Blois, AD Loir-et-Cher, F 246
Numéro2172
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1106(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseChartres
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche612 mm
Hauteur à droite620 mm
Largeur en haut399 mm
Largeur en bas409 mm
AuteurAdèle, comtesse de BLOIS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-LAUMER de BLOIS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 in ȩterna recipiantur tabernacula de iniquo mammona preparare, nullus qui rationi vel tenuem intellectum accommodat, ignorat.
l.3 Hoc enim et Dominus qui nichil jubet nisi quod nobis proficiat imperat, hoc et vita bonorum quȩ viva lectio est exemplis suis luce clarius
l.4 manifestat. Quod si omnibus huic beatifico salubrique commercio insistendum est, quanto magis divitibus et potentibus hujus mundi hoc expedit,
l.5 qui utique prȩ nimia deliciarum habundantia in rebus Dei minus vigilant, et ex alia parte causarum negociorumque tumultibus occupati
l.6 in nonnullis sepissime atque gravissime peccant. Isti inquam maxime debent elemosinis peccata sua redimere, ut in servos Dei carnalia
l.7 sua seminantes, spiritualibus eorum possint non inmerito communicare. His et hujusce modi sacris admonitionibus aurem cordis adhibens,
l.8 ego Adela comitissa, et a Mauricio Blesensis monasterii abbate, ubi corpus beati Launomari debito frequentatur honore, super hoc sepius
l.9 ammonita, predicti loci fratribus benefacere, eorumque monasterium de rebus mei juris ampliare et augmentare dignum duxi. Dono igitur
l.10 et concedo beato Launomaro et fratribus Blesensis cenobii Blesensis, pro anima karissimi sponsi mei comitis Stephani et pro anima patris et matris meȩ, pro salute quoque
l.11 mea meorumque successu liberorum, partem quandam boschi mei quȩ Silva Longua dicitur, a loco qui vocatur Olchia Grandis usque ad terram
l.12 Guillelmi filii Frodonis in longum, ex transverso autem a calle quodam qui vocatur Via Festi sicut ipse porrectus est ab Olchia Grandi, et cadit
l.13 in Vallem Sancti Victoris, quantum silva durat usque ad planum ex parte quȩ Montem Foleti respicit et Blesensem Belsiam. Et sicut ego libere
l.14 dono karissimi sponsi mei hoc usque modo tenui, ita predicto sancto concedo, ut monachi qui ibi conversaturi sunt et hospites quos ibidem retinere
l.15 potuerint, ab omni penitus consuetudine sint inmunes, nullamque ab aliquo successorum sive officialium meorum patiantur infestationem.
l.16 Simili quoque beneficio, concedo beato Launomaro et predicti loci fratribus bannum leugȩ, et si quid aliud consuetudinis
l.17 in burgo Sancti Nicholai hactenus habui, quantum tenet terra quam dedit eidem sancto Praxedis et filius ejus Ascho Borrellus, sitque penitus
l.18 liberum sicut fiscus Sancti LAUNOMARI. Viam autem que inter burgum illud et vineas porrecta est juxta supradictȩ terrȩ
l.19 metas, do similiter et concedo sepedicti loci fratribus, ab omni exactione consuetudinis ex toto liberam ad faciendum quicquid de illa
l.20 vel in illa facere voluerint. De reditu vero portus mei tribuo nichilominus eisdem monachis tres modios salis omni deinceps
l.21 tempore per singulos annos, deprecansque contestor omnes qui mihi successuri sunt tam heredes quam officiales ne aliqua occasione sive dilatione
l.22 seu quolibet ingenio ullam eis super hoc beneficio meo presumant molestiam inferre. Hȩc igitur omnia secundum descriptionis hujus tenorem
l.23 beato Launomaro concedens presentem cartulam mea subscriptione firmavi, liberosque meos idipsum concedere et subscribendo roborare fȩci.
l.24 Monachi vero reciprocato beneficio promiserunt mihi per singulas amodo ebdomadas unam missam in conventu pro salute mea sese decantaturos, et pauperem
l.25 unum in elemosina sua cotidie refecturos. Cum autem me Dominus a corpore migrare voluerit, uno anno cotidie pro requie mea salutare misterium offerent
l.26 et cetera quȩ pro mortuis agenda sunt diligenter exsequentur. Deinceps vero anniversarium meum facient sicut anniversarium Bernardi abbatis
l.27 vel aliorum quorumlibet abbatum suorum. Hujus beneficii dono ex parte mea interfuerunt hii : Hugo Candidus, Radulfus de Brena, [colonne1] Nivelo, Hildegarius mariscallus, Hamelinus frater Gilduini, Andreas Barba, Gilduinus de Magduno, Daniel et Borrellus filii Gobil, Petrus de Rolleicio, Guarinus Gradulfi frater, Cavelerus, Curialis. Ex parte monachorum, Bartholomeus, Durandus Aculeus, Radulfus Albus, Gauterius mariscallus, Garnaldus, Bernardus mariscallus, Odo major, Rainaldus filius Armenardi. [colonne2] Testes hujus subscriptionis sunt hi : Hugo sinscalcus, Guarnaldus frater Raimundi, Petrus de Rollere, Andreas Barba, Gradulfus prepositus, Hugo de Orciaco, Matheus de Liriaco, Wlgrinus clericus, Adam de Bollenciaco, Rotbertus de Bordis, Rogerius et Guidbertus capellani. [colonne3] Signum Guillelmi [croix]. Signum Tetbaldi [croix]. Signum Adele comitisse [croix].
Bibliographie
MARS (Dom Noël), Histoire du royal monastère de Saint-Lomer de Blois, Blois, 1869, p. 142-145.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2172 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2172»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2172/. Date de mise à jour : 29/03/12.