Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 6 n° 2
Numéro2176
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1094(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche634 mm
Hauteur à droite645 mm
Largeur en haut225 mm
Largeur en bas222 mm
AuteurBernard
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 sancti Martini domos Teduini filii Seguini arbalestarii, quae sunt
l.3 Blesis in burgo medio. Et hoc concesserunt comes Stephanus, et uxor
l.4 ejus Adela comitissa, et Haimo prepositus de cujus fevo erat, et
l.5 habuit Teduinus XII libras, et Haimo prepositus C solidos. Hanc
l.6 emptionem auctorizavit Umberga uxor Teduini et due filiȩ ejus
l.7, et quia domus erant de dotalicio Umbergae
l.8 habuit ipsa Umberga de supradictis duodecim libris quatuor libras.
l.9 Promisit etiam Teduinus quod si quisquam calumniaretur sancto Martino
l.10 et monachis ejus antedictas domos, ipse acquietaret, aut heredes ejus.
l.11 De hoc est fidejussor Haimo prepositus tali pacto quod si Teduinus aut
l.12 heredes ejus nolunt acquietare calumniam si insurrexerit, ipse Haimo
l.13 aut heres ejus qui fevum Teduini habebit acquietabit totum sancto Martino
l.14 et monachis ejus, et accipiet fevum Teduini, tradetque monachis sancti Martini.
l.15 Hoc viderunt et audierunt Bernardus Flagellus, Herbertus de Torciaco,
l.16 Gualterius de Valle, Stephanus Ridellus, Radulfus de Canta merula,
l.17 Gausfredus de Rumiliaco, Otbertus clericus, Haimo prepositus, Radulfus
l.18 de Monte Tealdi, Isenbardus cellararius, Gualterius de Parciaco, Guillelmus
l.19 Pugil, Guillelmus de Chilziaco, Guarnerius de Sancto Aniano, Constantius,
l.20 Benedictus de Beziaco, Johannes de Moncello, Stephanus Verroillus, Guarinus
l.21 pelletarius, Martinus de Rengiaco, Martinus de Vindocino, Herveus filiaster
l.22 ejus, Milo de Vindocino, Otgerius de Muissi, Vaslinus Manduca villanum,
l.23 Petrus Trevisca, C[...]us famulus. Istam convenientiam auctorizavit Algerius
l.24 Grandinus, de quo [.....] prepositus tenet fevum Teduini, et uxor ejus.
l.25 Vineam quae est ad vicum Hermentrudis, quam Seguinus pater Teduini donaverat
l.26 monachis sancti Martini calumniabatur eis isdem Teduinus. Postea guerpivit illam
l.27 calumniam omnino ipse et Umberga uxor ejus, et duȩ filiȩ ejus, et habuit propter
l.28 hoc V solidos denariorum. Testes sunt hujus rei, Guarinus pellitarius,
l.29 Otbertus clericus, Isenbardus, Lisoius.
l.30 Actum anno ab incarnatione Domini MXCIIII, agentibus nobis sub domno
l.31 abbate Bernardo, XImo anno ordinationis ejus.
Bibliographie
METAIS (C.), Marmoutier, Cartulaire Blésois, Blois, 1889-1891, p. 77-78, n° 67.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2176 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2176»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2176/. Date de mise à jour : 29/03/12.