Paris, AN, K 21 n° 10/2
Numéro2145
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date03/08/1114(fiabilité :édition)
LieuParis(lat :publice Parisius)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche392 mm
Hauteur à droite392 mm
Largeur en haut381 mm
Largeur en bas390 mm
AuteurLouis VI, roi de FRANCE
BénéficiaireSaint-Éloi de Paris, prieuré de Saint-Maur-des-Fossés
Regeste
Texte
l.2 Regie dignitati et honestati principaliter convenit, illa videlicet que pertinent ad cultum Dei, solius gratia caritatis tueri, immo honore condigno venerari atque
l.3 humilium preces suscipere, maxime autem domesticorum fidei. Ego igitur Ludovicus, Dei misericordia Francorum rex, haec et alia exempla sanȩ doctrinȩ diligenter attendens,
l.4 manifesto presenti nationi et subcedentium posteritati, quoniam Tedbaudus, abbas de Fossatis, et cum illo Rainaudus, prior Sancti Eligii, assensu et voluntate Galonis Parisiorum
l.5 episcopi, serenitatis nostrȩ presentiam adiere, humiliter obsecrantes quatinus pro reverentia Dei et pro requiȩ animȩ meȩ, immo ob remedium animarum predecessorum nostrorum, munus
l.6 tantȩ libertatis aecclesiȩ Beati Eligii quȩ, inquam, sub memorato abbate consistit, concederemus, ut illi omnes cujuscumque officii essent, qui videlicet mansiones possiderent in terra
l.7 ȩcclesiȩ, quȩ extra eorum muros esset ante curiam nostram, ab angulo portȩ nostrȩ usque ad portam Sancti Eligii, in eadem libertate qua prius terra extiterat cum infra muros fuerat, et ipsi
l.8 in perpetuum permanerent; ab omni videlicet viatura, banno, sanguine, corveia, prepositi exactione, furis captione, incendio, tallia seu qualibet alia mala consuetudine
l.9 quieti penitus et soluti essent. Quorum peticioni benigne condescendentes facile adquievimus, ita dumtaxat quod de illis hospitibus inibi conversantibus teloneum esset monachorum,
l.10 de forensibus autem cum illis mercatum facientibus, teloneum nostrum esset. Si vero de illis hospitibus inibi conversantibus aliquis officium tale teneret, ad quod hasbanneum seu alia consue-
l.11-tudo ad nos ex jure officii pertineret, more solito persolveret aut ab officio cessaret. Ut autem hoc firmum et inconvulsum permaneat, assertionis nostrȩ robore et sygilli
l.12 nostri impressione affirmari precepimus. [monogramme]. Signum Anselli dapiferi. S. Gisleberti buticularii. S. Hugonis constabularii. S. Widonis camerarii.
l.13 Actum publice Parisius, anno incarnati Verbi MCXIIII, anno quoque regni nostri VII.
l.14 Data per manum domni Stephani cancellarii.
l.15 [sceau].
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 206, n° 360.
LASTEYRIE (Robert de), Cartulaire général de Paris, 1 vol., Paris, 1887, t. 1, p. 190-191, n° 165.
DUFOUR (Jean), Recueil des actes de Louis VI, roi de France : 1108-1137, Paris : De Boccard, 1992-1994, 4 vol. (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 209-210, n° 96.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2145 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2145»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2145/. Date de mise à jour : 29/03/12.