Paris, AN, K 16 n° 9
Numéro2049
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date14/03/918(fiabilité :édition)
LieuCompiègne(lat :Compendio palatio)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche628 mm
Hauteur à droite625 mm
Largeur en haut640 mm
Largeur en bas642 mm
AuteurCharles III le Simple, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-GERMAIN-DES-PRES de PARIS
Regeste
Texte
l.2 et [regno et] populo, idcirco oportet nos non modo praeesse, verum potius sanctis prodesse ecclesiis ac praesertim derutis, quibus feritate paganorum pulsa existunt corpora sanctorum hactenus debita veneratione carentium. Qua-
l.3-propter comperiat omnium sanctae Dei ecclesiae fidelium nostrorumque, etiam praesentium ac futurorum, sollertia quia Rotbertus, venerabilis marchio, nostri quidem regni et consilium et juvamen nobiscum, simulque abbas monasterii Sancti Vincentii
l.4 martyris, egregii quoque pontificis Parisiorum Germani, adiens nostram sublimitatem unacum comite Heriberto eximioque episcopo Abbone, suggessit tam pro veneratione sanctorum cinerum, Audoeni scilicet archiepiscopi, necnon beatorum confessorum
l.5 Leutfredi, fratrisque ejus Agofredi, quam etiam pro nostra totiusque salute regni, concedere abbatiam quae nuncupatur Crux Sancti Audoeni, monachi praelibati confessoris Germani, quatinus abhinc et deinceps praedictorum membra sanctorum
l.6 diu officio divino carentium ab eisdem coenobitis reverenter susciperentur cultuque divino, secus beatos artus Germani collocata, honorarentur. Quorum scilicet nostrorum fidelium congruis petitionibus annuentes, donavimus et subjecimus
l.7 illam abbatiam, cujus caput est in Madriacensi pago, super flumen Auturȩ, sancto Germano ejusque monachis ad eorum jugiter mensam, praeter partem ipsius abbatiȩ quam annuimus Normannis Sequanensibus, videlicet Rolloni suisque comitibus,
l.8 pro tutela regni. Idcirco autem res praedictae abbatiae cum omnibus villis, terris cultis et incultis, vineis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, farinariis, cum mancipiis et colonis, et cum omnibus aliis appendiciis ibidem, excepta portione
l.9 Nortmannorum, tradere et subdere et confirmare decrevimus, ad victum, vestimenta seu etiam ceteros usus congregationis Sancti Germani, quatinus singulis anni IIII idus februarii, anniversariam nostrae dilectissimȩ conjugis Friderunȩ
l.10 cum vigiliis missarumque oblationibus frequentent, diem quoque nostrae unctionis V kalendas februarii, sollemnitatem sanctae Agnetis cum summa refectione celebrent, post obitum vero nostrum mutentur et orationum et refectionum praesidia in diem
l.11 nostrae migrationis. Et super hanc cessionis auctoritatem hoc nostrum regale prȩceptum fieri jussimus, per quod decernimus atque jubemus ut nullus quilibet fidelium sanctae Dei ecclesiae praesentium et futurorum, de praenotatis
l.12 rebus inquietudinem aut refragationem, vel praejudicium seu violentiam, nec ipse abbas ejus coenobii facere temptet, sed potius sine ulla subtractione vel diminoratione, atque divisione liceat eas res eidem congregationi cum omni
l.13 integritate inviolabiliter absque ulla calumnia et contradictione securiter ac perpetualiter possidere et frui. Ergo haec nostrae auctoritatis praeceptio, ut firmiter continuationis vigorem obtineat
l.14 ac veraciter per curricula annorum succedentia credatur, manu propria subter firmantes, anulo nostro eam jussimus insigniri.
l.15 SIGNUM KAROLI [monogramme] REGIS GLORIOSISSIMI.
l.16 GOSLINUS NOTARIUS AD VICEM HERIVEI ARCHIEPISCOPI SUMMIQUE CANCELLARII RECOGNOVIT ET S[UBSCRIPSIT] [ruche] [sceau].
l.17 Datum II idus martii, indictione VI, anno XXVI regnante Karolo rege glorioso, redintegrante XXI, largiore vero hereditate indepta VI. Actum Compendio palatio. In [Dei nomine], feliciter. Amen, [amen].
Bibliographie
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 9, p. 536, n° 69.
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 143-144, n° 229.
POUPARDIN (René), Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Germain-des-Prés, des origines au début du XIIIe siècle, tome 1 : 558-1182, Paris, Champion, 1909, t. 1, p. 68-70, n° 41.
LAUER PH, Recueil des actes de Charles III le Simple, roi de France (893-923) (Chartes et Diplômes relatifs à l'Histoire de France), I, Paris, 1940, t. 1, p. 209-212, n° 92.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 6, pl. 21 (fac-similé).
BRUNTERC'H (Jean-Pierre), Archives de la France. Tome 1 : V-XIe, Paris : Fayard, 1994, t. 1, p. 334-340 (fac-similé, traduction).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2049 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2049»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2049/. Date de mise à jour : 29/03/12.