n° 99.
METAIS (C.), Marmoutier, Cartulaire Blésois, Blois, 1889-1891, p. 124-125, n° 128.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2210 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2210»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2210/. Date de mise à jour : 29/03/12.