Paris, AN, K 21 n° 13/3
Numéro2156
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date02/08/1118(fiabilité :édition)
LieuParis(lat :Parisius publice)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche478 mm
Hauteur à droite492 mm
Largeur en haut265 mm
Largeur en bas315 mm
AuteurLouis VI, roi de FRANCE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MAUR-DES-FOSSES
Regeste
Texte
l.2 Cum juxta sacratissimarum legum instituta regia potestas, ex injuncto sibi officio, ȩcclesiarum defensioni et honori plurimum
l.3 vacare debeat, opere precium est eos quibus tanta permissa est a Deo potestas, earum tranquillitati et paci attentiori sollici-
l.4-tudinis cura providere et, ad laudem Dei omnipotentis, per quem reges regnant, ȩcclesias et earum res quodam honoris privilegio
l.5 decorare, ut in bonis actibus et regium morem exerceant et supernȩ retributionis prȩmium indubitanter recipiant. Noverint igitur
l.6 omnes quia Sancti Petri Fossatensis cȩnobii abbas, Tetbaldus nomine, nostrȩ serenitatis adierit presentiam, conquerendo ostendens et osten-
l.7-dendo conquerens, quatinus servi sanctȩ Fossatensis ȩcclesiȩ secularibus personis tanto contemptui habebantur, quod in forensibus et in civilibus
l.8 causis vel placitis adversus liberos homines in testimonium nullatenus recipiebantur, et ȩcclesiastica mancipia secularibus servis fere
l.9 in nullo preferebantur; unde res ȩcclesiastica, ob tanti scilicet dedecoris obprobrium non solummodo vilescebat, sed maximum diminu-
l.10-tionis incommodum de die in diem incurrebat. Cognita vero ȩcclesiȩ querela, motus tam ratione quam dilectione, necessarium
l.11 duxi a Fossatensi ȩcclesia, nobis quidem inter alias familiarissima, tantum scandalum omnino removere, et regiam sedem regio benefi-
l.12-cio sublimare. Ego igitur Lugdovicus, Dei clementia Francorum rex, communi quidem episcoporum et procerum nostrorum consilio et assensu, regiȩ
l.13 auctoritatis decreto, instituo et decerno, ut servi sanctȩ Fossatensis ȩcclesiȩ adversus omnes homines, tam liberos quam servos, in omnibus cau-
l.14-sis, placitis et negociis liberam et perfectam habeant testificandi et bellandi licentiam et nemo unquam, servitutis occasionem eis opponens,
l.15 in eorum testimonio ullam dare presumat calumpniam. Hac autem ratione licentiam testificandi ea quȩ viderint et audierint eis conce-
l.16-dimus quod, si aliquis liber homo in eadem causa de falso testimonio illos contradicere, vel comprobare voluerit, aut suam comprobationem
l.17 duello perficiat, aut, eorum sacramentum sine ulla alia contradictione recipiens, illorum testimonio adquiescat. Quod si aliquis temeraria
l.18 presumptione illorum testimonium in aliquo refutaverit aut calumpniaverit, non solum regiȩ auctoritatis et publicȩ institutionis reus existat,
l.19 sed querelam negocii sui vel placiti irrecuperabiliter amittat, ita scilicet ut presumptuosus calumpniator, de querela sua si querat ulterius, non au-
l.20-diatur et, si aliquid ab eo queratur alterius, querelȩ reus et convictus habeatur. Aliud etiam statuimus, ut predictus calumpniator, nisi de tanta
l.21 calumpniȩ culpa Fossatensi ȩcclesiȩ satisfecerit, excommunicationis mucrone feriatur et ad testimonium faciendum interea non admittatur.
l.22 Ut autem hujus nostrȩ institutionis edictum perpetuȩ firmitatis privilegio muniatur, presentem cartam fieri precepimus, quȩ nostrȩ auctoritatis effectum
l.23 posterorum memoriȩ tradat, et totius retractationis occasionem in perpetuum excludat. [colonne1] Actum Parisius publice, anno incarnati Verbi millesimo CXVIII, regni nostri X, Adelaidis reginȩ IIII. Astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa. S. Willelmi dapiferi. S. Hugonis constabularii. S. Gisleberti buticularii. S. Guidonis camerarii. [colonne2] SIGNUM [monogramme] LUGDOVICI REGIS. [sceau].
l.24 Data per manum Stephani cancellarii.
Bibliographie
DUFOUR (Jean), Recueil des actes de Louis VI, roi de France : 1108-1137, Paris : De Boccard, 1992-1994, 4 vol. (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 281-284, n° 138.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2156 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2156»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2156/. Date de mise à jour : 29/03/12.