Blois, AD Loir-et-Cher, 11 H 53 n° 7

<< < / > >>

Numéro2174

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1095(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche473   mm

Hauteur à droite482   mm

Largeur en haut360   mm

Largeur en bas370   mm

AuteurAscelinus, vicomte  de  VENDOME

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-LAUMER  de  BLOIS

Regeste

Ascelin, vicomte de Vendôme, donne le quart de l'église de Périgny aux moines de Saint-Laumer de Blois.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum presentibus et futuris esse volumus, qualiter quoddam benefitium in pago Vindocinensi beatus adquisivit LAUNOMARUS. Orta fuit contentio
l.2 inter familiam Sancte Trinitatis, et familiam Vindocinensis comitis, in qua unus de familia Sancte Trinitatis, Ascelinum vicarium comitis ad mortem usque
l.3 vulneravit. Qui plaga insanabili cum se propinquum cerneret morti, monachos Sancti LAUNOMARI qui in pago Vindocinensi morabantur
l.4 accersivit, petens et humiliter deprecans sine ulla dilatione monachum se benedici. Hec vero monachi audientes sine sui abbatis consultu
l.5 facere noluerunt, sed abbatis consilio protinus accepto Ascelinum ut petierat monachum benedixerunt. Qui beato contulit LAUNOMARO et
l.6 monachis illius, quicquid hereditatis in hoc mundo possidere videbatur, quartam videlicet partem Perriniensis ȩcclesiȩ, in decimati-
l.7-one et in aliis omnibus rebus quibuslibet, prati quoque arpennum ibidem situm et medietatem congrui loci edificandi molendinum,
l.8 donavit insuper arpennum et dimidium terrȩ, preter cimiterium ȩcclesiȩ, servos duos totidemque ancillas. Hȩc autem omnia coram Vindoci-
l.9-nensi comite et comitissa ceteraque militum caterva, filii Anstasii concessere pari concordia, quorum hȩc sunt nomina, Rogerius,
l.10 Fulcherius, Olricus, Gilo et Hainricus. Postquam autem Bernardus abba qui eo tempore Sancti LAUNOMARI abbatiam regebat hȩc
l.11 memorata superius adquisivit, et adquisita ab illis omnibus a quibus Ascelinus tenebat deliberavit, Rainaldum Rufum adire studuit,
l.12 postulans et assidua prece interpellans, ut alterum quadrantem quem in hac eadem ecclesia hereditario jure possidebat Beato Lau-
l.13-nomaro tribueret ut hereditatis supernȩ fieri mereretur particeps. Qui preces suscipiens abbatis, petita implere non distulit,
l.14 insuper arpennum in eadem tellure et dimidium ut prefatus Ascelinus similiter et ipse donavit, et alteram medietatem ejusdem supra-
l.15-scripti molendini, erat enim illis molendinum et terra communis. Ita porro datum fuit molendinum ut octo nummorum,
l.16 unoquoque anno extitisset censivum. Duabus itaque partibus ȩcclesiȩ adquisitis, prefatus abbas non studens ignaviȩ nec ociositati,
l.17 verum abbatiam honoribus accrescens quam plurimis, Helvisam, Ascelini Teotardi uxorem appetiit, implorans ut ob redemptionem
l.18 animȩ sui mariti aliud dimidium hujusce ȩcclesiȩ beato Launomaro condonaret. Que libenti animo favens illius petitioni,
l.19 filia sua nomine Arsende et Herberto suo genero annuente, postulata condonavit. Hȩc igitur ut disservimus omnia,
l.20 concessit Vindocinensis comes et comitissa. Annuit quoque Domitilla de Vindocino, et filii sui affectu voluntario,
l.21 Wlgrinus, Gaufredus Paganus, Fulcherius. Unde testes idonei proferantur quorum testimonio durȩ cervices calumpniatorum si forte surre-
l.22-xerint obruantur, Salomon de Fractavalle, Gervasius, Aynricus dapifer, Gundacrius, Tetbaldus filius Leterii et Hugo frater ejus,
l.23 Olricus Bucellus et Elgaldus frater ejus, Otbertus de Solomis, Achardus vicarius, de familia Sancti Launomari, Durandus Aculeus, Drogo camerarius,
l.24 Fulcherius hospitalis, Gaubertus mariscalcus, Rotbertus coquus.
l.25 His ita transactis et sine alicujus hominis contradictione deliberatis, audiens jamdictus abba quod Suplitius ac Lisoius de Ambaziaco et Suplitius
l.26 de Monte Calvo in vita sua calumpniati fuerant Ingelbaldo Brittoni de Vindocino, vineamque ut refertur, velud homo prepotens auferre eis vide-
l.27-batur, sed monachi ut homines religiosi nolentes aliquid cum calumpnia possidere, Lisoium de Ambaziaco et Hugonem de Calvomonte Sul-
l.28-pitii filium, adiere, ob remedium animarum suarum vel parentum suorum, obsecrantes calumpniam istam Deo et beato Launomaro dimittere. Ipsi vero
l.29 de animarum suarum remedio seu parentum solliciti, nil consuetudinis penitus retinentes super altare sancti dimisere LAUNOMARI. Qua
l.30 de re testes legitimi proponantur, quorum propugnaculo calumpniantium capita conterantur. Adsunt testes de concessu Lisoii Anbaziacensis,
l.31 Gauscelmus de Paluel, Stephanus de Bello loco, Bernardus de Ispanerio, Otbertus de Sachinniaco, Wido Calvus, Andreas Barba et Paganus Borellus frater ejus
l.32 [et Hugonis de Calvomonte], Nortmannus de Calvomonte, Gaubertus prepositus, Aimericus Barba, Mauritius Escherpellus. De familia Sancti Launomari,
l.33 Bartholomeus, Drogo camerarius, Rotbertus cocus, [Rogerius] frater ejus, Gaubertus mariscalcus, Richardus Teotardus.
l.34 Ut autem firma et stabilis sit presens carta, in tempore Philippi regis Francorum extitit facta
l.35 et Gaufredi Vindocinensis comitis de Pruliaco et Eufrosine uxoris suȩ. [sceau].

Bibliographie

MARS (Dom Noël), Histoire du royal monastère de Saint-Lomer de Blois, Blois, 1869, p. 372-374.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2174 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2174»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2174/. Date de mise à jour : 29/03/12.