Paris, AN, K 20 n° 6/17
Numéro2108
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date11/1097(fiabilité :édition)
LieuParis(lat :Parisius, in capitulo Sanct? Mari?)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographieen haut
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche170 mm
Hauteur à droite180 mm
Largeur en haut289 mm
Largeur en bas290 mm
AuteurGuillaume, évêque de PARIS
BénéficiaireChapitre cathédral de PARIS
Regeste
Texte
l.2 quasi quadam manu sollicitudinis, exhortamur, ut, dum tempus habemus, bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei, operemur, et peccata nostra elemosinis
l.3 redimentes, amicos et receptores nobis in ȩterna tabernacula faciamus. Quisquis ergo in multis se meminit deliquisse, studeat necesse est illis prodesse, quorum precibus in districto
l.4 examine, non est timendum in manu Dei viventis incidere. Talibus autem humilitas nostra placere non differat et necessaria petentibus habundans misericordia manu benedictionis non
l.5 retrahat. Ego igitur Willelmus, Dei misericordia Parisiorum episcopus, ante mentis oculos diem illum reducens, et periculum animȩ meȩ, acusante conscientia, metuens, canonicis beatȩ Dei genitricis Mariȩ quandam ȩcclesiam,
l.6 infra muros civitatis Parisii sitam, et in honore beati Christofori martiris Deo consecratam, precibus nostrorum amicorum, et assensu domni Wlgrini, ejusdem civitatis archidiaconi, liberam et quietam episcopali
l.7 auctoritate concedimus, et quicquid juris in ea obtinuimus, perpetuo eis habendum donamus. Ut autem hoc donum firmum inconvulsumque permaneat, cartam istam fieri precepimus, manuque propria firmavimus,
l.8 manibusque canonicorum nostrorum firmandam tradidimus. Actum Parisius, in capitulo Sanctȩ Mariȩ, anno ab incarnatione Domini MXCVII, regnante Philyppo rege anno tricesimo octavo, Willelmo vero anno
l.9 primo, indictiones V, concurrentes III, epactȩ IIII. S. Willelmi episcopi. S. Fulconis decani. S. Gualeranni precentoris. S. Vulgrini archidiaconi. S. Stephani archidiaconi. S. Rainaldi archidiaconi. S. Rotberti sacerdotis. S. Goderanni sacerdotis. S. Rogeri sacerdotis. S. Anscheri diaconi.
l.10 S. Pontii diaconi. S. Haenrici diaconi. S. Tedoini subdiaconi. S. Nanteri subdiaconi. S. Hugonis subdiaconi. S. Lisiardi acoliti. S. Petri acoliti. S. Godefridi acoliti. ANTELMUS CANCELLARIUS SCRIPSIT.
l.11 [sceau]. CYROGRAPHUM.
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 192, n° 314.
LASTEYRIE (Robert de), Cartulaire général de Paris, 1 vol., Paris, 1887, t. 1, p. 144-145, n° 119.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2108 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2108»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2108/. Date de mise à jour : 29/03/12.