Paris, AN, K 21 n° 1/6
Numéro2162
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrelettre
Date01/08/1120(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche170 mm
Hauteur à droite171 mm
Largeur en haut247 mm
Largeur en bas246 mm
AuteurAnseau, doyen de SAINT-SEPULCRE de JERUSALEM
BénéficiaireChapitre cathédral de PARIS
Regeste
Texte
l.2 et B. decano, et R. archidiacono, et A. precentori, omnique conventui Sanctȩ Mariȩ Parisiensis, Ansellus gloriosissimi Sepulcri cantor, et presbiter, licet
l.3 indignus, subjectionem, reverentiam, amorem et sic in hoc seculo [vivere ut per] oraciones vestras in futuro [vobiscum] merear sine fine gaudere.
l.4 Cum ab ȩcclesia vestra et a vobis in qua et cum quibus nutritus et eruditus fui, [jam per] XXIIII annos remotus sim corpore, tamen animo fervens in amore
l.5 vestro et ecclesiȩ vestrȩ [vobiscum] cohabito mente; namque cum his qui per singulos annos a vobis ad nos venerint, qui vos [noverint] et a vobis noti fuerint, semper
l.6 fuit michi sermo, et est sedulȩ inquisitionis de statu ȩcclesiȩ vestrȩ et de vobis, quid agatis, et quomodo vos habeatis, de vobis precipue quos vidi
l.7 et cognovi, et quamdiu vixero, licet absens, semper amabo; sepe quoque per somnia in solempnitatibus et processionibus necnon etiam ferialibus matutinis
l.8 et officiis vestris videor interesse, et vobiscum psallere. Hac ergo dilectione pro vobis sollicitus, dominum W. patriarcham et canonicos nostros rogavi, ut
l.9 oracionibus et beneficiis nostrȩ congregationis, fratres et participes jungeremini, cui petitioni concedentes, itidem a vobis rogant et requirunt.
l.10 Preterea de donis quȩ mihi dedit Deus, ad honorem, et gloriam, et sublimationem ȩcclesiȩ vestrȩ, et vestri, vestrȩque civitatis, donum maximum et incomparabile,
l.11 videlicet crucem unam de ligno Sanctȩ Crucis, per Anselmum fidelem vestrum vobis devotus transmisi, a quo et litteras vestras nobis missas ac-
l.12-cepi. Sicut a Grecorum et Syrianorum scripturis didicimus, patibulum crucis Christi de IIIIor lignis fuit: unum in quo Pilatus titulum scripsit, aliud
l.13 in quo brachia ejus extenta, et palmȩ affixȩ fuerunt, tercium, in quo corpus ejus appensum est, quartum, in quo crux affixa fuit; quod etiam aspersione
l.14 sanguinis lateris et pedum, intinctum et sanctificatum est; et crux ista quam vobis misi, de duobus est lignis, quia crux inserta est cruci,
l.15 inserta est de eo in quo pependit, in qua inseritur, de subpedaneo, in qua crux affixa fuit, utrumque dignum, utrumque sanctum. Porro
l.16 David, rex Georgianorum, qui cum suis predecessoribus Portas Caspias tenuit et custodivit, ubi sunt inclusi Gog et Magog, quod et filius ejus
l.17 adhuc facit, cujus terra et regnum contra Medos et Persas est nobis quasi antemurale, hanc vero crucem quamdiu vixit, in summa veneratione
l.18 et dilectione habuit. Quo defuncto, et filio in regno promoto, uxor ejus venerabilis plus sanctitate quam generis nobilitate, caput totondit,
l.19 habitumque religionis suscepit, et assumpta cruce ista, et multo auro, Jherusalem cum paucis, non reditura, sed ut ibi in quieto silentio et oratione
l.20 vitam finiret, advenit, et de auro quod attulerat, congregationibus sanctȩ civitatis partes distribuit, pauperibusque et peregrinis elemosinas
l.21 erogavit. Postea sub manu domni Gibellini patriarchȩ, congregationem sanctimonialium Georgianarum, quȩ est in Jherusalem, intravit.
l.22 Nec multo post, rogatu sororum et patriarchȩ, regimen congregationis suscepit. Denique distributis et erogatis, et in necessitatibus
l.23 commisse congregationis omnibus quȩ attulerat expensis, cum inedia regionem nostram oppressisset, ipsa cum subditis cȩpit egere. Cumque
l.24 jam multa dono, multa mutuo recepisset, quod nullo modo pro necessitate sui corporis faceret, pro necessitatibus congregationis sibi
l.25 commissȩ, pio affectu facere compulsa est. Itaque istud lignum, nulli precio comparandum, hac ratione precio est comparatum. Ecce illud vobis
l.26 misi, precor, habetote illud honorifice, sicut debetis. Verumtamen ut memoriale sit posteris, et successoribus vestris, unde et quomodo
l.27 illud habuistis, scribite in libris vestris: Ansellus clericus noster hanc crucem de ligno Sanctȩ Crucis ȩcclesiȩ nostrȩ et nobis de Jherusalem transmisit.
l.28 Postulo igitur a vobis, ut me diligentem vos diligatis, et post mortem meam in orationibus vestris mei memoriam habeatis, quid vero tanti
l.29 thesauri latori contigerit, utrumve ad vos prospere pervenerit, per litteras vestras michi notum faciatis.
Bibliographie
LASTEYRIE (Robert de), Cartulaire général de Paris, 1 vol., Paris, 1887, t. 1, p. 171-172, n° 151.
BAUTIER (Geneviève), L'envoi de la relique de la vraie Croix à Notre-Dame de Paris en 1120, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 129 (1971), p. 387-397, p. 387-397 (étude).
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2162 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2162»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2162/. Date de mise à jour : 29/03/12.