Paris, AN, K 21 n° 11

<< < / > >>

Numéro2147

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date03/1115(fiabilité :étude diplomatique)

LieuParis(lat :Parisius)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche348   mm

Hauteur à droite346   mm

Largeur en haut325   mm

Largeur en bas301   mm

AuteurChapitre cathédral  de  PARIS

BénéficiaireChanoine  de  NOTRE-DAME  de  PARIS

Regeste

Bernier, doyen, et le chapitre cathédral de Paris constatent que le roi Louis VI, le jour de son mariage, a fait réparer la maison d'un chanoine qu'il avait injustement fait démolir.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS. Ego Bernerus, decanus Sancte MARIȨ Parisiensis ȩcclesiȩ, totusque conventus
l.2 canonicorum, scripto mandare decrevimus, quod constitutum est et sancitum actoritatibus et privilegiis multorum orthodoxorum
l.3 regum, et apostolicorum, domus videlicet canonicorum nostrȩ ȩcclesiȩ, tam illas quȩ sunt extra claustrum quam eas que sunt in ipso
l.4 claustro, solutas et quietas esse ab omni inquietudine judiciariȩ potestatis, nec aliquem eas inquietare posse, nisi
l.5 contra decreta regum, qui eas, tam extra quam intra, liberrimas canonicis concessere, voluerit facere, et anathemati
l.6 apostolicorum, qui privilegia confirmavere, voluerit subjacere. Dominus autem Ludovicus, regis Philippi filius, ut mos est
l.7 principibus leviter irasci minoribus, nescimus qua ira accensus, quibus nequam hominibus cum instigantibus, cum nesciret
l.8 domus canonicorum, quȩ sunt extra claustrum, solutas quietasque esse debere actoritatibus et privilegiis, ut preta-
l.9-xatum est, precepit famulis quatinus domum quandam cujusdam canonici nostri Duranni, quȩ erat extra claustrum,
l.10 precipitarent. Ipsi autem famuli, non audentes contraire jussis ipsius, particulam de domo precipitaverunt.
l.11 Non longo autem tempore post, dominus GALO, noster episcopus, et quidam de canonicis nostris, adeuntes dominum Ludovicum,
l.12 ei rationabiliter demonstraverunt omnes domus canonicorum nostrorum solutas quietasque esse debere, ubicumque fuerint.
l.13 Ipse autem dominus Ludovicus hoc audiens et non bene egisse se recognoscens, die qua duxit uxorem suam, antequam
l.14 benedicerentur, Denberto Senonensi archiepiscopo et conpluribus episcopis et clericis adstantibus et militibus, michi
l.15 Bernero decano, pro omnibus aliis canonicis, pro forifacto quod de domo predicta inscienter jusserat, per denarium
l.16 quem in manu sua tenebat, rectitudinem ante ipsum altare fecit, in evidentia episcoporum et clericorum et laicorum,
l.17 promittens, quatinus sibi illud forifactum condonaretur, se non ultra tale quid jubendo velle presumere, et
l.18 privilegia suorum predecessorum regum et apostolicorum de domibus predictis confirmare et inviolabiliter conservare.

Notes

1

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 207-208.

LASTEYRIE (Robert de), Cartulaire général de Paris, 1 vol., Paris, 1887, t. 1, p. 193-194, n° 169.

LEWIS (A. W.), La date du mariage de Louis VI et d'Adélaïde de Maurienne, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 148 (1990), p. 5-16, p. 5-16 (étude).

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2147 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2147»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2147/. Date de mise à jour : 29/03/12.