Nancy, AD Meurthe-et-Moselle, 2 F 3 n° 5 bis

<< < / > >>

Numéro218

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date18/03/975(fiabilité :édition)

LieuBonn(lat :in civitate Bunna juxta Rhenum fluvium)

DiocèseToul

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche600   mm

Largeur en bas428   mm

AuteurEmpereur Otton II

BénéficiaireChapitre cathédral  de  TOUL

Regeste

Otton II, empereur, restitue à l'église de Toul l'abbaye de Saint-Dié, au Val de Galilée, avec les terres et églises qui en dépendent.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [notes_tironiennes] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUE TRINITATIS, OTTO, DIVINA FAVENTE CLEMENTIA IMPERATOR AUGUSTUS. NOVERIT OMNIUM INDUSTRIA FIDELIUM NOSTRORUM
l.2 tam presentium quam futurorum, quod adierint nostram celsitudinem fideles nostri, Eppo videlicet et Tettao, cum quibus et Hodo noster dulcis nutritius ac Benno dux Saxonnum egregius, condolendo
l.3 et compatiendo deplangentes paupertatis onus apud nostram serenitatem sanctae Tullensis acclesiae cui preest venerabilis Gerardus episcopus, ad cujus molem inopiȩ subveniendam totis nisibus orando consuluerunt fore
l.4 decentissimum ac justissimum nostrȩ largifluȩ munificentiȩ, quo pro supernȩ mercedis respectu jamdictȩ Tullensi sedi abbatiam Sancti Deodati redderemus, quam olim Jacob episcopus ipsius sedis apostolicus vir
l.5 adquisierat a Pipino antiquo rege Francorum, sed postea pro incuria violenter presertim injusta invasione malignorum a loco sublata fuerat, de qua tamen adhuc temporis prefati regis
l.6 preceptum pro testimonio in ipsa urbe retineretur. Quorum consiliis ac petitionibus consensum nostrȩ benivolentiȩ prebentes benigneque obsequentes pro piissimi genitoris nostri nostrȩque remedio
l.7 animȩ ac incremento nostri imperii necnon pro amore jamdicti antistitis eidem sanctȩ Tullensi aecclesiȩ dicatae in honore sanctae Mariae sanctique Stephani protomartyris reddimus perpetuaque datione
l.8 delegamus jamdictam abbatiam Sancti Deodati quae de Galilea nuncupatur, sitam ex omni parte infra diocesim ejusdem urbis Tullensis, videlicet quatinus tam jam prefatus Gerardus
l.9 venerabilis pontifex quam cuncti successores ejus ipsam quiete perpetuali jure absque contradictione ac remotione possideant. Includimus denique tam ipsam abbatiam quondam cum
l.10 monachis modo vero cum canonicis provisam quam cetera ejusdem monasteria, villas, aecclesias minores possessiones quoquomodo sitas, terras cultas et incultas, monetam, teloneum,
l.11 mercatum, campos, vineas, vias et invia, silvas, prata, aquas cum aquarum decursibus, exitus et reditus, res adquisitas et adquirendas et omnia jure legaliterque ad eandem
l.12 abbatiam pertinentia ac respicientia, eo quoque tenore ut hec abbatia cum integris appendiciis suis ad eandem Sanctȩ Mariae Sanctique Stephani aecclesiam uti ceterȩ res unquam a regibus
l.13 sive imperatoribus ad aecclesias datae pertineat perpetuoque deserviat. Verum quatinus hȩc imperialis nostrae traditionis traditionis, concessionis ac redditionis auctoritas
l.14 perennis et inconvulsa omnibus credatur temporibus, hoc imperialis cartae preceptum jussu nostro eidem aecclesiae inscriptum ac signatum manu propria subtus firmavimus.
l.15 SIGNUM DOMNI OTTONIS [monogramme] IMPERATORIS AUGUSTI.
l.16 FOLGMARUS CANCELLARIUS VICE VUILLIGISI ARCHICAPELLANI SUBSCRIPSI [sceau] [ruche_notes_tironiennes].
l.17 Data XV kalendas aprilis, anno incarnationis dominicae DCCCCLXXIIII, indictione II, anno regni domni Ottonis XIIII, imperii VII. Actum in civitate Bunna, juxta Rhenum fluvium. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

BENOIT-PICARD (Père), Histoire ecclésiastique et politique de la ville et du diocèse de Toul, Toul, 1707, Pr, p. 23.

SICKEL (Th.), Die Urkunden Ottos II. Die Urkunden Ottos III., Hanovre, 1888-1893 (MGH Diplomata regum et imperatorum Germaniae, 2), DO II, n° 99 (d'après Paris, B.N.F, ms. lat. 17127, fol. 156).

Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département de la Meurthe-et-Moselle, Nancy, 1977, (Cahiers du CRAL ; 28), p. 49-50.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°218 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°218»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte218/. Date de mise à jour : 29/03/12.