Nancy, AD Meurthe-et-Moselle, E 107
Numéro212
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date16/06/958(fiabilité :texte)
LieuDestry(lat :in villa Dexteraca)
DiocèseMetz
RégionLorraine
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche535 mm
Largeur en bas540 mm
AuteurRegimbold de MORVILLE SUR SEILLE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-ARNOUL de METZ
Regeste
Texte
l.2 sibi multipliciter, tam ad presentis subsidium temporalitatis quam ad inmarcessibilia perpetuae felicitatis bona adipiscenda non infructuose crediderunt provenire. Unde cognoscat omnium sanctae Dei ecclesiae fidelium, prȩsentium
l.3 videlicet ac futurorum, magnificentia, qualiter ego Regimboldus, non infimae nobilitatis stirpe progenitus, dum in infirmitate corporali decidens, de prȩsentis vitae dispendio sollicitus laborarem, de animae meae cogitans salvatione,
l.4 quatinus apud ineffabilem misericordiam Domini, in die districti examinis ejus, saltem meorum veniam possem consequi delictorum; ex his quae mihi, jure hereditatis, legitimo devenerant patrimonio, quoniam quibus ea relinquerem, divinae censura ȩquitatis,
l.5 privatus fueram liberis, ipsi, a quo ea perceperam, Domino et sanctis ejus plura, libenti animo, statui offerenda. Quia autem corpus pii genitoris mei, necnon et unici filii, atque ceterorum antecessorum vel parentum meorum, in basilica Sanctissimi
l.6 confessoris Christi Arnulfi solemni more constabat esse tumulata, ubi et ego, divina annuente clementia, desiderium quiescendi habebam, oportunum valdeque conveniens credidi quatinus eidem venerabili loco, ex ipsis facultatibus meis,
l.7 ut tam mihi quam illis in commune proficeret, aliqui largiri deberem, sicut et promptissima voluntate perfeci. Itaque cum dilectissimae conjugis meae consultu, simul et amicorum meorum illustrium virorum
l.8 qui et fidejussores ipsius donationis extiterunt, sed et ceterorum asstipulatione fidelium, tradidi ad partem ejusdem egregii confessoris atque pontificis Christi Arnulfi, et ad mensam fratrum monachorum ibidem Domino
l.9 militantium, per manus eorundem fidejussorum, alodum quendam proprietatis meae, patrio mihi jure legaliter contingentem, vocabulo Maurivillam, in comitatu Salninse sitam, cum omnibus appendiciis et ad se pertinentibus
l.10 rebus, ecclesiis videlicet, mancipiis utriusque sexus, edificiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, cultis et incultis, mobilibus et immobilibus, sicut ea predictus genitor meus in
l.11 vita sua tenuit, et quicquid, proprio ingenio, ad jamdictum alodum, postea juste et rationabiliter conquisivi, cuncta inseparabiliter atque universaliter eadem conditione et lege in jus et potestatem ipsius monasterii, ac monachorum
l.12 inibi servientium habenda, tenenda firmissimeque in perpetuum transfundo possidenda, sine alicujus personae vel potestatis contradictione, eo videlicet rationis tenore quatinus predicta conjunx mea usum fructuarium,
l.13 solummodo dum advixerit, exinde percipiat. Fratres tamen supradicti loci, de his omnibus ad praesens ex integro vestiti atque in manu vel dicione propria continentes sub providentia vel mundiburdio suo habeant
l.14 omni tempore, et post obitum ipsius conjugis meae cum universa suppelectili in usus illorum absque retractatione cuncta deveniant, et unoquoque anno in vita sua, in festivitate ipsius sancti Arnulfi, X solidos ad altare
l.15 ejus in censu persolvat, sitque haec largitio et prompta voluntate a me facta donatio firma et stabili corroboratione perpetualiter subnixa, quatinus piissima beatissimi Arnulfi intercessione atque assidua fratrum supplicatione
l.16 apud misericordiam Dei veniam consequutus in perpetuae quietis beatitudine cum eis qui juxta divinorum commonitionem preceptorum terrena feliciter ad celestia transtulerunt, inestimabilibus in aeterna tabernacula
l.17 merear prȩmiis munerari. Igitur per metuendum divinae majestatis nomen et sanctorum merita veneranda, omnes superventuros deprecans ac firmiter conjurans obtestor, quatinus hanc donationem sive firmitatem nulla unquam prepotens secularis vel ecclesiastica persona, sed nec
l.18 ex parentibus meis aliquis ullatenus irrumpere, aut a loco sancto vel a mensa fratrum quolibet modo presumat alienare, nec per beneficium nec per concambium nec per precariam nec ullo alio ingenio. Quod si quispiam contra hoc venire temptaverit, cum ira et severitate Dei omnipotentis beatum
l.19 Arnulfum, in die universalis judicii, cum omnibus sanctis, districtissimum contra se habeat accusatorem et quod repetit nullatenus evindicare prevaleat. Deprecor etiam ut hujus facti scriptum in pleno mallo legatur et a comite scabiniis aliisque Deum timentibus firmetur.
l.20 Actum in villa Dexteraca, sub die XVI kalendas julii, anno incarnationis Domini DCCCCLVIII, regnante Ottone rege, in regno Hlotharii regis, feliciter, indictione XV.
l.21 [croix] Signum Fredelinde conjugis ejusdem Regimbaldi [croix].
l.22 [croix] Teutberti comitis. [croix] Vuinemanni atque Vuahini fidejussorum. [colonne1] [croix] Odacri comitis. [croix] Vualdonis. [croix] Folmari. [croix] Fulcuini. [colonne2] Hii scabinii: [croix] Sigiberti. [croix] Rainardi. [colonne3] [croix] Hugonis. [croix] Vualtarii. [croix] Ripaldi. [colonne4] [croix] Vuarnardi. [croix] Angelbaldi. [croix] Liuzonis. [colonne5] [croix] Aldrici. [croix] Item Vualtarii. [croix] Rotberti. [croix] Adelberti. [colonne6] [croix] Ottonis.
l.23 Ego Adelardus ad vicem Normanni cancellarii cognovi.
Bibliographie
Histoire de Metz, par les religieux bénédictins de la Congrégation de Saint-Vanne, 6 vol., Metz, 1775, t. 3, Pr, p. 71-73.
Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département de la Meurthe-et-Moselle, Nancy, 1977, (Cahiers du CRAL ; 28), p. 34-36.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°212 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°212»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte212/. Date de mise à jour : 29/03/12.