Paris, AN, K 20 n° 5/9

<< < / > >>

Numéro2093

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1075(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseSens

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche710   mm

Hauteur à droite690   mm

Largeur en haut558   mm

Largeur en bas545   mm

AuteurDodo, prêtre  de  SAINT-MATHURIN  de  LARCHANT

Bénéficiaireéglise  de  SAINT-MATHURIN  de  LARCHANT

Regeste

Dodo, prêtre de Saint-Mathurin de Larchant, au diocèse de Sens, après un rappel de la vie du saint, énumère les donations qui ont été faites à cette église.

Fac-similé

Texte

l.1 IN CHRISTI NOMINE. SANCTUS MATURINUS , DIOCESIS CIVITATIS SENONICE ACOLA FUIT, NATUS IN VICO CUJUS EST
l.2 vocabulum Liricantus, parentibus quidem non ignobilis atta[men] gentili adhuc ritu detentis. Pater ejus Marinus, mater vero Eufemia dicebatur. Siquidem genitor ejus adeo nobilitate
l.3 preminebat temporali, ut ab imperatore Maximiano , persecutore silicet Christianorum adtrocissimo, ad devastandos profiteretur, occidendosque Christianos. Beatus autem Maturinus, cum esset
l.4 annorum XII aetatis suae, ex totis visceribus diligebat Christum dominum, tamen dolor inerat cordi ejus ob parentum perditionem. Quomodo vos aspicere potero in periculo constitutos, quem me umquam lȩti-
l.5-tia habere potero, dum video carissimos genitores meos daemonibus immolari. Nititur illis ut relinquant idola manu facta et convertant ad Deum qui fecit caelum et terram. Fuitque cum eis in
l.6 sancta religione confirmans usque ad annum vicesimum. Non multis interactis temporibus Romane urbis diversis cladibus affectum hac daemoniacis spiritibus fuisse vexatum, ita ut etiam filiam Maxi-
l.7-miani imperatoris spiritu ageretur inmundo. Tunc compulsus daemon per os puellȩ clamare cepit: "O imperator, in vacuum laboras, deficiant maleficia tua et incantaciones tuae donec
l.8 ex partibus Galliae servus Christi, Maturinus nomine, accitus veniet qui meritis et precibus suis nobis ejectis filiam et populum tuum saluti restituet. Statim imperator arcessitis militibus
l.9 ut partes Galliȩ velociter adirent precepit, et beatum virum Maturinum diligentissime perquirerent et cum omni honore ad se perducerent, jamque eo adpropinquante, ei oviam civitas
l.10 ruit universa gaudens atque clamans: "Veni, serve Christi Maturine, per te salus et gaudium huic divinitus ministratur civitati". Omnes qui oblati sunt diversis infirmitatibus labo-
l.11-rantes per Dei gratiam et preces beati viri Maturini pristine sunt sanitati restituti. Factumque est magnum gaudium in illa civitati. Habitavit ibi triennio, sanctorum apostolorum ac mar-
l.12-tyrum limina incessanter frequentans, jejuniis, elemosinis et obsecrationibus semper insistens, aegris et infirmis compatiendo subveniens, dȩmonia eitiens et alia quam-
l.13-plura Domino cooperante peregens. Ad ejus quoque sepulchrum plurimi ostensa et declarata sunt et manifestantur diȩ cotidie miracula. Set et quidam diaconus
l.14 Antonius et Felix nomine adolescens necnon et duas sacratas virgines quarum una Anastasia, altera vero Gregoria vocabatur, qui pro amore beati viri mallent
l.15 peregre mori quam in terram suam redire. Hi ergo quatuor devoverunt se servituros ad sepulchrum beati Maturini ut ejus meritis et precibus regni cȩlestis possent premia
l.16 adipisci. Ipse ergo qui meritis et precibus suis variarum solvit nexus infirmitatum nostrarum, solvat vincula peccatorum, adjuvante domino nostro Jhesu Christo qui vivit [in perpetuum ].
l.17 In Christi nomine, Dodo sacerdos, qui eadem loco Sancti Maturini in regimine esse videor. Notum fieri decrevi omnibus successoribus meis tam presentibus et futuris qualiter domino Jhesu Christo annuente studeant deprecari pro eorum animas,
l.18 qui pro Dei amore de rebus atque facultates eorum hunc locum ditaverunt, et in eodem loco corpora eorum requiescunt ut mereantur habere vitam perpetuam, et in hoc libellum dotis nomina illorum adque illarum, et locis adque villarum quan-
l.19-tum possum exprimere composui. In Guicherio villa , unum mansum. In Torrente villa , terciam partem de ipsa terra et queque ad ipsam aspiciunt. In Bona Valle , Arnaldus dedit quarta partem de illa terra
l.20 quam comparavit de Gondratane, sancti Maturini. Amalricus dedit dimidium mansum de terra. Inter Bona Vallem et Tremel villam , I mansum ; sunt quinque mansuras et queque ad ipsas aspiciunt. Fulcherius fecit com-
l.21-mutationem de terra sancti Maturini de uno quartarium de terra, et tradidit ipsius sancti unum campum tam pro anima sua quam pro ipsa terra ; terminatur ipse campus uno latus, ipso donatore, alia, Odburga, uno latus et uno
l.22 fronte, vias publicas. In ipso loco habet sanctus Maturinus una asta ; determinatur uno fronte, ipsa terra quam Fulcaerius dedit, alia, Odburga, tercia, Fulcarii alodo. Eirvicus tradidit sancti Maturini una cultura ad sepul-
l.23-tura sua ; terminatur uno latus, terra ad suos heredes, uno latus, terra sancta Maria, alia, sancti Petri, quarta, via publica. Genia tradidit sancti Maturini una hasta de terra super Cilio Monte Ursoni, uno fronte, terra sancti Petri . Vulfeus et uxor sua Odburga dedit sancti Maturini quatuor arpennos de terra ; terminatur uno
l.24 fronte, terra sancta Crucis, reliquis, viis publicis. In ipso loco habet unum campum ; terminatur duabus partibus, alodo Fulcherii, uno fronte, terra sancta Cruce, quatuor, via . Ad Abot valle abet una hasta ; terminat uno latus, alodo Fulcherio. Odtheus dedit sancti Maturini duas culturas in Blezon villa de ista parte. A Mariscum
l.25 habet unum mansum et quique aspicit. In ipso loco dedit Fulcherius una mansura pro anima Gisleberti. Bernerius et uxor sua Girburgis dederunt sancti Maturini pro Deo et pro anima Flodoart ipsa here-
l.26-ditate quam Flodoardus dedit in exquisitum. Guntardus dedit a sepultura sua ad Fontenillas unum quartarium de vinea et una cultura in Expinilio . Inter ipsas villas una asta. In Funtenilias habet
l.27 duas mansuras et queque ad ipsas aspiciunt. In ipsa villa, in Monte Franco, habet duas hastas. Gisleverga dedit sancti Maturini unum campum in ipsa villa, una parte, sancti Leodegario, alia parte, terra
l.28 sancti Maturini ex beneficio, III fronte, sancti Dionisii, et inter terra Faralt et terra Supplicii. In ipsa villa habet unum campum, una parte, terra sancti Maturini ex beneficio. Reliquis vero in alio loco,
l.29 una hasta terra sancti Dionisii una latus, alia latus, terra sancti Maturini ex beneficio, alia parte, una hasta sanctȩ Crucis, et alia latus, sancti Petri. In alio loco, una hasta inter terra sanctȩ Crucis et sancti Martini, III
l.30 fronte, sancti Maturini ex b[eneficio]. In Expinilio una mansura cum vinea dedit Teelgart, de una parte, terra sancti Maturini, alia fronte, alodo Isembart, reliquis, viis publicis. Prope Gundulfo villam abet unum campum quȩ vocatur A La Coldra ;
l.31 terminatur de tres partibus, terra sancti Martini, uno fronte, sancti Dionisii. In ipsa villa unum campum terminatur uno latus, terra sancta Crucis, alia, cultura sancti Martini, tercia, sancti Dionisii, quarta, via. In ipsa villa una asta terminatur uno latus,
l.32 sancta Crucis, uno latus et uno fronte, terra sancti Martini, quarta, via. In ipsa villa dedit Alericus sancti Maturini arpennos II de terra ; terminatur uno latus, sancti Martini, alio, alodo Anstasii, alio, terra Faralt, quarta, ipsa terra. In ipsa villa una
l.33 mansura terminatur de tres partibus, sancti Martini, quarta, via. Inferior ipsa villa dedit Amalbertus una cultura, uno latus, terra sancti Maturini, alia, Amaron Fosa. In Uriaco Gisloenus dedit unum mansum de terra, et quicquid ad ipsum
l.34 aspicit. In ipsa villa dedit filius Gisloeni qui ardebat, sanctus Maturinus extincxit eum, duos arpennos de terra. In vikaria Mauriacensi, in villa Lamandoru[m], conjacet unumnum mansum de terra et quicquid ad ipsum aspicit.
l.35 Hubertus sacerdos dedit pro Dei amore et pro remedium Adalberti sacerdotis et pro anima Adrevert sacerdotis et Huberti filioli sui adque parentum suorum una mansura in media ipsa villa, et tenet Guiscapud ad puteum. In Magedunis villa , unum
l.36 campum. Otbertus una hasta in Gundulfo villa, et Fulcherius unum campum prope Quarogogi . Ermengardis cum filiis suis dederunt unum campum prope Torrens villam. Et a Monteniae villa , super ripam Lupam , I jugerum de prato. Fredemarus unum campum dedit
l.37 sancti Maturini ad Quadragi inter duas vias. Constantia et infantibus ejus dederunt sancti Maturini de terra arpennos VI de ista parte Vertello , uno latus terra, via publica et tres partes, alodo Hugoni. Constantia, uxor Gislevert, cum heredibus suis dederunt
l.38 sancti Maturini unum campum a Maurinifossa . Otbertus dedit sancti Maturini campum I a Marcella Currecisa. Giraldus dedit sancti Maturini pro anima suae matrȩ duas hastas ad Fontenellas. Ainulfus dedit sancti Maturini de terra arpennum I et dimidium ad
l.39 Cornutello . Vualterus dedit sancti Maturini de terra arpennum I et dimidium a Blobenvilla . Fulcherus dedit sancti Maturini campum I a Calvo Monte . Boso et Rotaida dederunt sancti Maturini campum I Anvillare . Officia dedit sancti Maturini campos II,
l.40 unum ad Baioli et alterum ad Canevas. Hervicus dedit sancti Maturini campum I a Leche Roca . Setbaldus dedit de terra arpennum I ad Botvalle. Otgerus dedit pro filio suo sancti Maturini campum I ad Fredanivilla . Frotgilda dedit sancti Maturini
l.41 de terra arpennum I ad Fontenellas. Ermenaldus dedit sancti Maturini terciam partem hasta de terra in Baioli. Frotherus dedit sancti Maturini de terra campum I ad Spinoli . Gislevert dedit sancti Maturini campum I et Bernardus I
l.42 a Marisco. Alvuis dedit sancti Maturini hastas II a Marisco. Frothardus dedit sancti Maturini campum unum a Calvo Monte. [...]
l.55 Omnes maledictiones, quȩ in vetus et in novi testamenti continent, descendant super corpus et animas eorum qui de hac terra sancti Maturini abstraxerant suo sciente, et a liminibus sanctȩ Dei aecclesiȩ sequestramus illos infideles cum Cain fratricida, sit pars eorum cum dia-
l.56-bolo et sociis ejus, et cum Dathan et Abiron, quos deglutius infernus absorbuit, inextrigabile beratrix, gehenne ignis deserviant, et alieni de regno Dei absistant.

Notes

2

Bibliographie

STEIN (Henri), Les propriétés de l’église Saint-Mathurin de Larchant au XIe siècle, in Annales de la Société Archéologique et Historique du Gâtinais, 29 (1911), p. 1-8.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2093 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2093»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2093/. Date de mise à jour : 02/12/19.