Paris, AN, K 16 n° 2
Numéro2043
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date24/04/900(fiabilité :édition)
LieuVerberie(lat :apud Vermeriam palatium)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche561 mm
Largeur en bas608 mm
AuteurCharles III le Simple, roi des FRANCS
BénéficiaireChapitre de SAINT-CHRISTOPHE de PARIS
Regeste
Texte
l.2 serenitatis accommodamus assensumque illis praebemus, acta praedecessorum nostrorum, reg[um vi]delicet Francorum, imitare videmur ac per hoc in nostrae fidelitatis devotione promtiores illos efficimus.
l.3 Deni[que noverit omn]ium sanctae Dei ecclesiae fidelium nostrorumque ta[m praesentium qua]m et futurorum industria, quod adiens [nostrae benignitatis exce]llentiam Grimohardus,
l.4 viceco[mes atque] fidelis noster, obnixe nostram petiit munificentiam [quatinus res ecclesiae in] honore beati Christophori martyris Christi dicatae, [in qua ossa sim]ilium requiescunt,
l.5 quas idem [pro] animae suae salute eidem ecclesiae tradiderat, auctor[ita]tis nostrae praecepto confirmare et ut nemo deinceps illas res ab eadem ecclesia subtrahere aut ex eisdem
l.6 quiddam cen[s]um exigere praesumat modis omnibus inhibere dignaremur. [Sunt] autem hae res in pago Parisiacense sitae, in villa Christoilo, hoc est mansa quindecim et mancipia utriusque
l.7 sexus. Placuit itaque celsitudini nostrae ejusdem viri adquiescere petitionibus, et hoc nostrae auctoritatis praeceptum fieri jussimus et jamdictae ecclesiae dari decrevimus,
l.8 per quod praecipientes jubemus ut eadem ecclesia absque ulla refragatione asscriptas res cum omni earum integritate, terris videlicet cultis et incultis, pratis, vineis, silvis ac mancipiis, aquis
l.9 aquarumque decursibus, omnique ad se juste et legaliter pertinente, jure perpetuo teneat et possideat. Et nemo post praenominati fidelis nostri Grimohardi decessum in eadem ecclesia potestatem habeat,
l.10 aut ex his re[bus aliq]uod censum exigere praesumat, neque ulla judicaria potestas [perpe]trandi aut hominem ibi confugientem expellendi licentiam habeat. [Et] libere liceat sacerdoti ecclesiȩ Domino
l.11 famulare, et sanctorum patrocinia digne venerare et ejusdem viri pro salute animae supplicare. Et ut hoc nostrae auctoritatis edictum per omnia tempora inviolabilem in Dei nomine obtineat vigorem, manu nostra subter
l.12 firmavimus et anuli nostri impressione sigillari jussimus. SIGNUM KAROLI [monogramme] GLORIOSISSIMI REGIS.
l.13 HERIVEUS NOTARIUS AD VICEM ASKERICI EPISCOPI RECOGNOVIT ET SUBSCRIPSIT [ruche] [sceau].
l.14 Datum VIII kalendas [maii, indi]ctione III, anno VIII regnante et redintegrante II[I Karol]o gloriosissimo rege. [Actum] apud Vermeriam palatium. In Dei nomine, feliciter. AMHN.
Bibliographie
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 9, p. 484, n° 17.
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 140, n° 220.
LASTEYRIE (Robert de), Cartulaire général de Paris, 1 vol., Paris, 1887, t. 1, p. 75-76, n° 55.
LAUER PH, Recueil des actes de Charles III le Simple, roi de France (893-923) (Chartes et Diplômes relatifs à l'Histoire de France), I, Paris, 1940, p. 62-64, n° 30.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 6, pl. 12 (fac-similé).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2043 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2043»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2043/. Date de mise à jour : 29/03/12.