Paris, AN, K 21 n° 1/7
Numéro2167
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrelettre
Date1121(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche108 mm
Hauteur à droite113 mm
Largeur en haut248 mm
Largeur en bas249 mm
AuteurAnseau, doyen de SAINT-SEPULCRE de JERUSALEM
BénéficiaireChapitre cathédral de PARIS
Regeste
Texte
l.2 et didici, vobis manifestabo. Legitur in evangelio multa quidem et alia signa fecisse Jhesum in conspectu discipulorum suorum, quȩ non sunt scripta in libro hoc, et vos multa le-
l.3-gistis, sed non omnia. Multa enim habent Greci quȩ non habent Latini. Legistis tamen quod sancta Helena crucem dominicam per medium secari fecit et crucem Constanti-
l.4-nopolim ad filium detulit, crucemque Jherosolimis reliquit; relictam Cosdroe, vastata Jherusalem rapuit, et in Persidem detulit; quam interfecto Cosdroe, Eraclius Jherosolimam
l.5 retulit et in Calvariȩ loco, ut a populo christiano veneraretur, reposuit. Post mortem vero Eraclii, populus infidelium adeo Christianos oppressit, ut nomen Christi cona-
l.6-rentur extinguere, et memoriam crucis et sepulcri dedere. Itaque congerie lignorum superposita, partem sepulcri combusserunt, et Crucem similiter comburere
l.7 voluerunt sed christiani eam absconderunt, quocirca multos ex eis occiderunt. Denique christiani, habito consilio, secatam in multas portiones diviserunt, et per ecclesias
l.8 fidelium distribuerunt, quatenus si una eis pars ad comburendum auferretur, tali modo aliae partes reservarentur. Itaque in Constantinopolitana urbe preter
l.9 imperatoris crucem, sunt inde III cruces, in Cypro duȩ, in Crete una, in Antiocha III, in Edessa una, in Alexandria una, in Aschalone una, in Damascho
l.10 una, in Jherusalem IIII; Suriani habent unam, Greci de Sancto Sabba unam, monachi de valle Josaphat unam. Nos latini ad Sanctum Sepulcrum habemus unam,
l.11 quȩ habet palmum et dimidium longitudinis, et pollicem unum latitudinis, et grossitudinis in quadro ; patriarcha quoque Georgianorum habet unam ; rex
l.12 etiam Georgianorum habuit unam, quam modo Deo gratias vos habetis. Nunc vero ad supplendum gaudium vestrum, et ad gloriam et honorem ȩcclesiȩ vestrȩ et regiȩ
l.13 dignitatis, et civitatis vestrȩ et vestrum donum maximum et thesaurum incomparabilem, nec inferiorem priore, videlicet crucem unam de lapide dominici
l.14 Sepulcri per Bernardum, Sancte Genovefe precentorem, testimonio vestro virum honestum, vobis devotus transmisi, quam obnixe imploro ut honorifice sicut
l.15 dignum est habeatis. Postulo igitur a vobis ut post mortem meam in orationibus vestris mei memoriam habeatis. Quid vero tanti thesauri latori
l.16 contigerit, utrum ad vos prospere pervenerit, per litteras michi vestras michi notum faciatis. Valete.
Bibliographie
LASTEYRIE (Robert de), Cartulaire général de Paris, 1 vol., Paris, 1887, t. 1, p. 172-173, n° 152.
BAUTIER (Geneviève), L'envoi de la relique de la vraie Croix à Notre-Dame de Paris en 1120, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 129 (1971), p. 387-397, p. 387-397 (étude).
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2167 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2167»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2167/. Date de mise à jour : 29/03/12.