Paris, AN, AE II 140 (K 22 n° 4/5)
Numéro2165
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date21/05/1111(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseSoissons
RégionPicardie
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche715 mm
Hauteur à droite732 mm
Largeur en haut570 mm
Largeur en bas575 mm
AuteurLouis VI, roi de FRANCE
BénéficiaireVille de COMPIEGNE
Regeste
Texte
l.2 sedem suam, villam scilicet Compendium, ob dignitatem singularis sanctuarii, ususque sui multiplicitatem, quodam amoris privilegio,
l.3 caram fuisse cognovimus, ideo nos quoque, consideratione simili, nostris eam temporibus disposuimus diligendam. Statuimus igitur
l.4 et statuendo firmamus ut tam clerici quam laici, pauperes seu divites, omnes ejus acolȩ, tanta in perpetuum securitate donentur,
l.5 qui non committit ne timeat, qui autem commiserit, secundum leges expectet judicari. Firmamus, imquam, ut nullus qui eam inhabitet,
l.6 per regem aut per ministeriales suos sive etiam assensu illius, alicubi infra quinque leugas, propriis ipsius regis servientibus exceptis,
l.7 capiatur, nisi forte in delinquendo fuerit quis presentialiter interceptus, et tunc etiam, si misericordia non subvenit, pro ratione saltem
l.8 delicti quod comissum est legaliter emendetur. Quod, si adversus illorum quempiam rex aut ministeriales sui querelam habuerint, ad eum
l.9 sub cujus potestate qui accusatur manserit, fiat inde proclamatio et quantum potestas illa secundum justitiam poterit aut debebit, Compendii
l.10 clamatores recipere non recusent, plena usque ad diem placiti securitate eidem inculpato concessa. Si vero per potestatem predictam exequi renuerit,
l.11 justitiam, per totam placiti diem atque noctem futuram, induciis ei datis quando abeundi quolibet sine pecunia tamen securam adhuc habeat
l.12 facultatem, nulla postmodum ex parte regis securitate confidat; porro, si relicta pecunia legi non sufficit et emendationi, ea suscepta, nichil ultra
l.13 ab eo qui justitiam fecerit exigatur; si autem superaverit, pro legibus emendatione completa, reliquum dimittatur. Volumus preterea atque precipimus
l.14 ut, quotiens servientes regis sepedictorum hominum boves, vaccas, jumenta, porcos, oves seu alia cujuslibet generis animalia in forisfacto campo-
l.15-rum se dixerint invenisse custosque animalium, quicumque sit, ille negaverit, servientes, si voluerint, illud comprobent sacramento; et sic tandem
l.16 custos predictus, lege qua vivit, duobus videlicet solidis, sive unum sive plurima, sive unius hominis, sive multorum sint animalia,
l.17 ea redimat; ei vero, in cujus inventa sunt dampno, dampnum quod presentialiter factum est, pro estimatione congrua reformetur.
l.18 De cetero, quia multo sumptu multoque labore quidam ex ipsis hominibus exstripationes quasdam, quȩ vulgo essart appellantur, in silva nostra
l.19 fecerant, quamquam longo jam tempore incultas atque desertas jusserimus remanere, pro anima tamen gloriosȩ recordationis patris nostri Philippi
l.20 serenissimi regis ac nostra eas a quibus prius facte sunt et eorum heredibus deinceps excolendas concedimus; sed ne amplius silvam exstirpare
l.21 presumant, inhibemus. Postremo hoc quoque subjungimus ut quicumque Compendium ad mercatum venerit, in adventu suo sive reditu, si presen-
l.22-tialiter non commiserit, de preterito neminem, quantum regis attingit potestas, reformidet. Hȩc autem omnia, ut a successoribus nostris inviolabiliter tene-
l.23-antur, nec postquam semel bene gesta sunt, ulterius debeant iterari, vicario pro nobis sacramento firmari precepimus, Suessionensis presulis
l.24 Lesiardi multorumque cum eo sacerdotum, tam decani quam cȩterorum Compendiensium, excommunicatione roborari, litteris et precepto sancciri, majestatis
l.25 regiȩ sigillo pariter insigniri. [monogramme]. [chrisme].
l.26 [sceau].
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 222, n° 398.
MOREL (E.), Cartulaire de l'abbaye de Saint-Corneille de Compiègne, Montdidier puis Paris, 1904-1909, t. 1, p. 85-87, n° 42.
DUFOUR (Jean), Recueil des actes de Louis VI, roi de France : 1108-1137, Paris : De Boccard, 1992-1994, 4 vol. (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 108-111, n° 54.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2165 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2165»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2165/. Date de mise à jour : 29/03/12.