Paris, AN, K 20 n° 6/6
Numéro2099
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date29/10/1088(fiabilité :édition)
LieuSaint-Maur-des-Fossés(lat :publice, in Fossatensi monasterio)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche500 mm
Hauteur à droite525 mm
Largeur en haut393 mm
Largeur en bas405 mm
AuteurGui de Vitry, seigneur de TOURNAN, et Havise son épouse
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MAUR-DES-FOSSES
Regeste
Texte
l.2 orbis, ac crescente religione fidelium, effuso per incredulos preciosorum sanguine martirum, ȩcclesia est longe lateque diffusa; quae licet divisionem ac diver-
l.3-sitatem suscepisse videatur in membris, unita tamen permanet in corpore Kristi, ex cujus sanguine dedicata in cruce, universos fideles provo-
l.4-cat amore passionis ad gaudia perdita ȩcclesiȩ cȩlestis, cujus umbra ponitur in terris, ut ad eam recurrentes miremur quae amisimus et
l.5 suspiremus primȩ prevaricationis delicta quȩ contraximus, sicque nos igne doloris ardemus, quia nil boni agimus, et prava operati sumus. Ob hoc
l.6 complures nobiles a fidei primordio ei datis honoribus, ut in ea serviretur misterio angelico, semetipsos consecrarunt, comis detunsis capitis,
l.7 ut hinc heredes fierent in superno palatio. Unde notum fieri volumus futuris sanctȩ matris aecclesiȩ filiis, quia horum exemplo provocati, domnus
l.8 Guido de Vitriaco, divina propitiante clementia dominus de Turnomio, ejusque conjux nobilissima, nomine Hadvisa, dederunt Sancto Petro Fossa-
l.9-tensi et ejusdem loci Gulferio abbati, illius atque monachis, publice in aula sui castelli, aecclesiam Sancti Dyonisii, quam deserviebant canonici,
l.10 concessu eorum et procerum suorum, ob remedium animarum suarum et antecessorum suorum, ut in ea serviretur mysterio monachico. Quapropter,
l.11 ut firmius eorum fieret donum, deinceps in statuto die kalendarum novenbrium, cum turma procerum suorum, ad nostram ambo venientes abbatiam,
l.12 susceptoque totius nostrȩ congregationis benefitio, super altare dominicum quandam simul apponentes normulam, sub honore sanctȩ Mariȩ
l.13 matris Domini et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, in quorum honore ejusdem loci dedicatur ȩcclesia, insuper et in presentia sancti Mauri, beati Benedicti dilecti
l.14 discipuli, cujus inibi requiescit corpus, abbatem atque monachos, ex jam supradicta subarraverunt ȩcclesia. Cujus rei testes adfuerunt tam monachi
l.15 et famuli nostri quam proceres illorum, quorum erga nos una mens erat in Deum, taliter ut suum dominum et dominam exorantes, ante altare coram nobis
l.16 concedere fecerunt eis, quatenus secundum Burdini aliorumque antecessorum suorum precepta esset datum perpetuȩ, quicquid castelli proceres pro suis
l.17 animabus memoratȩ preberent aecclesiȩ, ita dumtaxat ut suum totum non preberent feodum, ne inde suum perderent servitium. Horum beatȩ me-
l.18-moriȩ nominum signa qui utroque dono affuere, in hac karta dignum duximus preponere. [colonne1] S. Gisleberti de Nahella. S. Goisberti de Latiniaco. S. Symonis de Marzilliaco. S. Arnulfi fratris ejus. S. Gosberti dapiferi. S. Galonis, Fulcronis filii. S. Leterici fratris ejus. S. Gosberti, Dodoini fratris. S. Hilduini de Berniaco. S. Thome de Atilliaco. S. Petri Bria. S. Radulfi dapiferi. S. Fulberti prepositi. S. Arnulfi Galdrici filii. S. Odonis fratris ejus. S. Bertranni de Ebbula. [colonne2] Ex parte autem nostra: S. domni Gulferii abbatis. S. Arnulfi prioris. S. Hilduardi precentoris. S. David secretarii. S. Bertranni cancellarii. S. Garini bajuli abbatis. S. Petri Cluniacensis. S. Tetbaldi. S. Guillelmi. S. Ingelberti pueri. S. Sygismundi. S. Gosberti. S. Rainerii pueri. S. Gualterii. S. Rotberti. S. Gunterii. S. Raimberti villici. S. Garini kamerarii. S. Fulconis coqui. S. Drogonis coqui. S. Benthonis. S. Rotberti fratris villici. S. Oacrii Rufi. S. Gastini. S. Drogonis Fumatakaro. S. Andree medici. S. Rotberti filii villici. S. Unfredi fratris ejus. S. Milonis eorumdem fratris. S. Alberici. S. Milonis decani. S. Bernardi. S. Garini Guiboldi filii. S. Giroldi Fulconis filii. S. Giroldi Martini filii. S. Giruini Rufi. S. Burdini de Torciaco.
l.19 Factum est autem hoc publice in Fossatensi monasterio, anno incarnati Verbi millesimo LXXXVIII, epacta XXV, indictione
l.20 XI, IIII kalendas novembris, anno XXX imperii domni Philippi Francorum regis gloriosi. Rainaldus monachus, ad vicem Bertranni
l.21 cancellarii dictavit. Johannes notarius scripsit. Scripta autem karta hȩc perlata est Turnomio a predicto beatȩ memoriȩ abbate
l.22 Gulferio, et in loco sigilli, signo sanctȩ crucis in aula publice confirmata manu domni Guidonis et ejus nobilis uxoris, invocans-
l.23-que super hoc Dominum, successores suos augentes hoc donum quo heredes secum esse in ȩternum postulavit regnum; minuentes autem, de libro
l.24 viventium deleri oravit. Signum [croix] crucis ejus. Signum [croix] uxoris ejus. Turba autem quae affuit, laudavit hoc
l.25 factum, super hoc magnificans Deum. In Dei nomine, feliciter. AMHN.
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 188-189, n° 303.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2099 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2099»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2099/. Date de mise à jour : 29/03/12.